Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
etsi graue peccatum est, quod paenitentiae tuae lacrimis ipse lauare non possis, fleat pro te mater [*]( B ) ecclesia, quae pro singulis tamquam pro unicis filiis uidua mater interuenit; conpatitur enim quodam spiritali dolore naturae, cum suos liberos letalibus uitiis ad mortem cernit urgueri. uiscera sumus de uisceribus eius; sunt enim et spiritalia uiscera, quae habet Paulus dicens: ita frater, ego te fruar in domino: refice uiscera mea in Christo. nos ergo uiscera ecclesiae sumus, quoniam membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. doleat igitur pia mater,[*]( G ) adsistat et turba, non solum turba, sed etiam multa conpatiatur bonae parenti. iam resurges in funere, iam liberaberis a sepulchro; stabunt illi ministri tui funeris, incipies uitalia loqui, timebunt omnes; unius enim exemplo plurimi corrigentur. laudabunt etiam deum, qui tanta nobis remedia uitandae mortis indulserit.
[*](7,19) Et conuocauit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad eum dicens: tu es qui uenturus es an alium exspectamus?
non simplex intellectus in simplicibus [*]( D ) est uerbis, alioquin praesentibus superiora conpugnant. quomodo enim Iohannes quem in superioribus deo patre demonstrante cognouit hic nescit? quomodo et ibi quem ante nesciuit agnouit et hic quem iam sciebat ignorat? nescibam inquit eum, sed qui misit me baptizare ipse mihi dixit: supra quem uideris spiritum sanctum [*]( E ) descendentem de caelo. et dicto credidit et demonstratum agnouit et baptizatum adorauit et uenientem prophetauit. denique ego inquit uidi et testimonium perhibui quoniam hic [*]( 7 Philem. 20 9 Ephes. 5, 30; cf. Gen. 2, 23 23 Ioh. 1, 33 27 loh. 1, 34 ) [*]( 1 dili ET 3 unicis] ltagis PL 6 de nisceribusj dl uiscera PL ẹι̣ụṣ (8. m3 eccleeiae) PL 11 et (in rtu. ex ad) G, om. X 12 ip (a. a) 0 17 iohannis (-es m3) P 23 quem ante iam X nescibam P ml nesciebam P m3 cet. 25 sanctum om. yX descendentem de caelo om. PL )
itaque si intellectus simplicis forma [*]( F ) conpugnat, spiritalem quaeramus figuram. et quia supra iam diximus in Iohanne typum esse legis, quae praenuntia fuit Christi, recte lex, quae pectoribus perfidorum tamquam aeterna carceribus luce uacuatis corporaliter tenebatur inclusa, quam uiscera fecunda poenarum et fores amentiae cohercerent, plenum exitum testimonii dominicae dispensationis sine euangelii nequit adstipulatione perferre.
Prophetauit quidem lex in Exodo baptismatis gratiam per nubem et mare, spiritalem in agno praenuntiauit escam, [*]( 1378 A ) fontem perennem designauit in petra; remissionem peccatorum in Leuitico reuelauit, regnum caelorum adnuntiauit in psalmis, terram repromissionis in Iesu Naue manifestissime declarauit —
haec omnia cum Iohannis quoque congruunt testimonio — sed tamen tyrannicis mundi istius potestatibus, quominus lucem dominicae resurrectionis effunderet, inclusa cohibetur. mittit ergo discipulos ad Christum suos Iohannes, ut supplementum [*]( B ) scientiae consequantur, quia plenitudo legis est Christus, ut quoniam nutant plerumque dicta sine factis et fides plenior gestorum [*]( 2 Ioh. 1, 29 7 cf. lib. II s. 63 11 Uerg. Aen. VI 598 14 Exod. 13, 21; 14, 21 15 Exod. 12, 3 Bqq. 16 Exod. 17, 6 17 Lenit. 25, 10; Ps. 21, 31 sq. 18 Ios. 9, 30 (24) 23 Rom. 10, 4 ) [*]( 2 tollit.. P peccatum BCFO 4 ei (i in ras.) P diuinaui P 5 post igitur add. non cadit BCX tali propheta BX 11 fortis PL foris BFO et (-es m2) rc coherceret PL 14 baptismatis (s pr. 8. u.) P 16 post peccatorum 2 litt. eras. in P (in ut uidetur) 17 psalmoa P (-is m3) aL 18 hiesu PO hiesum a 19 iohannes P (-is m3) L 21 effanderet P (ef ex of m2) GL offunderet CErT obfunderet B offenderet a ostenderet X 22 discipulos suos ad xpm G suos discipulos ad xpm EfT suos 8. u. C supplementum (e pr. ex i m3) P 23 xps est ET )
et fortasse isti discipuli sunt duo populi, quorum unus ex iudaeis credidit, alter ex gentibus, qui ideo credidit, [*]( C ) quia audiuit. uoluerunt ergo isti uidere propter illud: uestri autem beati oculi qui uident et aures uestrae quae audiunt. sed etiam nos uidimus in Iohanne, oculis nostris perspeximus in apostolis et manibus nostris perscrutati sumus in Thomae digitis; quod enim erat ab initio, quod audiuimus et quod uidimus, oculis nostris perspeximus et manus nostrae scrutatae sunt de uerbo uitae: et uita apparuit. quando apparuit? quando uidimus. non sic adparebat, antequam uideretur. gratias ergo [*]( D ) domino, qui crucifixus est pro fide nostra, crucifixus est pro cupiditatibus nostris. mens mea in illo crucifixa est.
Itaque et nunc qui uetus testamentum recensent. antequam cognoscant euangelium et quasi quaedam dominici corporis uestigia legant, uenturum putant et requirunt utrum ipse sit Christus dei filius, qui uenturus est. et cum legunt quando cum Abraham locutus est uel quando se dux militiae caelestis [*](7,20) ostendit, dicunt utique: tu es qui uenturus es an alium [*]( E ) [*](7,22) exspectamus? cum autem uenerint ad euangelium et cognouerint inluminari caecos, ambulare claudos, audisse surdos, mundatos esse leprosos, mortuos resurrexisse, tunc dicunt: uidimus eum et oculis nostris perspeximus et in [*]( 6 Matth. 13, 16 10 Ioh. 20, 25 sqq., I Ioh. 1, 1 16 Galat. 6, 14 21 Gen. 17, 1 sqq.; 18, 9 sqq.; 22, 1 sqq.; Ios. 5, 14 26 I Ioh. 1, 1 ) [*]( 2 obseruata P (ua a. u.) X obuersata L nutabant BX 3 spectacula PL 4 duo populi sunt a 5 unus qui (otn. quorum) X ideo] do PaL 6 quia (a s. u.) F qui PL 8 oculi nostri perspexerunt PL 11 quod ante uidimus om. BX 14 ergo do PL 15 est ante pro cupiditatibus om. Xy 17 et om. X 18 dominici (i ult. in ras.) P 21 duxit (it eras.) P 23 et om. X cognouerit P (-int m3) L 24 inluminare P (-ri m3) FLO et ambulare r audire aCy 26 eum] enim eum X )
nonnulli etiam de ipso Iohanne sic intellegunt, magnum quidem ita prophetam, ut Christum agnosceret, adnuntiaret remissionem peccatorum futuram, sed tamen non tamquam dubium, sed tamquam pium uatem, quem uenturum crediderat non credidisse moriturum. non igitur fide, sed pietate dubitauit. dubitauit et [*]( 1379 A ) Petrus dicens: propitius esto, domine! non fiet hoc. ille fidei princeps, cui se Christus nondum dei filium dixerat et tamen ille crediderat, de morte Christi nec Christo credidit. pietatis adfectus, non indeuotionis est lapsus. denique alibi lauari sibi pedes recusat, ubi mysterium non agnoscit, dum dominico grauatur obsequio. ergo moriturum Christum nec sancti crediderunt; quod enim oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, haec [*]( B ) praeparauit deus diligentibus eum. religiosis itaque lapsus amoris fidem non inpedit.
Denique dominus sciens neminem sine euangelio plene posse credere, quia sicut fides a uetere incipit testamento ita inpletur in nouo, interrogatus de se non uerbo aliquo, sed factis se [*](7,22) esse signauit. ite inquit nuntiate Iohanni quae uidistis et audistis. caeci uident, claudi ambulant, surdi [*]( C ) audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, [*]( 1 Ioh. 20, 25 sqq. 3 Luc. 11, 20 14 Matth. 16, 22 16 Matth. 16, 16 17 lob. 13, 8 20 Esai. 64, 4, I Cor. 2, 9 ) [*]( -2 expectasse X pendemtem P 9 ita om. X prophetam ita X 18 dubitauit alt. (uit s. u.) P 14 fiat X 20 oculos (v 8. o alt. m2) P 21 aures (-is M3) P 24 credere posse a 25 uetere PK ueteri cet. 27 uidetis et auditis CΧχ )
plenum sane testimonium, quo dominum propheta cognosceret; de ipso enim, non de alio fuerat prophetatum quia dominus dat escam esurientibus, dominus erigit adlisos, dominus soluit conpeditos, dominus inluminat caecos, dominus diligit iustos, dominus custodit aduenas, orfanum et uiduam suscipiet et uiam peccatorum exterminabit. qui ista [*]( D ) inquit faciet regnabit dominus in aeternum. ergo non humanae ista, sed diuinae uirtutis insignia sunt, caecis perpetuae tenebras noctis aperire defossorumque oculorum uulnera infusa luce sanare, auditum in aures insinuare surdorum, laxatis soluta membra reformare conpagibus, in lucem quoque refuso uigore uiuendi reuocare defunctos.