Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Dico autem uobis uere: sunt aliqui hic stantes qui [*]( 1411 A ) [*]( 9,27) non gustabunt mortem, donec uideant regnum dei. semper dominus sicut ad praemia- erigit futura uirtutum atque utilem saecularium rerum docet esse contemtum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium remuneratione sustentat. arduum quippe est crucem tollere et animam periculis, [*]( 7 loh. 1, 29 8 Gen. 5, 24, Hebr. 11, 5 et 8, Gen. 22, 9 sqq. I5Pa.87.5sq. 25Matth.l6,24 ) [*]( 1 mundandam X aicati-P 3 mortem-P resoluta (re a.M.) m3 A, m2 0 8 enoc A 9 obtulerint (n del.) A omnium χ 12 lectus BFOV 16 ant alicuius creaturae OMt. X alicuius (iu a. M.) P 17 seroitutuni (e N. u tert. m2) J. uingla P uincula CγπΤ neque subscriptio neque insctiptio est in libris nisi in mg. libri A m2 scriptum M<: hic finit liber V 20 sunt] sunt hi X 22 uirtutem .EfT.Y (-tQ m3 T) 24 infirmitatem (m alt. <. M) A humanam JC remunerationis P (e 8. i§ m3) L sustentat (t tert. s. M.) P )

282
morti corpus offerre, negare quod sis, cum uelis esse quod non sis, raroque quamuis excelsa uirtus futuris conmutat [*]( B ) praesentia. difficile quippe uidetur hominibus, ut spem periculis emant damnoque praesentium futurae lucrum mercentur aetatis. ergo bonus et moralis magister ne qui desperatione frangatur aut taedio, quoniam uitae dulcis inlecebra constantem quoque mulcet adfectum, continuos uiuendi successus fidelibus pollicetur; frigent enim solacia sub metu mortis magnusque amor uitae aegre blanditias spei cum adpetitae salutis terrore conpensat. [*]( c ) non habes igitur quod queraris, non habes quod excuses: arbiter omnium dedit et uh\'tuti praemium et infirmitati remedium, ut praesentibus sustineatur infirmitas, uirtus futuris. si fortis es, contemne mortem; si inbecillus es, fuge. sed nemo potest fugere mortem, nisi uitam sequatur. uita tua Christus est; ipsa est uita, quae mori nescit.

itaque si uolumus mortem non timere, stemus ubi Christus est, ut et de nobis dicat: uere sunt aliqui hic stantes. qui non [*]( D ) gustabunt mortem. non satis est stare, nisi ubi Christus est stetur; soli enim non queunt gustare mortem qui possunt stare cum Christo. in quo licet ex uerbi ipsius qualitate perpendere ne tenuem quidem sensum mortis habituros qui Christi uideantur meruisse consortia. certe mors corporis libando gustetur, uita animae possidendo teneatur.

Sed quid est gustare mortem? ne forte quemadmodum panis uita est ita etiam panis mors sit? sunt enim qui manducant[*]( E ) [*]( 14 Coloss. 3, 4 15 loh. 11, 25 25 Ps. 126, 2 ) [*]( 1 uellia JL 2 raroquem P 5 magi ter P qui AGγΟV et (i ex e) F quid T (d s. M. m2) quis E (s 8. M.) ce<. 10 queraris αΕγΥ quaeraris A querare n qnprare C querere P m1 (tt s. e alt.) -F<? quaerere cet. 11 arbiter enim ET 13 inbecitlus ABG inbeccillis (c pr. eras.) P inbecillis cet. es fuge ΑαCX, effuge PBL, fuge y 14 pot<M (st N. s m3) P mortem fugere PL 15 ipse B (ipsa ... <*. 16 Christus est OM. X) 16 et ut X 17 sunt hic aliqui A aliqui hi sunt X 20 qualitatem P (m exp.) L 21 habiturus P (-os tM.2) L et (-09 corr.) Βπ 22 constantia FO constantia nF 23 possessione PL )

283
panem doloris; sunt etiam Aethiopum populi, qui acceperunt in escam draconem. absit a nobis uenenum draconis uorare; . habemus enim panem uerum, panem illum, qui descendit e caelo. panem illum manducat qui ea quae scripta sunt seruat. sunt ergo qui mortem non gustent, donec uideant regnum dei. sunt etiam qui mortem non uideant. sicut scriptum est: quis [*]( F ) est homo qui uiuet et non uidebit mortem?

sed quis est homo qui non moriatur, cum resurrectio nisi mortui esse non possit? quamuis de Enoch et Helia nullam mortem corporis acceperimus et de euangelista Iohanne dominus dixerit: si eum uolo manere, donee uenio, tamen quoniam non de uno Iohanne hic putamus expressum, sed generale de multis [*]( 1412 A ) hoc esse praeceptum, non hic mors corporis, sed animae denegatur. sunt enim qui mortui uiuant, quoniam sunt qui uiuentes mortui sint, sicut illa quae uiuens mortua est, sicut scriptum est: ueniat mors super eos, et descendant in infernum uiuentes. si ergo uiuus quis in infernum descendit — peccato enim mortis in infernum descendit habitaculum — sunt profecto quibus nec in morte corporis interruptus sit ordo uiuendi, sicut Abraham, Isaac et Iacob, [*]( B ) quos uiuere diuinae sententiae auctoritate conperimus, quoniam cum sit deus Abraham, Isaac et Iacob, non utique deus mortuorum est, sed uiuentium. [*]( 2Pa.73.14 31oh.6,51 5 Matth. 16, 28 6PS.88,49 9 Gen.5,24,Reg. IIII 2,11 llloh.21,22 151Tim.5,6 16 Ps. 54, 16 22Matth.22.32 ) [*]( 3 descendit (e pro ex i M3) P e] de FOVχ, otM. π 5 gustent (a s. e m2) P uideant (nt ex n) A 6 uidebunt ΕγΤ 7 uiuit JY)\' 8 mortuis mCy et (a add. MtJ) 0 10 acceperimua (e pro ex i m2) P 11 si ABC sic cet. 12 hoc MuMrtMt 13 corporalis PBL 14 uiuant (Y 8. a) P uiuunt C aint] sunt .PaBCCY-L et (sint corr.) F 15 〈uidua〉illa Maurini 16 est s. M. P descendunt A (ut de parad. 44) 17 infernum (in s. M. m3) A 18 descendet E descendat (e &. a) T mortis (ua 8. i M.?) P inferno P (-ni Mt.?) L inferni X 22 isac P et Mn. X mortuorum cat deus / 23 est om. X )

284
Itaque non de uno, sed de plurimis dicit; neque enim Petrus

mortuus est, cui iuxta dominicam sententiam inferi porta praeualere non potuit, nec Iacobus et Iohannes mortui filii, tonitrui, quibus in usum gloriae caelestis adsumtis non praeualent terrena, sed subiacent. esto ergo et tu Petrus, deuotus [*]( c ) fidelis pacificus, ut portas ecclesiae aperias, portas mortis euadas. esto filius tonitrui. dicis: quomodo possum esse filius tonitrui? potes esse, si non in terra, sed in pectore Christi recumbas. potes esse filius tonitrui, si te terrena non moueant, sed ipse potius ea quae terrena sunt mentis tuae uirtute concutias. tremat te terra, non capiat; uereatur caro potestatem animi tui et concussa subdatur. eris filius tonitrui, si fueris filius ecclesiae. dicat et tibi de patibulo crucis Christus: ecce [*]( D ) mater tua, dicat et ecclesiae: ecce filius tuus; tunc enim incipies esse filius ecclesiae, cum in cruce uictorem uideris Christum. nam qui crucem scandalum putat Iudaeus est, ecclesiae filius non est; qui crucem stultitiam putat Graecus est. ille est autem ecclesiae filius qui crucem triumphum putat, si uocem Christi triumphantis agnoscat.

ergo ut scias quia [*](9,28) Petrus, Iohannes et Iacobus mortem non gustauerunt, gloriam resurrectionis uidere meruerunt; solos enim tres istos post [*]( E ) haec fere uerba in diebus octo adsumsit et duxit m montem. quid est quod iste dicit: in diebus octo post haec uerba? [*]( 2Matth.l6,18 SMarc.3,17 8 Ioh. 13, 20; 21, 19 ISIoh. 19,27 141oh.l9.26 16 I Cor. 1, 23 1SColoss.2,15 19 cf. Cassiodor. comm. in psalm. VI (1, 9) ) [*]( 1 pluribus jEvT 2 ante cui f<M. P iuxtaj secundum y inferni PL 3 iacob; F iacob CELT iohannis (-es wJ) P iili P 4 sqq. tbonttrui A 6 aperias et portas PL 7 dicee C 9 te ow. PLχ (a. M. m2 E, w. fcc. T) 10 ea s. M. A uirtati P (-e m2) L 13 si (s. M. m3) dicat J. et om. LX 15 incipies A iacipis cet. (incipisses V m1 E) 16 iudaeis (u a. i) A 17 grecus (c M g) P caecus ji 18 est om. ET autem s. M. m2 n triumfum A 19 si] qui L Qocem] crucem ET et (uocem in mg.) 7 triumfantia A agnoscit CCZ. cognoacat \')\'ET 20 petrus et iohannes et iacobu<i -Y petrus iacobus iohannes x 21 III PL 22 VIII PFLπV 23 VIII PLX )

285
ne forte quia is ()qui uerba Christi audit et credit resurrectionis tempore gloriam Christi uidebit? octaua enim die facta est resurrectio, unde et plerique psalmi in octauam scribuntur. aut forte ut ostenderet nobis quia dixerat quod is, qui propter dei uerbum perdiderit animam suam, saluam faciet eam, quoniam [*]( F ) promissa sua in resurrectione restituat.

sed Matthaeus et Marcus post dies sex adsumtos hos esse memorarunt. de quo possemus dicere post sex milia annorum - mille enim anni in conspectu dei tamquam dies una —, sed plures quam sex milia conputantur anni et malumus sex dies per [*]( 1413 A ) symbolum intellegere, quod sex diebus mundi opera sunt creata, ut per tempus opera, per opera mundum intellegamus. et ideo mundi temporibus inpletis resurrectio futura monstratur aut quia is qui supra mundum ascenderit et huius saeculi momenta transcenderit uelut in sublimi locatus futurae resurrectionis fructum exspectabit aeternum.

Transcendamus igitur opera mundi, ut possimus faciem ad faciem deum uidere. ascende in montem qui euangelizas [*]( B ) Sion. si in montem ascendit qui euangelizat Sion, quanto magis qui Christum euangelizat et Christum in gloriam resurgentem? fortasse enim in corpore eum multi uideant; multi enim secundum carnem cognouimus Christum, nunc autem iam non nouimus.

multi cognouimus, quia multi uidimus — uidimus eum, et non habebat speciem neque [*](9,28) decorem —, tres autem soli et tres electi ducuntur ad montem. [*]( 3Pa.6etll 4 Matth. 16, 25 et 27 6Matth.l7,I,Marc. 9, 1 8 Ps. 89, 4 12 Gen. 2, 1 18 I Cor. 13, 12, Gen. 32, 30 Esai. 40, 9 22 II Cor. 5, 16 24 Esai. 53, 2 ) [*](1 et credit om. X3 octaua Χχ 3 inscribuntur C 4his(h eras.) P 8 poasemua ACχ (v a. e m2 F) possimus aBX (t ex e m3 F) possumus PL VIjLrc 9dui-Y 10 sqq. VI Lπ anniet... symbolum intel in M!<y. m3 A 12 per tempora (om. opera per opera) PBL 16 expectauit PBGTX (-bit m2 PGK) 17 faciem P (m eras.) L facie ce<. 20 gloria A gloriam (m del.) αΕV 21 uiderent A M.? marg., uiderint f uiderunt .ET 24 uidemus pr. P (-imus m2) L 25 III (Ma) PL ad] in C )

286
putarem in tribus mystice genus hominum conprehensum, [*]( c ) quia ex tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem. aut fortasse quia soli ex omnibus ad resurrectionis peruenire gratiam qui Christum confessi fuerint merebuntur, quia inpii in iudicium non resurgunt, sed tamquam habito iudicio puniuntur. tres igitur eliguntur qui [*](9,30) ascenderent montem, quia et duo eliguntur qui cum domino uiderentur. utrimque sacratus numerus. et hoc fortasse [*]( D ) propterea, quia nemo potest resurrectionis uidere gloriam nisi qui integrum mysterium trinitatis incorrupta fidei sinceritate seruauerit. Petrus ascendit, qui claues regni caelorum accepit, Iohannes, cui committitur mater, Iacobus, qui primus solium sacerdotale conscendit.