Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et quia nullus potest perfectus esse sine fauore dei neque tutus, ideo rogare debet, ne penitus eum relinquat deus. nam supra rogauit Dauid, ne derelinqueretur, dicens: ne derelinquas me, domine deus meus, hic ait: ne derelinquas me usque quaque, hoc est \'multum\'. supra forte quasi adhuc inperfectus et in magnis perturbationibus positus. ne derelinqueretur, timebat, hic autem iam fortior non timet derelinqui, ut temptetur, sed rogat. ne penitus derelinquatur. plerumque enim derelinquit deus quos uult probari, penitus autem derelinquit quos deserit. dereliquit penitus ludam.

non derehquit autem sanctum Iob. in cuius patrimonium, in cuius corpus potestatem diabolo dedit. in animam non dedit; nam si dedisset in animam, penitus [*](3 Matth. 3, 14 5 Matth. 3, 15 7*Luc. 7, 29—30 15 Phil. 1, 20 18 Ps. 37,22 19*Ps. 118, 8 26 cf. Hiob 2, 6 ) [*]()[*]( f- -4 ) [*](2 babtismatis (passim b) P 3 cum] con Rml õ adimplere ΜΝΟαμ 6 iustificationes] add. domini v 7 cognouit consiliumdeiav 9 farisei MNPR 10 deiom.N 12 eligamus MNPv sequamur MNPRv quia]quo Gm2MNOTav 15 confundor MNPRT 16 dei om. T 17 debet rogare 0 relinquat (derelinquat OTmlv) eum (illum M) MNT 21 ne derelinqueretur] se dereliuqui G 22 iam om. MNT 25 derelinquit (bis) N 26 patrimonium] add. ius tiran- nidis aduersario tribuit Gm2Tm2a diabulo G 27 pr. aoimam] add. autem MNav ) [*]( LXII. Àmbros. Psrs 5. Petsehenig. ) [*]( I■ )

18
dereliquisset eum. numquid non ideo relictus est Iob, ut relictus probaretur, probatus coronaretur? dereliquit igitur ludam. cui ait: quod facis, fac celerius; dereliquit enim penitus. quem sceleris sui permisit effectui. alios autem apostolos cum uidisset esse turbatos, quia dixerat: quo ego uado , uos non potestis uenire. addidit: non turbetur cor uestrum, et infra:

iterum uenio et accersio uos ad me ipsum, ut ubi sum ego et uos sitis. denique turbatus Petrus, qui derelinqui timeret, ait: domine. quo uadis? uidit dominus turbari eum et respondit ei: quo ego uado non potes me modo sequi, sequeris autem postea. sic et in mari cum titubaret, clamauit ad Christum et porrexit ei dexteram Christus, ne penitus derelictus periret.