Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quod autem ait: dabit in sepultura os suum, ostendit quandam supra modum patientiae taciturnitatem, ut tamquam sepeliat os proprium, ne loquatur, et uelut quodam aggere uirtutum obstruat, ne uocem doloris emittat, tantum pondus adserens patientiae quam spes foueat, ut uocem ipsam uelut busto quodam ac tumulo sepeliat ac concludat, quam nulla extorquere, nulla nec excitare possit iniuria. huius quoque litterae interpretationem ut potuimus explicauimus; ueniamus ad psalmum.