Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Heliseo adsistebant angeli quos uidebat, et ideo agmina [*]( 2*Eccli. 23,18(26) 9*Esai.43, 10 13 cf. P.>. 43. 22 14 cf. Hier. 33 (26). 3 26 ct. IV Reg. 6, 15-17 ) [*](1 an addidi (merita = delicta) 2 in om. A. 5 hic talis non Tm2 reueritusO cod. Casiu. 154av reueretur AGm2MNm2PRT (ueretur in ras.) reuertetur Gml Nml esses 0 cod. Casin. 154av esse AGPRT, post angelorum tr. MN 6 pr. non] nonne Rm2 7 diuina scriptura Nav 11 uerere bis G 15 mala et praua G mala et praua et maligna MN caecus] add. esse Gm2Tm2 16 surdus] add. auribus Gm2Tm2 in eo G autj nec a, om. MmlN 17 se esse 0 18 ador- tatnr APR adoriatur Gm2MNT securam N 19 potest enim av uidere uidentes M uidere om. N 20 ex»stimare (i eras.) O 21 redarguunt a 22 figere Rml 23 pro propria M 25 te om. MmlN eogitationis Gml 26 et- p-12, 1 uidebat om. N agmen Rm2 hostium agmina 0: )

12
hostium non timebat; sed timebat puer eius, qui angelos non uidebat. aperuit oculos eius ad uocem prophetae gratia dei, uidit angelorum exercitus et credidit esse praesentes, quos antea, quia non uidebat, putabat absentes. et tu lege prophetam, ut uideas, lege. ut aperiat oculos tuos, ne te hostilis legio perterreat et obsessum

esse te credas qui liber es, qui munitus es spiritalibus turmis, si prophetam non derelinquas. cum tibi propheta loquitur, quia deus dixit: ego caelum et terram compleo, cum tibi propheta dicit: quia plures nobiscum sunt, quia in circuitu nostro angeli sunt, attolle oculos mentis et uidebis non solum angelos, sed etiam deum, qui dicat tibi: aperi mihi, soror mea, proxima mea. pulsat ad ianuam et quando tu dormis; si tamen uel excitatus euigiles uel uocatus ianuam tui pectoris aperias, introibit. quodsi fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in ecclesia audire nolis, nonne, sicut ille, qui auerso coniuet obtutu, ne uideat quod possit uidere, claudit oculos, ne aspiciat, cui potestas uidendi est, aut sicut in furore plerique

iniecere manus oculis suis, ita et tu primo auerteris coniuenti magis dissimulatione quam refragatione praerupta? nam cum ad ecclesiam uenis et christianum te adseris, sanus uideris, aperis oculos, quibus possis uidere; sed dum audire dissimulas quae leguntur, claudis, ne uideas tibi, etsi aliis uidere uideris, inicis etiam quasdam perfidiae et intemperantiae manus oculis animae tuae et caecitatem infers cordi tuo, quod est grauius, uoluntariam, ut uidens non uideas, audiens non audias.