Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus septimus: conuertant u r ad me qua timent t e et qui sciunt testimonia tua. alius habet maxime iuxta Graecum: conuertantur mihi. si \'ad me\' legimus, conuertantur qui timent deum, de commissis propriis erubescant uel certe luant supplicia delictorum, conuertantur autem ad dei seruulum propheticamque doctrinam, ut dediscant pudenda committere et tanti emendatione doctoris exuant mores [*]( 3*1 Cor. 15, 34 11 I Cor. 15,34 13.14*1 Cor. 15.33 17*1 Cor. 15, 34 22*Ps. 118, 79 24 Ps. 118, 79 ) [*](def. d) [*]( 3 hoc om.O iuste sobriiO alt. et dd. Mm2 et iuste om.0 5 potest] add. autemOf ut] et Mml 6 et om.OPR adque Rml 7 enim] add. et i aliquis]odd. etGMOP ebrietate PmlRml 8 luxoriae GMRm2 9occupatar GMmlPR 10 rapina ATTa iste] add. est M ergo O ammonet NOP 14 etrores Rml 15 mores bonos O 18 quidam dei OR iile] pergitA 19 nee] nunc AGMmlPR 22 uersus] V-N, om.P septimus] VII GNOP 25 de] ne MNPRa, om.T euznmissis Rml 27 prophetaeqae MNTa prophetamque Pm1 28 exuont Rml )

230
suos delictorumque labe detersa uirtutum induant disciplinam.

si autem ita legimus: conuertantur mihi, hoc est: quoniam exercebor in praeceptis tuis, [ut] mihi conuertantur, mihi iam non peccanti, iam non erranti. conuertantur, inquit, qui timentes te propriis renuntiauere peccatis, ut consortio iustorum propheta ad uberius prouehatur et ipse de ea gratia, quae in ipso est, plurimum conferat audientibus. conuertantur igitur iam non peccante me iusti ad iustum. de testimoniis autem puto iam non opus esse repetere, cum ante iam dictum sit.