Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

postquam enim peccasti, aliud esse coepisti, illud quod eras esse desisti. quomodo igitur punitur in te quod in te non inuenitur? nam si inueniatur in te imago dei et similitudo, non supplicio incipis dignus esse, sed praemio. ita imago illa, qua ad imaginem et similitudinem dei factus es, non condemnatur, sed coronatur. condemnaris autem in eo quod ipse mutatus es, ut fieres ex homine serpens mulus equus uulpicula. his nos enim nominibus iam scriptura condemnauit, quia exuti caelestis imaginis ornamento etiam nomen hominis amittimus, qui gratiam hominis non tenemus.