Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Putas te solum esse, cum fornicaris, et non recordaris, quia oculi domini uident orbem terrarum? non audis dicentem: [*]( 8*Hier. 23, 24 9*IV Reg. 6, 16 11*Cant, 5, 2 24 cf. Matth. 13. 13 ) [*]( 1 quia T 3 exercitum AOm2R quiajqui T onec GMmlPRTav 6 te esse AOB 8 im(in-)pleo NPT implebo (s. scr. uel compleo) Jf 10 mentis oculos AOR lldicitO 12sorror P ianuasP etom.MmlNT 13exitusPm1 14introinit Pml intro*it T 16 aduerso AGMNPm1R conhibet A eonibet Gm1MNm1 Pm1Rm1 cohibet O conicet Tm1 optatu MmlNT uidere possit N 17 aspiciat] uideat Om1 estpotestasuidendiO plerique] add. soleat Mm2 18 inicere Am1 MNP iniicerea oculis] add. solent Ps.l. conhibenti J. conibenti GmlMPR cohibentiO 20 et] ras. G et sanusGM (et s.l .) 21 tumjV 22 uideas] uidere uidearisGm2Tm2 tibi uideas et etsi O 27 dicentes Aml )

13
ecce uenit hora ut dispergamini unus quisque in sua et me solum relinquatis; sed non sum solus, quia pater mecum est? adest ergo pater, adest et filius dei, adsunt ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, quae dicunt: sanctus sanctus sanctus, plena est terra maiestatis tuae.

plenus est mundus sanctarum uirtutum. quia plenus est nequitiarum; plenus est orbis terrarum remediis. quia plenus est laqueis. putas quod in lupanari Christus te non uideat, quem uidet lupanar intrare ? putas quod in adulterio te non deprehendat, quem uidet adulterium cogitantem? num parietes refugit, qui spectat errores, et secretum criminis auersatur. qui sc-enam criminis intuetur? an putas tunc primum te intrare meritorium, cum fornicem meretricis ingrederis? intrasti iam. quando cogitationes tuas meretrix introiuit, intrasti iam, quando ad potiendae prostibulae cupiditatem gressu mentis intrasti, pulsasti lupanaris fores, quando ad mulieris concupiscendae decorem oculos mentis aperuisti.

et si uerum audire uis, quomodo te in lupanan non uidit Christus, quando te uidit, quia adulterando in corde tuo te ipsum lupanar esse fecisti? denique ipse dicit dominus Iesus: qui uiderit mulierem ad concupiscendum e a m, iam adulterauit eam in corde suo. unde tamen tam religiosus in opinione. qui tam probrosus in crimine?