Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Defecerunt ergo oculi prophetae in uerbum dei dicentes: quando consolaberis me? si oculi isti significati sunt, quibus cernimus et uidemus, dicere debuerunt: \'quando consolaberis nos ?\', hoc est non singulariter, sed pluraliter. sed quia oculus mentis et oculus carnis unus oculus fiunt et tunc homo consolatione fulcitur, cum caro et mens diuersa non cupiunt, sed unum desiderant, unum requirunt, ideo intenti ad eum, qui ait: ego etpater unum sumus, isti quoque oculi unum esse se confitentur, quia uno atque eodem desiderio officioque funguntur.