Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Habuit ergo cognitionem sanctus Dauid utpote propheta perfectus, quandoquidem ita perfecte cognouit, ut humiliaretur in ipsa ueritate. siue ergo in aduersis positus agnouit probationis gratia ea quae laboriosa et aduersa sunt sustinenda, iustum autem dei esse iudicium et ideo bene certantes numquam deseri uel relinqui et coronam his post labores posse deferri; siue in secundis et prosperis positus cognouit etiam diuitias rerum diuersosque successus temptationis causa solere suppetere, ut is qui his utitur rerum [*]( 2 *Ps. 114, 6 8 *Ioh. 8, 31-32 14 *I Cor. 12, 8-9 ) [*](3inquid Rml 4 pr. humiliatur Mm2Nm20, add. est av qui]quia A -BT protulit AMB 9 meo om.N 10 inquid Pml 11 deum timens Av 12 audit 0 15 per spiritum datur Nav 16 eundam R 17 eodem] uno 0 18 aides1 add. quia Ov 19 possumus diligentiam NPav 20 seperare Rinl 21 proleta AJR 23 si Mm2N 24 gratiam AMmlNOav smtineiido O 25 esse dei av 26 laborem NTa 27 positis Mm2NR regum Rv dinersos Aml diuersusque P 28 temptaitones GMPml causas 0MNRm2Ta solere1 dolore N nt is om.N is] his GMmlOP )

223
prosperitate temptetur. in eo igitur laudandus propheta Dauid, quia, cum ista agnosceret, humiliabatur, ut humilitate sua uel prosperum excluderet temptamenta uel aduersorum subiret constanti aequanimitate tolerantiam.