Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Lex et prophetae usque ad Iohannem, non quia lex [*]( 1469 D ) [*](16,16) defecit sed quia incipit euangelii praedicatio; uidentur enim minora conpleri, cum potiora succedunt. et ideo uim faciamus regno caelorum; omnis enim qui uim facit uehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. est ergo fidei religiosa uiolentia, segnitia criminosa. lex multa secundum naturam, ut [*]( E ) naturalibus indulgentior desideriis ad iustitiae studium nos uocaret; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat uoluptates. et ideo uim faciamus naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se subrigat.

Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram [*](16,18) moechatur et qui dimissam a uiro ducit moechatur. prius dicendum arbitror de lege coniugii, ut postea de [*]( 1470 D ) prohibendo diuortio disputemus. quidam enim putant omne coniu gium a deo esse, maxime quia scriptum est: quae deus coniunxit homo non separet. ergo si omne coniugium a deo, omne coniugium non licet solui. et quomodo apostolus dixit: quod si infidelis discedit, discedat? in quo mirabiliter et noluit aput Christianos causam residere diuortii et ostendit non a deo omne coniugium; neque enim Christianae gentilibus dei iudicio copulantur, cum lex prohibeat. sed [*]( E ) occurrit illud quod ait Salomon:

domum et substantiam patres partiuntur filiis; a deo autem praeparabitur [*]( 2 cf. Rom. 8, 1 sq. 16 Matth. 19, 6 19 I Cor. 7, 15 23 Prouerb. 19, 14 ) [*]( 3 enim s. U. vi3 P 6 affectus P (s eras.) aX (a exp. wF) 7 segnitia (e pr. ex i m2) P post naturam add. statuit s. u. m3 P ut] et X 9 uocare P (-et corr.) L, reuocaret X 10 sed P (8. m3 et) BCL 11 superna se P (a alt. 8. u. m3) supernae L 12 demittit ubique P m1 14 prohibendo (is s. o alt. m2) P 15 diuortiis PL 17 a deo est a a dno est C 19 mirabiliter et] et mirabiliter P (et s. u. m3) mirabiliter L 20 et s. u. m3 P, om. BL 22 gentili*bus (s eros.) P dt (in ras. m2) P ei\' L 24 patres Cx patris cet. filii PLVtn2 0m2 praeparatur ed. Rom. (ut de Abraham I 84) )

393
uiro uxor. quod qui in Graeco legit non putat esse contrarium. bene enim dixit Graecus ἅ́ρμὁζεται; armonia enim conueniens et apta rerum omnium dicitur conmissa conexio. armonia est, cum fistulae organi per ordinem copulatae legitimae tenent gratiam cantilenae cordarumque aptus seruat ordo concordiam. , itaque non habent armoniam suam nuptiae, quando Christiano [*]( 1471 A ) uiro gentilis mulier non legitime copulatur. ergo, ubi nuptiae, armonia? ubi armonia, deus iungit, ubi armonia non est, pugna atque dissensio est, quae non est a deo, quia deus caritas est.

Noli ergo uxorem dimittere, ne deum tuae copulae diffitearis auctorem. etenim si alienos, multo magis uxorios debes tolerare et emendare mores. audi quid dixerit dominus: qui dimittit mulierem facit eam moechari. etenim cui non licet uiuente uiro mutare coniugium potest obrepere libido peccandi. itaque qui auctor erroris etiam reus culpae est, quod cum paruulis feta dimittitur, quod titubanti uestigio grandaeua detruditur. durum, si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam caritatis addas etiam pietatis iniuriam; durius, si propter matrem etiam filios simul pellas, cum magis redimere a patre liberi debeant culpam parentis. quam periculosum, si fragilem adulescentulae aetatem errori offeras! quam inpium, si [*]( C ) eius destituas senectutem, cuius defloraueris iuuentutem! ergo inhonoratis stipendiis et ueteranum inperator dimittat inglorium atque imperii possessione detrudat et rusticum laboris sui [*]( 9 I Ioh. 4, 8 18 Matth. 5, 82 15 I Cor. 7, 39, Rom. 7, 2 ) [*]( 1 greco (c ex g) P 2 grecuB (c ex g) P apmoZeTat G apmoZeTAl T armozetai y aKmoCaeta (Cae-ra in ras,) P armozeta BX aPMOZTw C apmozelN E ApMOZeTAZaa a armozeta ZetaRMONTa L conueniens enim L enim conneniens in ras. m2 P 8 signum intetrogationis posuit Engelbrecht 9 discordia a est om. aC 12 alienusX uxoria PL 14 moecchari (c alt. eras.) P 15 obrepere P ml L obripere cet. 16 quia PB 17 titubante (e ex i m3) P 18 durum P ml durus P m2 ELT 19 contumeliam (e ex i) P durus P (-ius m2) L (a ?) 20 redimi PBL redemi a 21 culpa uB 25 pust imperii acid. sui PBLZ )

394
effetum agro suo propulset agricola? an quod in subditos nefas est in conparem fas est?

dimittis ergo uxorem quasi iure sine crimine et putas id tibi licere, quia lex humana non prohibet. sed diuina prohibet; qui hominibus obsequeris, deum uerere. [*]( D ) audi legem domini, cui obsequuntur etiam qui leges ferunt; quae deus coniunxit homo non separet.

sed non solum hic caeleste praeceptum, sed quoddam etiam opus dei soluitur. paterisne, oro. liberos tuos uiuente te esse sub uitrico aut incolumi matre degere sub nouerca? pone, si repudiata non nubat: et haec uiro tibi debuit displicere, cui adultero fidem[*](16,18) seruat? pone, si nubat: necessitas illius tuum crimen est et coniugium quod putas adulterium est. quid enim refert utrum [*]( E ) id aperta criminis confessione an mariti specie adulter admittas nisi quod grauius est legem criminis fecisse quam furtum?

Sed fortasse dicit aliquis: quomodo Moyses mandauit dari librum repudii et dimittere uxorem? qui hoc dicit Iudaeus est, qui hoc dicit Christianus non est. et ideo quia hoc obicit quod obiectum est domino, respondeat ei dominus: ad duritiam inquit cordis uestri permisit uobis Moyses[*]( F ) dare librum repudii et dimittere uxores; ab initio autem non fuit sic. Moyses permisit, inquit, non deus iussit; ab initio autem dei lex est. quae est lex dei? relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt ambo in carne una. ergo qui dimittit uxorem carnem suam [*]( 6 Matth. 19, 6 11 Matth. 19, 9 16 Matth. 19, 7 Deut. 24, 1 20 Matth. 19, 8 23 Gen. 2, U Matth. 19, 5 ) [*]( 1 effetum B affectum X uacuum χ effectmn cet. a.n] ad P (n s. d̩ mi3, eras.) L 3 putas iilj putasti X 5 cuij qui P (4 s. i m3) L ob?ecuntur EFGOTV obsequantur PBL 10 uiro] uero P in mg. uerum L -13 adulter admittas αΒL et P corr. adulteram admittas X adultera demittas P ml adultera dimittas. C\'y (admittas m2 E) 14 lege PBL 15 furtum (-ta m3) P 16 fortasse om. PL dicct a aliqui Gπ 19 dõ PBL 20 moyses nobis Gy 21 dari libram BCX librum dare a uxorem LX 25 cmbo] duo X suam carnem L )

395
scindit, diuidit corpus.

ostendit autem hic locus quae propter [*]( 1472 A ) fragilitatem humanam scripta sunt non a deo scripta. unde et apostolus denuntio inquit non ego, sed dominus uxorem a uiro non discedere et infra caeteris inquit ego dico, non dominus: si quis frater infidelem habet uxorem et relinquit eam. itaque ubi est inpar coniugium, addidit: quod si infidelis discedit, discedat. simul idem apostolus negauit legis esse diuinae, ut coniugium qualecumque soluatur, nec ipse praecepit nec dedit deserenti auctoritatem, [*]( B ) sed culpam abstulit destituto.