Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nemo autem debet inflari, quod numquam derelinquatur, uel dolere. quod aliquando derelinquatur, siquidem ipse filius se dicit derelictum, sicut habes: deus deus meus, respice m e; quare me dereliquisti? et ille quidem numquam derelictus a patre est, cum quo pater semper est; scriptum est enim: ecce iam uenit hora ut dispergamini unusquisque in sua et me solum relinquatis; sed non sum solus, quoniam pater mecum est.

sed secundum corpus, in quo est traditus passioni, uox ista processit, quoniam derelinqui nobis uidemur, quando sumus in peri -, periculis constituti. unde et Paulus ait de patre deo: qui filio prop.rio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. dereliquisse uidetur, quia non pepercit, qui tradidit [*]( 3 Ioh. 13, 27 5 Ioh. 13, 33 6 Ioh. 14. 1 7 Ioh. 14. 3 9 Ioh. 13. 36 12 cf. Matth. 14, 30—31 17*Ps. 21, 2 20*loh. 16, 32 25*Rom. 8. 32 ) [*](def. A) [*](1 pr. derelictus MNOv alt. derelictus MNT2 igitur] autemOfi 4 apostolos] add. non dereliquit quos Gm2Ttn2 non dereliquit apostolos quos α 7 arcessioNPT accipioa accersov 8 ego sum MNOPT 9 timebatGJIa 10 et fm. b 12 titubaret] add. et MNPT clamaret MNT 16 doleri Gml 17 pr. deasj domineG mens om. NT 18 pr. in me Mav, cj. Explan. ps. 43, cap. 31 19est a patre OB 20 iam om. 0 ora Pml 21 suam Pml 22 qaoniam] peryit A \' quiaO 24 periculo N 25 proprio filio suo MN 27 illam MNOT )

19
morti; sed non penitus dereliquit, cui dicitur: quia non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem.

II. LITTERA BETH.

In quo corrigit iuuenior uiam suam? superiorum octo uersuum non absurda nobis cecidit disputatio, ideoque et sequentia persequi studium fuit. et primum litterae secundae, hoc est \'Beth\', interpretatio consideranda est. quae in Latino conuersa \'confusio\' declaratur.