Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

similitudinem suam, sed eum punit, qui ad similitudinem dei factus hoc quod accepit seruare non potuit. punitur ergo illud quod ad similitudinem dei esse desistit, hoc est peccatum tuum. nam suam deus non damnat imaginem nec in illud incendium mittit aeternum, sed magis uindicat imaginem suam de eo qui imagini illi fecit iniuriam, ut per malitiam quod eras esse desineres et fieres mulus ex homine. uindicatur ergo imago, non condemnatur, uindicatur quasi expulsa, non condemnatur quasi rea.