Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Deficiebat ergo in uerbum propheta. nos autem otiosos nos putamus, si uerbo tantummodo studere uideamur, et pluris - aestimamus eos, qui operantur, quam eos, qui studium cognoscendae diuinitatis exercent. dicunt enim plerique: \'ecce -homo et opera eius\', quasi qui uerbo studeat non operetur, cum magis opus istud quam cetera sint. si enim opus iustitia est, si opus temperantia, si opus fortitudo, utique opus est etiam sapientia; istae enim quattuor principales uirtutes habentur.