Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed adquiesco tibi. quod Iesus te nolit uidere. nolit reuincere qui nolit acc-usare, nolint uidere et angeli; sed uidet diabolus qui tecum introiuit, immo qui te introduxit, uident ministri eius qui te circumdederunt, ne uideres angelos dei, uidet Belial, uidet [*]( 1*Ioh. 16, 32 5*Esai. 6. 3 20*Matth. 5, 28 ) [*]( 1 ut]et Gm1 2 sum solus]solum NT 4cherubin GNOPT seraphin(-ya)GT qui Am2a 5 tert. sanctus] acld. dominus deus sabaoth 0 6 terra] add. gloria MNOPRT magestatis Rml est] add. enimav 9 intrantemO 10 adulterum N nam Gml nonO 11 aspectat Gm1Mm2 expectat Mm1 aduersaturGNmlOPmlRTa 13 meritorum AmlGml morituramNPT meretrieis] meritis Aml 14 quandoiam om. N 15 potiendi Gm2Nm2Tm2 potiendam Mav prostibuli Gm2Tm2a prostibalum Nm2 concupitatem G cumcupiditatem NmlRmlTml cum cupi- ditate Nm2 ingressum G 16 mentis oculos MN 18 uidet bisO te om. T quia]cum GM quiNOPa 20concupiscendam Mm1N 22 probosus 0 23 nolit teMO 24 nolant P et] te O 26 nidit (Ms) AmlGMNO PRTav belieb; Gml beliab Gm2Pml )

14
legio, qui te inpulerunt, ne quis reuocaret, ne quis teneret. noli putare, quod conludium tibi praestet silentii, qui uult tecum supplicii habere consortium. studet plures similes sui uidere et in eo habet gloriam, quod plures perditos fecerit. ipse est incentor. ipse accusator;

ipse in ludam introiuit, ipse eum ad proditionem inpulit, ipse misit ad laqueum. quanti dicturi sunt in illo die aduersus eum: \'tu nos circumuenisti, tu inpulisti!\' exemplum quaeris? accipe dicentem Euam praeuaricationis suae auctorem fuisse serpentem. sed illum implicauit, non se absoluit, cui respondit dominus: \'non praeceperam, ne gustaretis de ligno solo, quod est in medio paradiso?\' respondebit ergo et pluribus: \'diabolum audistis suadentem noxia; me non potuistis audire uitalia mandantem?\'