Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

cum enim repleta fuerit humilitas, peccatum soluitur. denique et in Esaiae libro habes, quia dicit dominus sacerdotes, loquimini in cor Hierusalem, consolamini eam, quia repleta est humiliatio eius; solutum est peccatum eius, quia accepit de manu domini duplicia peccata sua. aduertis igitur quia, ubi [*]( 5 ) desolatio, ibi humilitas; desolationem enim sequitur humilitas iusto ordine, humilitatem patientia, patientiam probatio, consolatio probationem. quod habes et in apostolo scriptum, quia t r ibulatio patientiam operatur patientia autem probationem, probatio autem spem; spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum u m, qui utique nostrorum est consolator affectuum. [*]( 7*11 Reg. 16,10—12 17*Esai. 40, 2 24*Rom. 5,3-5 ) [*]( 4 mittigaret A arbitraretur 0 5 in] ut R (del.), om- A suae AR (del.) temptationis A temptatione del. R iudicio A 6 ad om. a duci a abessam N Pv abisai ex abesam Rml cupientia 7 dieitmaleiV 11 dimit- titeGMNPa 12 ut om. P 13 retribuet GMm1NPm1Rav 15 profetieo AR dixit] add. illi M, sed dtl. 16 soluetur Pm2Rm2 17 isiiae GMNOv dixit av dominus] add. ad 0 18 in] ad /t eam om. 0 20 illius 0 21 sua peccata N 22 enim om. 0 23 probationem consolatio NPav 29 est post qui tr. 0 eonsolator est MNav consolatur A )

206