Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

nuptias crede. sume et tu citharam, ut pulsata spiritus plectro interiorum corda uenarum boni operis sonum reddat. sume psalterium, ut armonia dictorum [*]( D ) factorumque tuorum concinat. sume tympanum, ut organum tui corporis spiritus moduletur interior factisque operantibus dulcis morum tuorum suauitas exprimatur. sic psallebat propheta, cum diceret: ueni huc a Libano, sponsa, ueni huc a Libano. hoc canticum cecinerunt pueri nec auditi sunt. qui pueri? de quibus dicit: ecce ego et pueri quos dedisti mihi. sed hoc canticum non in foro, non in plateis canebatur, sed in Hierusalem; ipsa est enim dominicum forum, in quo [*]( E ) praeceptorum caelestium iura conduntur.

[*](7,37) Et ecce mulier, quae erat m ciuitate peccatrix. [*]( 1 Ps. 136, 2 9 Ps. 80, 2 aq. 13 Ps. 70, 22 sq. 22 Cant. 4, 8 24 Esai. 8, 18 ) [*]( 4 disponsatur X (desp. corr. Er) 5 quando ] quam A 8 ipso 8. u. m3 A 11 iucundum AB iocundum cet. 12 aduertis a. u, m2 A 13 tibi dS P (dS 8. u.) cet. srf A 19 concinnat A et (n pr. 8. u. 1*3) P sume et x timpanum A 20 spm PL 22 bis hucj nunc X 23 hoc (c s. fl.) A 24 dicit ypg A )

236
hoc loco plerique pati uidentur scrupulum, serere quaestiones, utrumnam uideantur euangelistae duo discordasse de fide an uero aliquam in diuersitate dictorum diuersitatem signare uoluisse mysterii.

habes enim in euangelio secundum Matthaeum quia Iesus cum uenisset in Bethaniam in[*]( F ) domum Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et recumbente illo fudit super caput eius. deinde istic [*](7,39) Pharisaeus intra se dicit quod, si esset propheta, sciret peccatricem et unguentum eius uitare deberet, illic unguento effuso discipuli conqueruntur. utrumque igitur explicandum est, sed ante quod scriptorum ordine prius est priorem quoque ordinem interpretationis accipiat.

uenit ergo dominus Iesus in domum Simonis leprosi. apparet oeconomia, quod leprosum non refugit, non uitat inmundum, ut maculas humani corporis possit abluere. domus autem leprosi erat in [*]( 1387 A ) Bethania; (Bethania> per interpretationem domus oboeditionis dicitur. omnis igitur locus Bethania, portio autem totius loci domus Simonis. nonne tibi uidetur Bethania mundus hic esse, in quo seruitii oboedientis debemus obsequium, domus autem Simonis leprosi terra esse, quae mundi portio est? princeps autem saeculi huius quidam leprosus est Simon. ergo dominus Iesus Christus ex illis superioribus locis uenit in hunc mundum et descendit in terram. non erat in hoc mundo, sed [*]( B ) oboediente pietate missus est in hunc mundum. ipse dicit: sicut me misit in hunc mundum. audiuit ergo mulier ista [*]( 5 Matth. 26, 6 sq. 26 Ioh. 6, 57 ) [*]( 1 et serere PL quaestionis A 3 in dictorum (dictorom in y) diuersitate EJr L T in diuersitate (diuersitate s. v. m2, am. dictorum) G 7 ungenti P 8 istic aBC stic A isti (c 8. i, eras.; vi3 iste) P pharisaeus x publicanus cet. 10 ungentum PL 11 illi PL ungento P 13 priorum A 14 oechonomia A 16 abolere (re in ras.) P 17 Bethania add. Engelbrecht; quae add. 8. u. m3 P, m2 n 19 nonne] ne A non BFGQKT 20 oboedientes AX (-tis corr. F) 24 in terram ... oboediente s. u. m2 A 26 me misit ArzX me misisti PBLX misit me C ista mulier C ista s. u. m2 A )

237
uenisse Christum, intrauit in domum Simonis; neque enim sanari potuisset haec mulier, nisi Christus uenisset in terram. et fortasse ideo etiam ipsa ingreditur domum Simonis, quod speciem habeat cuiusdam superioris animae scilicet uel ecclesiae, quae descendit in terram, ut bono odore sibi populum congregaret.

Hanc ergo mulierem inducit Matthaeus supra caput Christi [*]( C ) effundentem unguentum et ideo forte noluit dicere peccatricem; [*](7,38) nam peccatrix secundum Lucan supra Christi pedes effudit unguentum. potest ergo non eadem esse, ne sibi contrarium euangelistae dixisse uideantur. potest etiam quaestio meriti et temporis diuersitate dissolui, ut adhuc ilia peccatrix sit, iam ista perfectior. etsi enim personam non mutet ecclesia uel anima, tamen mutat profectum. itaque si constituas animam fideliter [*]( D ) adpropinquantem deo, non peccatis turpibus et obscenis, sed pie seruientem dei uerbo, habentem inmaculatae fiduciam castitatis, aduertis quod ad ipsum Christi ascendit caput; caput autem Christi deus est et odorem meritorum spargit suorum. Christi enim bonus odor sumus deo; deum quippe honorat bonum fraglans odorem uita iustorum.

si haec intellegas, uidebis hanc feminam plane beatam, ubicumque [*]( E ) praedicatum fuerit hoc euangelium, nominari nec eius umquam exolescere memoriam, eo quod supra caput Christi bonorum fraglantia morum iustorumque factorum effudit unguentum. [*]( 5 II Cor. 2, 14 sq. 7 Matth. 26, 7 17 I Cor. 11, 3 19 II Cor. 2, 15 21 Matth. 26, 18 ) [*]( 2 potuisset (s pr. ex t) P haec et (et s. u. m2) A 4 habeat (a ait. 8. u.) P 8 nngentum P 9 lucan AP lucam cet. effundit A (n 8. u. m2) GOxtV 10 ungentum P 14 constituas (s pr. s. u.) P 15 peccastis P (s pr. eras.) L 16 seruantem dl uerba PL 17 aduertes A ascendat / 18 suorum spargit X 20 fraglans P ml et (corr. ex flagrans) T fragrans (1 a. r pr.) i flagrans P m3 cet. (1 ex r m2) G 21 feminam PL feminam uidebis (uidete ic) cet. plane] plene Y ualde PL beatam et P 23 memoriA (4 ex a graphio) P super y 24 fraglantia P fraglantiam G et F (1 ex r m2) T (corr. ex flagr.) flagrantia ABCL fragrantiam (1 8. r pr.) 7 flagrantiam cet. effundit arc et (n exp.) V ungenta P unguenta L et (a ex um) B ungentum F )

238
qui accedit ad caput nescit extolli, sicut ille frustra inflatus 1 mente carnis suae et non tenens caput. sed qui caput non tenet Christi uel pedes teneat, quia corpus unum I copulatum et subministratum crescit in incrementum dei.

altera est illa, uel persona altera uel profectu,[*]( F ) quae propinqua nobis est; nondum enim peccatis nostris renuntiauimus. ubi sunt nostrae lacrimae, ubi gemitus, ubi fletus? uenite, adoremus et procidamus ante eum et ploremus ante dominum, qui fecit nos, ut saltim ad pedes Iesu uenire possimus. nondum enim possumus ad caput uenire; peccator ad pedes, iustus ad caput.

habet tamen et I quae peccauit unguentum. defer mihi et tu post peccata [*]( 1338 A ) paenitentiam. quocumque uel in domum indigni, uel in domum Pharisaei audieris iustum uenisse, contende, praeripe hospiti gratiam, praeripe regnum caelorum; a diebus enim Io hannnis Baptistae regnum caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. ubicumque audieris Christi nomen, adcurre: in cuiuscumque interiorem domum Iesum intrasse cognoueris, et ipse festina. cum reppereris sapientiam, cum reppereris iustitiam in alicuius penetralibus recumbentem, adcurre ad pedes, hoc est uel extremam partem quaere sapientiae. noli fastidire pedes; fimbriam illa tetigit et sanata est. lacrimis confitere delicta, dicat de te quoque iustitia illa caelestis: [*](7,44) lacrimis suis rigauit pedes meos et capillis suis.

[*]( 1 Coloss. 2, 18 sq. 3 Matth. 28, 9 8 Ps. 94, 6 15 Matth. 11, 12 22 Luc. 8, 44 )[*]( 1 inflammatuB PL 2 mente (e alt. in ras.) P 6 eat om. B 8 eum] ifh P (ex dum) BLy 9 post dominum add. in mg. f1, sed eras. A, nostrum PaBCFLV saltem C et (im m2) PG ad om. X 10 inuenire X possimus] possemua (e ex u m2) P possumus] possimus X ad caput uenire PL, om. cet. (caput s. u. m2 n) 11 et peccator PL quia peccator X habet (t 8. u.) P 12 tamen et quae peccauit om. PL ungentum P defers A (t 8. s m2) deffert FOY defret n 14 praeripere Xy hospiti PBL hospitis ACy et (is ex es) nV hospites rzFO 15 praeripere X 17 audieris (is ex itis) A 20 penetrabilibus AQX et (bi eras.) T 24 et om. PBL )

239
extersit. et fortasse ideo non lauit pedes suos Christus, ut eos lacrimis nos lauemus. bonae lacrimae, quae non solum [*]( c ) nostrum possunt lauare delictum, sed etiam uerbi caelestis rigare uestigium, ut gressus in nobis eius exuberent. bonae lacrimae, in quibus non solum redemtio peccatorum, sed etiam iustorum refectio est; iusti enim uox est: fuerunt mihi lacrimae meae panis.

Etsi ad caput Christi adcedere non potes, tangat pedibus suis caput tuum Christus. et fimbria curat eius et pedes curant. expande capillos, sterne ante eum omnes tui corporis dignitates. non mediocres capilli sunt, qui possunt pedes tergere [*]( I> ) Christi. testatur hoc ille, qui quamdiu capillos habuit, uinci nequiuit. denique et mulierem decaluatam orare non decet. habeat plane capillos, quibus Christi circumuoluat uestigia, quibus suae criniculis pulchritudinis et decoris sapientiae pedes tergeat, ut extremo saltem diuinae rore uirtutis umescant, figat iustitiae pedibus oscula sua. non mediocris haec meriti est.

de qua potest dicere sapientia: ex quo intraui, non [*]( E ) [*](7,45) cessauit osculari pedes meos, ut aliud nisi sapientiam loqui nesciat, ut aliud nisi iustitiam diligere nesciat, ut aliud nisi castitatem libare nesciat, ut aliud nisi pudicitiam osculari nesciat. osculum enim mutui amoris indicium est, osculum pignus est caritatis. [*]( 6 Ps. 41, 4 9 Luc. 8, 44 12 Iudd. 16, 17 13 I Cor. 11, 5 sq. ) [*]( 1 extersit APBL tersit cet. 3 possunt nostrum X 4 eius in nobis CX exuberet PBLX 6 refectio est iustorum ET est alt. om. PL 7 panes AfX et (-is corr.) T post panis add. die et nocte X 10 omnes ΑαВVχ omnem FOre omnis cet. tui 8. u. A dignitatem Lit et (em in ras.) V dignitatis FO 11 tergere pedes r 14 et habeat X circumuoluat (u tert. s. u.) P 16 suae criniculis pulchritudinis (-is ex -es A) et decoris ArzBCXX pulchros et decoros PL 16 tergeat PaJafT et (e alt. eras.) AC tergat BX terget (a 8. e) G saltim BFγLTX figat aX figant rc (n exp.) cet. 17 obscula (b eras.) P 20 dilegere P 21 Hnbare (ba eras.) A 23 pignus} signum C )

240

Beatus qui potest et oleo ungere pedes Christi. denique [*](7,46) adhuc Simon non unxerat; sed beatior quae ungit unguento; multorum enim florum in unum collecta gratia spargit odorum [*]( F ) uarias suauitates. et fortasse istud unguentum non possit alius nisi ecclesia sola deferre, quae diuersi spiraminis innumerabiles habet flores, quae merito speciem accipit peccatricis, quia Christus quoque formam peccatoris accepit.

et ideo nemo [*](7,47) potest tantum diligere quantum illa quae in pluribus diligit. nec Petrus ipse, qui dixit: domine, tu nosti quia diligo nec Petrus ipse, qui doluit quia interrogatus est: amas 10 me? quod enim manifestum erat nolebat quasi incognitum [*]( 1389 A ) quaeri. ergo nec Petrus ipse, quia ecclesia dilexit in Petro, [*](7,47) nec Paulus ipse, quia Paulus quoque eius est portio. et tu plurimum dilige, ut et tibi remittatur plurimum. multum peccauit Paulus, qui etiam persecutor fuit, sed multum dilexit. qui usque ad martyrium perseuerauit. remissa sunt ei peccata multa, quia et ipse multum dilexit, qui sanguini proprio pro dei nomine non pepercit.

uide oeconomiam: in domo Pharisaei [*]( B ) [*](7,36) peccatrix glorificatur, in domo legis et prophetae non Pharisaeus, sed ecclesia iustificatur; Pharisaeus enim non credidit,[*](7,39) ista credebat. denique ille dicebat: si esset propheta, sciret utique quae et qualis esset mulier quae tangit eum. domus autem legis Iudaea, quae non in lapidibus scribitur, sed in tabulis cordis. in hac iustificatur ecclesia iam lege maior; lex enim peccatorum nescit remissionem, lex mysterium[*]( C ) non habet, quo occulta mundantur et ideo quod in lege minus est consummatur in euangelio.

[*](7,41) Duo inquit debitores erant cuidam faeneratori: [*]( 9 Ioh. 21, 15 10 Ioh. 21, 17 15 I Cor. 15, 9, I Tim. 1, 13 23 II Cor. 3, 3 ) [*]( 2 Simon] njoysi PBLset (sed m3) P ungit OLC unxit X unget APL unguet BX ungento A 6 accipit ACG accepit cet. 7 peccatores (-is m3) P 10 quido I uoluit (uo eras.) P 12 ecclesiam X ecclesia di X 18 uideo APOLBET et (uide corr.) G 21 ille (e ex i M2) P 22 eet (et eras.) P 24 iam] a A; iam in ras. GV, s. U. n )

241
unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.

qui sunt isti debitores duo nisi populi duo, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus faeneratori illi thesauri caelestis obnoxii? unus inquit debebat denarios quingentos, alius [*]( D ) quinquaginta. non mediocris est iste denarius, in quo regis imago formatur, qui tropaeum habet imperatoris expressum. non materialem faeneratori huic debemus pecuniam, sed meritorum examina, aera uirtutum, quarum meritum grauitatis pondere, iustitiae specie, sono confessionis expenditur. uae mihi si non habuero quod accepi aut quia difficile quisquam est, qui faeneratori huic integrum debitum possit exsoluere, uae mihi si non petiero: concede mihi debitum! non enim nos ita [*]( E ) dominus orare docuisset, ut peteremus nobis dimitti nostra debita, nisi sciret difficile aliquos fore idoneos debitores.

sed quis est populus iste, qui amplius debet, nisi nos, quibus amplius creditum est? illis credita sunt eloquia dei, nobis creditur uirginis partus. habes talentum uirginis partum, habes fidei centesimum fructum. creditus est Emmanuhel nobiscum deus, credita domini crux mors resurrectio. etsi Christus pro [*]( F ) omnibus passus est, pro nobis tamen specialiter passus est, quia pro ecclesia passus est. itaque non est dubium quod plus debeat qui plus accepit. et secundum homines plus fortasse offendit qui plus debuerit, sed per misericordiam domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen [*]( 12 Matth. 6, 12 13 Luc. 11, 4 16 Rom. 8, 2 17 Matth. 25, 15 18 Matth. 13, 8; 1, 23 21 Luc. 12, 48 22 Augustinus de gratia Christi 44, 48 (secundum... 242, 1 consequatur) ) [*]( 1 D PL L LP 3 faenerator P feneratur L thensauri (n eras.) n 4 D alius L PL 5 est s. u. m2 A 6 tropeum (in mg. m2 figuri) A thropeum P 8 ezaroena A exanima PL 9 specie 8. w. m2 A 10 accipiam ut P accipiam aut LX 12 concedire (re 8. u. m2) A concedi C et (i ex e) 0 concedere (re s. u. m2) n 13 dns s. u. m3 A nobis dimitti AX dimitti nobis Pa dimitte nobis cet. 18 est et X emmanuhel (h s. u.) a emmanuel AEO emanuel f 20 pasBU9 pr.] mortuus X 22 hominem Xx 23 debuerat ETX Augustini codd. aliquot ) [*]( XXXII. Ambr. pare 4. ) [*]( 16 )

242
gratiam consequatur. gratiam enim et qui reddit habet et qui habet in eo ipso quod habet soluit; nam et reddendo habetur et habendo redhibetur.

et ideo quoniam nihil est quod digne deo referre possimus — quid enim referamus pro susceptae [*]( 1390 A ) carnis iniuria, quid pro uerberibus, quid pro cruce obitu sepultura? — uae mihi, si non dilexero! audeo dicere, non reddidit Petrus et ideo plus dilexit, non reddidit Paulus; reddidit quidem mortem pro morte. sed alia non reddidit, quia multa debebat. audi ipsum dicentem quia non reddidit: quis prior dedit illi, et retribuetur ei? reddamus licet crucem pro cruce, funus pro funere, numquid reddimus quod ex ipso et per ipsum et in ipso habemus omnia? reddamus ergo amorem [*]( B ) pro debito, caritatem pro munere, gratiam pro pecunia; plus enim diligit cui donatur amplius.

Sed reuertamur ad illam superiorem, cuius consilium adhuc nec apostoli intellegunt, quod erat absconditum a saeculis in deo; quis enim cognouit sensum domini? conquerebantur ergo discipuli quia mulier super caput effudit ungentum et querebantur dicentes: quare hoc sic perit? potuit enim uenundari pretio et dari pauperibus. quid utique in[*]( c ) eorum sermonibus displicuerit non potes deprehendere, nisi mysterium intellegas; luxuriosi enim hominis uel potius non hominis est olere unguentum. certe et ipsi qui olent unguere [*]( 9 Rom. 11, 35 11 Rom. 11, 36 14 Lac. 7, 42 sq. 16 Colos9. 1, 26 17 Rom. 11, 34; cf. Esai. 40, 13 19 Matth. 26, 8 sq. ) [*]( 1 gratia (ã ex a graphio) P reddidit A 2 reddendo x et m2 V credendo V ml cet. 3 redhibetur APaCL redimetur (m ex b m2) B reddebitur X (d pro 8. u. V, bi s. u. π) redditur X 4 suscepta PL 8 pro mortem A 11 post funus add. cadauer X 13 gratiam pro pecunia X (pecuniam, m eras. V, pecuniA, -a corr. F) gratiam (pro san- \' guinis praetio s. u. m3) pecunia A gratiam pro sanguine pro praetio pecuniA PL gratiam pro sanguinis praetio ex gratiam pro sanguinis pretio pecuniam aB 14 plas] amplius C 17 dno ET dfli X (d6 m3 V) 18 supra AC 19 enim om. X 21 potes A m2 aG poteris C m2 potero PBL et ml AC potest cet. (t alt. exp. EfV) 23 ungentum P olent] oleo PaB solent EjT qui oleo se unguere solent C i mg. )

243
se, non perfundere solent. quid displicet, quia dictum est: potuit hoc uenundari pretio et dari pauperibus? certe et ipse supra dixerat: quidquid uni horum minimorum fecistis mihi fecistis, sed ipse mortem suam pro pauperibus offerebat.

non est igitur simplex figura, et ideo [*]( D ) respondit illis dei uerbum: quid molesti estis mulieri? semper pauperes habetis uobiscum, me autem non semper. semper ergo tecum pauperem habes et ideo benefac. non igitur differre pauperem debes, quia tecum semper est, cum tibi propheta dicat: ne dixeris pauperi: cras dabo. sed ille de sola misericordia locutus est, hic autem misericordiae fidem praetulit, quae tunc habet meritum, si fide praecedente confertur; mittens enim hoc unguentum in corpus meum [*]( E ) ad sepeliendum me fecit. non ergo unguentum dominus.

sed caritatem dilexit, fidem suscepit, humilitatem probauit. et tu si desideras gratiam, caritatem auge; mitte in corpus Iesu fidem resurrectionis, odorem ecclesiae, conmunis caritatis unguentum, et ita progrediens pauperi dabis. plus tibi pecunia illa proderit, si non tamquam adfluentem tribuas, sed tamquam profuturam Christi nomine largiaris, si ita eam conferas [*]( F ) pauperi, ut deferas Christo. non ergo iuxta litteram tantummodo accipias superfusum capiti unguentum — littera enim occidit — sed secundum spiritum, quia spiritus uita est.