Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

plenus est mundus sanctarum uirtutum. quia plenus est nequitiarum; plenus est orbis terrarum remediis. quia plenus est laqueis. putas quod in lupanari Christus te non uideat, quem uidet lupanar intrare ? putas quod in adulterio te non deprehendat, quem uidet adulterium cogitantem? num parietes refugit, qui spectat errores, et secretum criminis auersatur. qui sc-enam criminis intuetur? an putas tunc primum te intrare meritorium, cum fornicem meretricis ingrederis? intrasti iam. quando cogitationes tuas meretrix introiuit, intrasti iam, quando ad potiendae prostibulae cupiditatem gressu mentis intrasti, pulsasti lupanaris fores, quando ad mulieris concupiscendae decorem oculos mentis aperuisti.

et si uerum audire uis, quomodo te in lupanan non uidit Christus, quando te uidit, quia adulterando in corde tuo te ipsum lupanar esse fecisti? denique ipse dicit dominus Iesus: qui uiderit mulierem ad concupiscendum e a m, iam adulterauit eam in corde suo. unde tamen tam religiosus in opinione. qui tam probrosus in crimine?