Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Esto ut et angeli ad imaginem; scriptura tamen de homine locuta est quod sit ad imaginem. habemus enim aliquid quod angeli fortasse non habeant; ubi enim abundauit peccatum, superabundauit gratia. nobis est natus Christus ex uirgine; legimus enim: puer natus est nobis, filius datus est -nobis.

nobis carnem suscepit, immo potius nos in illa carne suscepit, quod filium hominis in dei sede constituit. non lego angelos in dei sede nisi stantes, nisi ministerium deferentes, non lego angelos, sed homines consepultos Christo et in Christo resuscitatos. denique ait apostolus, quia conuiuificauit nosin Christo—cuius gratia estis salui fecit simul suscitauit simulque fecit sedere in caelestibus in Christo Iesu.

filius ergo homims ad dexteram dei, non angelus, non archangelus nec Cherubim et Seraphim. illa laudant, filius hominis sedet filius hominis [*]( 4 Ps. 118, 73 5 *Esai. 45, 12 6 *Esai. 66, 2 14 *Rom. 5, 20 16 *Esai. 9, 6 19 cf. Dan. 7,10. Hebr. 1,14. Apoc. 8,2 20 cf. Rom. 6,4—5 21 *Eph. 2,5-6 24 cf. Matth. 26, 64 ) [*]( 2 remigium AORv etj aut v flatus v flatu codd. flatum a, add. sao APSav se N 3 suparo a, om. eodd. v superante] prosperante 0, add. labore Av 4 inquid Pml me om. A 5 manum] manu AGOPRa 7 abun- dare NTa totiv 8 una firmauit manus av 9 utramque GMm1 utrumque Mm2 10 enim om.Ov 12 ut om.NT etutO loeuta est de homine AOR 13fortasseangeliav 14 habent Mm2Rm2 I5 natus est N 16 et filius A MOv 18 quod] quos tamen per O quando a 19 non-deferente5 om N 22 saltrificati NT salutifieati a 23 sedere fecit NOav 25 ad] a PmlRml cherubin MOPa 26 seraphin (-fin P) MOPa ilH Mm2NPTa ) [*]( 14* )

212
angelorum ore laudatur, quod angelos malos uicerit, de nequitiis spiritalibus quae sunt in caelestibus triumphauerit, quod fecerit similes angelorum homines, in quibus ante erant contagia mortuorum.