Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

nides quia non a principio potuit cognoscere quicumque timens deum uerbum eius audiuit. non solum autem non idem est timor et cognitio, uerum etiam non idem est fides et cognitio, siquidem etiam apostolus docuit diuersa esse munera gratiarum. alii enim, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu. si ergo alii fides datur, alii cognitio, uides, ubi fides, non statim cognitio, ubi autem cognitio, et fides est et prudentia nec ab eo diligentiam possumus separare.