Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ideo apostolus admonet, ut sit in nobis iusta sobrietas. denique addidit: et nolite peccare. qui enim peccat, etsi sobrius sit, non potest tamen tamquam iuste sobrius praedicari. nolite, inquit, seduci — hoc est: ne alieni erroris ebrietas uos faciat temulentos —; corrumpunt bonos mores conloquia mala, eo quod ore et labiis infidelium tamquam ebrietas quaedam moribus audientis infunditur. meritoque addidit:

sobrii estote iuste et nolite peccare. ignorantiam enim dei quidam habent, ut sobrius ille sit, qui non habet ignorantiam dei nec titubat ebrietate perfidiae; iuste autem sobrius, in quo operum gratia cum fidei sobrietate resplendet.