Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

haec moraliter. tamen quia supra [*](16,16 sq. ) proposuit regnum dei euangelizari et cum dixisset de lege [*](16,18) unum apicem non posse cadere, subiecit: omnis qui dimittit . uxorem suam et ducit alteram moechatur. recte ammonet apostolus dicens sacramentum hoc magnum esse de Christo et ecclesia. inuenis igitur coniugium quod nemo dubitet a deo iunctum, cum ipse dicat: nemo uenit ad me nisi pater meus, qui misit me, adtraxerit eum; ille enim solus has [*]( C ) nuptias potuit copulare. et ideo mystice Salomon dixit: a deo praeparabitur uiro uxor. uir Christus, uxor ecclesia est, caritate uxor, integritate uirgo. ergo quem deus traxit ad filium non separet persecutio, non auertat luxuria, non philosophia depraedetur, non Manicheus contaminet, non Arrianus auertat, non Sabellianus inficiat. deus iunxit. Iudaeus non separet. adulteri sunt omnes qui adulterare cupiunt fidei et sapientiae ueritatem. [*]( D ) [*]( R I Cor. 7, 10 4 1 Cor. 7, 12 6 I Cor. 7, 15 13 Ephes. 5. 32 16 Ioh. 6, 44 18 Prouerb. 19, 14 21 Rom. 8, 35. Coloss. 2, 8 ) [*]( 1 locus hie χ 2 et om. X 5 habet uxorem infidelem x 6 velinquit eam PBCL relinquet eam X reliquit eam a reliqua x post coniugium add. lex dei non est. et aCy 7 post idem add. et hic f 9 deserendi a 10 de instituto PLu et (de add. m2) B 11 euangelizare PBCGL 14 et de ecclesia aC 15 inuenis (s add. m2) PX (praetet π) 17 potuit has nuplias X 18 et ideo (et i in ras) P 20 ergo om. BXZ dns X 24 adultera (-ra 0) recipiunt X )

396

Quis liber inquit iste est repudii matris uestrae, quo dimisi eam? audisti repudium, crede coniugium. audisti quid Iudaeorum plebi ipse uir dicat: ecce in iniquitatibus uestris uenditi estis et peccatis uestris dimisi matrem uestram. mane ergo tu in domo patris, mane cum sponso, enitere ut placeas uiro. mens, quae credidisti deo, esto fortis mulier, qualis illa uel anima ecclesiastica uel ecclesia, de qua dicit Salomon: mulierem fortem quis inueniet? pretiosior [*]( E ) autem est lapidibus pretiosis quae talis est: confidit in ea uir suus. uideamus quid haec uiro faciat suo, quod opus eius, quod sit obsequium, cur confidat in ea Christus.

bona uxor uirum suum uestit. uestiat legum fides nostra corpore suo, uestiat carnem eius diuinitatis suae gloria, sicut et illa bina uestimenta fecit uiro suo, ut et in praesenti et in futuro saeculo honorificet eum. non mediocris haec feraina[*]( F ) cuius tale textrinum est, quam non mollia lanae fila carpentem, sed pretiosae uirtutis pensa tractantem uir eius inueniat, quae manus extollat in noctibus et ad libram dirigat opus morumque suorum pondus examinet, gestorum quoque nouerit seruare mensuram, gloriosi subtegmen laboris intexens, sollicita quando uir redeat, anxia atque suspirans et iam cum uiro suo [*]( 147:; A ) esse desiderans, dicens: moras facit uir meus uenire, festi-i [*]( \'1 Esai. 50, 1 3 Esai. 50, 1 8 Prouerb. 29, 28 sq. (31, 10 sq.\'J 14 Prouerb. 29, 39 (31, 21 sq.) 17 Prouerb. 29, 31 et 33 (31, 13 ct 15) 22 Matth. 24, 48. Luc. 12, 45 ) [*]( 1 est inquit iste PL quo dimisi eam aCyP m3 quod demisit eam P ml quod dimisit eam P m2 BL quod dimisi eam X 3 in iniquitatibus (in alt. eras.) L iniquitatibus B 4 in peccatis P (in s. u. m2) ELT 8 inueniat P (e s. a m3) BCLX 9 contidet G-t 10 eum a quid] quod Xy plerique faciat uiro y 11 quodj quid y 13 eius] suam PL 16 mollia (1 pr. s. II.) P lanae 8. u. m3 P, om. L 17 pensata tantum P (pensa tractantem m3) L 20 subtepmen (g eras.) BCE subtemen a 22 moras F (as ex à) moram PBL )

397
nabo ipsa ad eum;

occurram ei faciem ad faciem, cum uenire coeperit in gloria sua. ueni, domine Iesu, ut inuenias sponsam tuam, non contaminatam, non adulteratam, quae non uiolauerit domum tuam, non mandata neglexerit. dicat tibi: inueni quem dilexit anima mea, introducat te in domum uini — uinum enim laetificat cor hominis — inebrietur in spiritu, agnoscat mysterium, loquatur oraculum.

Homo autem quidam diues induebatur purpuram. [*]( B ) [*](16,19) narratio magis quam parabola uidetur, quando etiam nomen exprimitur. non otiose autem hic diuitem dominus perfunctum deliciis saecularibus in perpetuae famis aput inferos [*](16,28) constitutum significant aerumna, cui non inmerito quinque fratres. id est quinque sensus corporis naturali quadam germanitate uidentur fuisse sociati, qui inmodicis atque innumeris [*]( C ) [*](16,23) cupiditatibus aestuabant, Lazarum uero in Abrahae gremio quasi in quodam sinu quietis et sanctitatis recessu locauit, ne inlecti praesentium uoluptate maneamus in uitiis uel taedio uicti laborum dura fugiamus. siue itaque Lazarus pauper in saeculo, sed deo diues, siue apostolicus aliqui pauper in uerbo, locuples fide — neque enim omnis sancta paupertas aut diuitiae criminosae, sed ut luxuria infamat diuitias, ita paupertatem conmendat sanctitas — siue ergo apostolicus qui ueram teneat [*]( D ) fidem, uerborum infulas, fucum argumentorum, ambitiosa sententiarum uelamina non requirat, faeneratam mercedem accipit inpugnans haereticos, Manicheum Marcionem Sabellium Arrium Fotinumque — isti enim non aliud quam fratres sunt Iudaeorum, quibus perfidiae germanitate nectuntur - reprimens [*]( 4 Cant. 3, 4 6 Ps. 103, 15 Cant. 5, 1 19 Iac. 2, 5 ) [*]( 1 faciem PBLX (m del. ΡΒπV) facie cet. 2 gloriam suam PaBLX (m bis eras. F) 5 domom (v 8. o alt.) P 8 purpuram PaBCGL (m del. PB) purpura EfT purpora X 10 hic autem PL 12 aerumnam PBL 15 eleazarum X (item u. 8 et 398, 5) 17 uitiia (ii ex i m2) P 18 sine (in mg., eras.) P, om. L 19 aliqui BGX aliquis P (9 s. u.) eet. \'20 in fide C 24 intemeratam P (foene 8. interne m3) BL 26 fotinenwque (v 8. e pro ungus) P )

398
quoque carnis cupiditates, quae illis, ut dixi, quinque sensibus uaporantur, faeneratam inquam mercedem accipit, cui conpensatio exuberantium copiarum et perpetuitatis usura est.

nec [*]( E ) [*](16,21) alienum putamus, ut de fide quoque opinemur hunc esse tractatum, quam Lazarus abiectam de mensa diuitis colligit, cuius utique ulcera secundum litteram diues fastidiosus horreret nec inter pretiosas epulas unguentatosque conuiuas faetorem ulcerum lambentibus canibus sustineret, cui odor aeris et ipsa esset natura fastidio, quamquam insolentia et tumor diuitum [*]( F ) indiciis conpetentibus exprimatur, quod ita condicionis inmemores humanae sint, ut tamquam supra naturam siti de miseriis pauperum incentiua suarum capiant uoluptatum, rideant inopem, insultent egenti et quorum misereri deceat his auferant.

Utrumque ergo qui uolet tamquam Lazarus colligat. cui similem illum puto, qui caesus saepius a Iudaeis ad patientiam credentium et uocationem gentium ulcera sui corporis lambenda quibusdam uelut canibus offerebat, quia scriptum est: conuertentur ad uesperum et famem patientur ut canes. quod agnouit Chananitis illa mysterium. cui dicitur: [*]( 201474 A ) nemo tollit panem filiorum et mittit canibus. agnouit hunc panem non panem esse qui uidetur, sed illum qui intellegitur et ideo respondit: utique, domine; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. micae istae de illo pane sunt. et quia panis uerbum est et fides uerbi est, micae uelut quaedam dogmata fidei sunt. unde respondit dominus, ut ostenderet fideliter dictum: o [*]( 16 II Cor. 11, 24 sq. 19 Ps. 58, 15 20 Matth. 15, 22 21 Matth. 15, 26 23 Matth. 15, 27 27 Matth. 15, 28 ) [*]( 2 mercedam P acccpit BL 4 de s. u. P 5 abiectam CEX abiecta cet. colligit it (e s. i pr.) collegit ELT 7 nec (c 8. w.) P 8 cui] qui PL 11 sitis (s alt. 8. u. m2) P sit X (aint corr. n) sint y 13 rideant (t s. u.) P ct om. X doceat P (e s. Q m3) L 15 utrumque] uirumque P (que exp. m2) L lazarum (-us m2) P. 16 qui P (c 8. q m3) L 19 uesperam Χχ 20 cognouit aL cananitis PCL chananites a (i s. u. et i s. es in2) C chananitidis Χχ chananiditis B )

399
mulier, magna est fides tua.

o felicia ulcera, quae [*]( B ) perpetuum excludunt dolorem. o uberes micae, quae repellitis ieiunium sempiternum, quae colligentem pauperem aeternis expletis alimentis! abiciebat uos de mensa sua archisynagogus, cum propheticarum scripturarum et legis interna mysteria refutaret; micae enim sermones sunt scripturarum, de quibus dicitur: et proiecisti sermones meos post te. abiciebat uos scriba, sed Paulus diligentissime colligebat in iniuriis suis legens plebem. lambebant ulcera eius qui morsu serpentis [*]( C ) intrepidum excusso serpente uiderunt et crediderunt. lambebat ille carceris custos, qui uulnera Pauli lauit et credidit. beati canes, in quos ulcerum talium destillat umor, ut adinpleat cor et inpinguet fauces eorum, quo custodire domum, seruare gregem, cauere adsuescant lupos.