Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

postquam enim peccasti, aliud esse coepisti, illud quod eras esse desisti. quomodo igitur punitur in te quod in te non inuenitur? nam si inueniatur in te imago dei et similitudo, non supplicio incipis dignus esse, sed praemio. ita imago illa, qua ad imaginem et similitudinem dei factus es, non condemnatur, sed coronatur. condemnaris autem in eo quod ipse mutatus es, ut fieres ex homine serpens mulus equus uulpicula. his nos enim nominibus iam scriptura condemnauit, quia exuti caelestis imaginis ornamento etiam nomen hominis amittimus, qui gratiam hominis non tenemus.

In aliquibus tamen codicibus inuenimus manus tuae fecerunt me et plasmauerunt me. nec istud alienum, quia et Iob dixit: manus tuae plasmauerunt me et fecerunt me. unde et hic dicitur, ut meminerit deus quia puluis sumus et uberioris gratiae munus infundat nec infirmum [*]( 2 *Luc. 13, 32 *Matth. 3, 7. *Luc. 3, 7 10 ef. Matth. 18, 8 24 Ps. 118, 73 26 *Hiob 10, 8 28 cf. Gen. 2, 7 ) [*]( 1 qui non appropinquant tibi a 2 ait] add. sed dicitur a 3 uocatur om-GPRTa a NORav 5 tribuit] tibi tribuit 0 6 paniatur] punitur a 7 similitudinem] imaginem 0 8 alt. quod] qui GMmiPR 9 desistet Nm2P 10 in illud] illam in NTa 12 malitiam] add. homo MNOv et] add. ne PRTa 15 eoepistil add. et a 17 incipias M 18 qua] qui MmlPmlRml quae Rw2 facta Rm2 21 uulpecula AMm2OPm2Rm2av nos post enim tr. Na, post am tr. v 26 fecerunt me et plasmauerunt me O 27 et fecerunt me om-M me om.Na ei dicitur GM edieitur NPRmlav eonceditnr 0 28 et] ut Ov )

211
opus deserat. gubernator fluctuante nauigio plus laboris inpendit quam cum secundo remigio labitur fluctu et uentorum flatus supparo superante praecurrit.

Manus tuae, inquit, plasmaueruut me e. \'manus\' dicit pluraliter, non \'manum\'. at uero alibi ait: ego manu mea solidaui caelum, et: manus mea fecit haec. in hominis constitutione uidetur non abundasse quod toto mundo ut fieret abundauit. caelum manus una firmauit, ut scriptum est, et utraque dei manus hominem figurauit, ut legimus. caelum non ad similitudinem, homo ad similitudinem; angeli enim ad ministerium, homo ad imaginem.