Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

uidens autem [*]( 1367 A ) turbas, ut legisti, ascendit in montem. et cum sedisset, ascenderunt ad eum discipuli eius. euangelizaturus enim et benedictionum de thesauro diuinitatis promturus oracula[*](6,20) incipit esse sublimior. hic autem etsi in humili stabat, tamen oculos eleuauit. sic enim etiam, cum Lazarum suscitaret, infremuit spiritu, sic etiam caput leuauit, cum mulieri adulterae peccata donaret. quid est enim leuare oculos nisi interius lumen aperire?

denique sanctus Matthaeus aperuit inquit os [*]( B ) suum, thesauros scilicet sapientiae et scientiae dei, reclusis adytis templi sui ora reserauit. ergo et tu aperi os tuum, sed prius ut aperiatur inplora. si enim Paulus in apertionem oris sui inplorat auxilium, multo magis inplorare te conuenit. ostendit etiam tibi clauem scientiae, qua os aperire tuum debeas, dicens propheta: aperi os tuum uerbo dei. uerbum dei [*]( 7 Matth. 5, 1 12 Ioh. 11, 33 13 Ioh. 8, 10 15 Matth. 5, 2 16 Coloss. 2, 3 18 Ephes. 6, 19 21 Prouerb. 24, 76 (31, 8). ) [*]( 1 in s. u. m2 A sanatos esse EjT 3 possit PL 5 ad] a P (ad m2) L 6 snae ET conputes X (conpotes m2 V) conparticipes X Banat os X (bos m2 itF; sanabat hos in mg..FV) 7 in 8. u. m3 P, m1 G, om. LKV 9 - (as eras.) accesserunt (in mg. m3 al. ascenderunt) A accesserunt CGy eius om. A 10 benedictionem CLx et (n 8. e ult. m2) ÅG _thesauris C 12 oculos alte P oc. ad te L leuauit PL 13 in spu APBC et sic A 17 adigtis A aditis cet. reserauit (re in ras.) A reseruauit (u pr. ercw.) PyF 18 apertionem APaC et (em ex um m2) nF adapertionem FO apertione 7 (in mg. al. adapertione, del. m2) cet. 19 ostendit (i ex e m2) P 20 etiam] enim ΕγΓ tuum aperire CK )

201
clauis tui oris est; clauis scientiae oris tui clauis est, qua laxatis silentii catenis inperitiae claustra reserantur. [*]( C )

Beati pauperes, quia uestrum est regnum dei. [*](6,20—22 ) beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. beati eritis, cum uos oderin t homines. quattuor tantum beatitudines sanctus Lucas dominicas posuit, octo uero sanctus Matthaeus. sed in istis octo illae quattuor sunt et in his quattuor illae octo.

hic enim quattuor uelut uirtutes amplexus [*]( D ) est cardinales, ille in illis octo mysticum numerum reserauit. pro octaua enim multi scribuntur psalmi, et mandatum accipis octo illis partem dare fortasse benedictionibus; sicut enim spei nostrae octaua perfectio est, ita octaua summa uirtutum est. sed prius quae sunt ampliora uideamus. beati inquit pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

primam benedictionem hanc uterque euangelista posuit [*]( E ) ordine enim prima est et parens quaedam generatioque uirtutum, quia qui contemserit saecularia ipse merebitur sempiterna; nec potest quisquam meritum regni caelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus emergendi non habet facultatem. secunda benedictio: beati inquit mites. tertia: beati qui lugent. quarta: beati qui esuriunt. quinta: beati misericordes. sexta: beati mundo corde. septima: beati pacifici. et bene septima, quoniam eo die ab omnibus mundi operibus requieuit deus; dies enim quietis et pacis est. octaua: [*]( 1368 A ) [*]( 7 Matth. 5, 3-10 11 Ps. 6, 1; 11, 1 12 Eccl. 11,2 14 Matth. 5, 3 21 Matth. 6, 4 sq. 22 Matth. 5, 6 sq. 23 Matth. 5, 8 sq. 24 Gen. 2, 2 25 Leuit. 23, 24 ) [*]( 1 clauis (pr.) est PL oris tui est X qua (a ex corr.) P 3 post pauperes add. spu A (8. u. m2) PctBCLX 4 dei] caelorum X 6 IIII P 8 sed in his PL VIII A IIII P in om. A his A istis cet. 9 IIII P VIII A hoc (i 8. o m2) A IIII P 10 reaerauit a reserajuauit (a pr. infra u. add., ua eras.) P reseruauit 0 (u pr. g. u.) cet. 12 VIII A 16 uterque (r s. u. m2) A 17 generatio (om. que) PI. 18 quia (i 8. u.) A 24 eo die ex cotidie P, eodem die X 25 est om. ET )

202
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.

ueni, domine Iesu, doce nos ordinem beatitudinum tuarum; neque enim sine ordine dixisti primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos mites et tertio beatos qui lugent. etiamsi cognosco aliquid, tamen ex parte cognosco. si enim Paulus ex parte cognouit, quantum ego possum cognoscere, qui Paulo quantum uita tantum etiam uerbo inferior sum? uita enim uerbum exigit et adquirit, sermo autem sine uita [*]( B ) non dei sermo. quanto me sapientior Paulus! ille gloriatur in periculis, ego glorior in successibus; ille gloriatur, quia reuelationibus non extollitur, ego, si quae reuelationes mihi contingerent, gloriarer. sed tamen potest deus de lapidibus homines suscitare et uerbum proferre de clausis, uocem elicere de mutis. quodsi asinae oculos aperuit, ut uideret angelum, potens est et nobis quoque aperire oculos, ut possimus dei uidere mysterium. [*]( C )

Beati inquit pauperes. non omnes beati pauperes; paupertas enim media est. possunt et boni esse et mali pauperes, nisi forte ille intellegendus pauper beatus, quem propheta descripsit dicens quia melior pauper iustus quam diues mendax. beatus pauper qui clamauit, et dominus exaudiuit eum, pauper a crimine, pauper a uitiis, pauper in quo mundi princeps nihil inuenit, pauper illius aemulus pauperis, qui cum diues esset, propter nos pauper factus est. unde plene [*]( D ) Matthaeus aperuit dicens: beati pauperes spiritu; pauper enim spiritu non inflatur, non extollitur mente carnis suae.

prima ergo ista benedictio est, cum deposuero omne peccatum et [*]( 1 Matth. 5, 10 5 I Cor. 13, 9 9 II Cor. 12, 5 10 H Cor. 12, 7 12 Mattb. 3, 9 14 Nura. 22, 27 20 Prouerb. 19, 22 21 Ps. 33, 7 22 Ioh. 14, 30 24 II Cor. 8, 9 25 Matth. 5, 3 ) [*]( 1 persequutionem G 4 et om. PLy 6 scs paulus PL 7 qui om. P 8 exiit X (exigit m2 FttV) autern] enim ABCγ. 9 quantQ X 10 ego (go s. u. M2) P successionibus X 11 reuelationis A 11 potest (t alt. 8. u. m3) P 19 est pauper PL 20 melior est (est 8. u. m3) A 26 extollitur (i in ras.) A )

203
exuero omnem malitiam et simplicitate contentus fuero, inops malorum. superest ut mores meos temperem. quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis atque mansuetus? nam qui sequitur uiam rectam - sequitur utique illum qui ait: [*]( E ) discite a me quia mitis sum et humilis corde. depone igitur quae inproba sunt, egeto uitiis secundum bonam paupertatem, mitiga adfectum tuum, ut non irascaris aut certe iratus ne peccaueris iuxta quod scriptum est: irascimini et nolite peccare. praeclarum est enim motum temperare consilio nec minoris uirtutis ducitur cohibere iracundiam indignationemque conpescere quam omnino non irasci, cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur.

cum hoc feceris, memento quia [*]( 1369 A ) peccator es et lugeto peccata tua, lugeto delicta. et bene tertia benedictio est peccata deflentis, quia trinitas est quae peccata condonat. ablue igitur te lacrimis tuis, laua fletibus. si tu ipse te fleueris, alius te non flebit; nam si Saul deflesset peccata sua, Samuhel eum non defleuisset. habet unusquisque quos fleat mortuos suos. mortui sumus, quando peccamus, quando inplemur ossibus mortuorum. mortuus est sermo malus, qui exit ex ore. exit enim de sepulchro malo; sepulchrum enim [*]( B ) patens est guttur eorum. ideo dicit apostolus: imitatores mei estote. uult nos delictorum meminisse nostrorum. [*]( 4 Matth. 11, 29 8 Ps. 4, 5 17 Reg. I 15, 35 20 Psalm. 5, 10 21 I Cor. 4, 16 ) [*]( 1 contentus A (ten 8. u. m2) y (c s. n alt. m2) contectus GX 2 superest ut (est ut in ras.) P mihi om. B 3 mitis (i alt. ex e m2) P 6 ege tu F (to m2) OV ege C 8 non peccaueris ET 10 minoris (is ex ibus) P minores A ducetur L docetur X dicitur a choibere A indignationem (om. que) EFOKT 11 cuxnj quam (8. cum m2) A 13 et pr. om. P et benedictio (tercia 8. u. m3) est P 15 ipse te uon fleueris A 16 fleuit P ml OLLOKVX (corr. m3 P, m2 EGjV) deflexisset (v 8. x m3) P 17 samuel AaBEfLxT fleuisset aCy quod r 18 flet ET enim sumus OLL peccauimus P (ui exp. m2) L 19 sermo (mo 8. u. m2) A qui exiit T (i tert. exp.) 0 20 ex] de yX exiit A malus P enim A, om. B, autem Cft. 21 guttur (ur in ras.) B guttor n et (v 8. o) m3 P, m2 V dixit L )

204
Paulus non habebat quod lugeret, ex quo in Christum credidit, et tamen priora deflebat dicens quia non sum dignusuocari apostolus, quia persequutus sum ecclesiam dei. ille igitur peccator ante fidem, nos uero adhuc peccamus post fidem. qui peccator est defleat se et arguat se, ut fiat iustus;

iustus enim accusatorest sui.ordinem igitur persequamur, [*]( c ) quia scriptum est: ordinate in me caritatem. deposui peccatum, temperaui mores, delicta defleui, esurire incipio et esurire iustitiam; aeger enim cum in graui morbo est, non esurit, quia aegritudinis dolor excludit famem. sed quae ista famis iustitiae? qui sunt isti panes, quos esurit iustus? ne forte panes illi, de quibus dictum est: iuuenis fui et senui, et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem? qui esurit utique uinum quaerit augmentum. quod autem maius uirtutis incrementum quam norma iustitiae? [*]( D )

Post hos beati inquit misericordes; iustitiam enim sequitur misericordia. unde dictum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. sed etiam qui misericordiam defert mercedem amittit, nisi mundo corde misereatur; nam si iactantiam quaerat, nullus est fructus. emunda igitur interiora tuae mentis et, si diligenter pectoris tui secreta mundaueris, conpatere his qui inpugnantur et [*]( E ) intellege quanti hominum. quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant.

sed nisi tu prius interiora tua uacuefeceris ab omni [*]( 2 I Cor. 15, 9 6 Prouerb. 18, 17 7 Cant. 2, 4 9 Matth. 5, 6 12 Ps. 36, 25 17 Matth. 5, 7 18 Ps. 111, 9 ) [*]( 1 quod (d s. u, m2) KV 2 priora (a 8. u.) A defleuit X uocare (i s. e m3) P 3 persequutus A (c s. qu m2) FY persecutus cet. 4 adhuc peccatores FO et (peccatores s. u.) F, peccamus om. it Ó iustas (s pr. 8. u.) P 7. quia... caritatem om. X caritatfi (ê ex e m2) A 8 et esurire iustitiam om. X et sitire Costeriue; fort. et esurire lklendum 10 dolorj morbo E (s. m2 dolor) y (morbus m2) Test ista PL famis A Y et (-es m2) BFiz fames nisi PL fames cet. 22 emunda (in mg. m3 al. emenda) A 25 uacuefeceris a uacuare feceris P uacua effeceris A (ef exp.) B uacua feceris G (in quo faceris) eet. )

205
labe peccati, ne dissensiones contentionesque ex adfectu tuo prodeant, non potes aliis ferre medicinam. a te igitur pacem incipe, ut, cum fueris ipse pacificus, pacem aliis feras. quomodo enim potes aliorum corda mundare, nisi tua ante mundaueris?

profuisti igitur aliis, tulisti auxilium pluribus: [*]( F ) festina, contende ad finem. multi cum essent exitus uitae, unus domino conpetebat; nam quod natum erat secundum carnem oportebat secundum carnem et mori. elegit passionem, ut moreretur pro nobis, et tu dic de omnibus quae retribuit tibi: calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo, hoc est passionem. unde etiam illis, qui ad dextram uel sinistram sedere cupiebant, ait: potestis calicem bibere, quem ego bibiturus sum? usque ad finem te ducit, usque ad martyrium prosequitur et constituit beatitudinum palmam.

Uide igitur ordinem. oportet te pauperem fieri spiritu; [*]( 1370 A ) humilitas enim spiritus diuitiae uirtutum sunt. nisi pauper mens, mitis esse non poteris. qui mitis est potest lugere praesentia, qui inferiora luget potest desiderare meliora, qui superiora quaerit inferiora deuitat, ut et ipse a superioribus adiuuetur, qui miseretur cor suum mundat. quid est enim mundare animum nisi sordem mortis abolere? elemosyna enim a morte liberat, patientia uero perfectio est caritatis. qui autem [*]( B ) [*]( 7 Ioh. 3, 6; cf. Rom. 1, 3 10 Ps. 115, 4 12 Matth. 20, 22 21 Proaerb. 11, 17 22 Tob. 4, 10 ) [*]( 4 enim] ergo a, om. ET potes (potest -4) aliorum ABCx aliorum potes cet. tua BCy ta A 7 nam quod natum erat in mg. inf. m3 P erat natum C 8 oportebat secundum carnem 8. 14. m2 A et A, om. cet. mori ipwi A ut pro passione (passione del. m2) inoreretur y 9 tibi] mihi BET et (s. m2 tibi) r tibi dominus a 11 est 8. u. P dexteram LΧχ 12 ad sinistram CLX in sinistram B 16 spn fieri PaFLOV 18 praesentiam (m del.) P 19 potest (t aU. s. u.) P que (§ exp. et s. i) P 20 a] ad P, fort. ex ab 21 animum om. P 22 mentis L abluere E(TX elemosyna A aelimosina P elimosina IAt elymosina FO et (y ex i) V elemosina cet. 28 perfectio rzGV perfecte G (te ex ta) r perfect§ ET perfecta AP (uterqut io 8. a m2) cet. )

206
patitur persecutionem in ultimo certamine constitutus probatur aduersis, ut cum legitime certauerit coronetur. hos quidam gradus uolunt esse uirtutum, per quos ab ultimis ad superiora possimus ascendere.

denique sicut incrementa uirtutum ita etiam incrementa sunt praemiorum; plus est enim dei esse filium quam possidere terram et consolationem mereri, sed quia et primum praemium regnum caelorum est et ultimum praemium regnum caelorum est, numquid aequale praemium incipientibus atque perfectis est? ne forte mystice docemur quia est primum regnum [*]( c ) caelorum illud apostolicum: dis so 1 ui et cum Christo esse? habes primum regnum, quando sancti rapiuntur in nubibus obuiam Christo in aera; multi enim dormientium surgent, isti in uitam aeternam, illi in obprobrium. primum ergo regnum caelorum sanctis propositum est in absolutione corporis, secundum regnum caelorum est post resurrectionem esse cum Christo. cum fueris in regno caelorum, tunc processus est [*]( D ) mansionum. etsi unum regnum, diuersa tamen merita sunt in regno caelorum. post resurrectionem terram tuam incipies possidere absolutus a morte. ille enim cui dicitur: terra es et in terram ibis non possidet terram suam; non enim potest esse possessor qui non capit fructum. absolutus igitur per dominicam crucem, si tamen intra iugum domini fueris inuentus, consolationem in ipsa possessione repperies. consolationem sequitur [*]( E ) delectatio, delectationem diuina miseratio. quem autem miseratur dominus et uocat. qui uocatur uidet uocantem, qui deum uiderit in ius diuinae generationis adsumitur. tunc demum [*]( 2 II Tim. 2, 5 10 Philipp. 1, 23 12 I Thess. 4, 17; Dan. 12, 2 16 Ioh. 14, 2 sq. 19 Gen. 3. 19 24 Rom. 9, 18 et 24 ) [*]( \' 1 persecutiones AB pereequutionem FO V 5 enim est X dei post filium transponit n 6 possedere P 7 est et... caelorum est 3. u. m2 A; et... caelorum est om. aCG; et ultimum in raa., praemium r. c. est in mg. inf. E; est ante et om. EfTX 9 mistice (y s. i pr.) A 10 esse cum ipo jr 11 obnia A 20 possessor esse C 22 consolationem (o alt. ex u) P 24 delectatio 8. u. m2 A dfis miseratur CL miseratur (e 8. a m3) P 25 dominus om. P 26 dum C in eius A, in unius a tuncque ed. Rom. )

207
quasi dei filius caelestis regni diuitiis delectatur. ille igitur incipit, hic repletur. nam et intra hoc saeculum multi in imperio Romano sunt, sed maiorem imperii gratiam qui propiores imperatori sunt consequuntur.

Nunc dicamus quemadmodum in quattuor benedictionibus [*]( F ) sanctus Lucas benedictiones sit octo conplexus. et quidem scimus uirtutes esse quattuor cardinales, temperantiam iustitiam prudentiam fortitudinem. qui pauper est spiritu auarus non est, qui flet non superbit, sed mitis est et pacatus, qui luget humiliatur, qui iustus est non negat quod scit ad usum omnibus communiter . datum, qui miseretur largitur de suo, qui suum donat non quaerit alienum nec dolum proximo struit.

conexae igitur sibi sunt concatenataeque uirtutes, ut qui unam habet plures habere uideatur, et sanctis una conpetit uirtus, sed eius [*]( 1371 A ) quae fuerit uberior uberius est praemium. quanta hospitalitas in Abraham, quanta humilitas, quanta sanctitas, ut fratris filium ab hoste seruaret, et quanta abstinentia, ut nihil de praeda quaereret! sed quia fide praestitit, fidei prae ceteris meruit principatum. ergo unicuique plura praemia, quia plura incentiua uirtutum, sed quod in aliquo merito copiosius hoc etiam in praemio redundantius.

beati ergo pauperes spiritu. habes [*]( B ) [*](6,20) temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, [*](6,21) inlecebrosa non quaerit.

beati qui esuriunt et sitiunt; qui [*]( 15 Gen. 18, 2 sqq. 16 Gen. 14, 16 17 Gen. 14, 22 18 Gen. 15, 5 eq. 21 Matth. 5, 3 23 Matth. 5, 6 ) [*]( 2 in om. ETX (8. u. m2 EFV) 3 maior P maiore L proprioree G et (r alt. eras. uel exp.) APB priores X 4 imperatoria C imperatores X et (-ri corr.) a consecuntur ΡαΒCπχ 5 Nunc] non P in om. 0, per s. u. m2 Fft V IIII PCL benedictionibus] benedictiones X 6 VIII AC et (B. u. m2) quidem V equidem (e pr. 8. u.) n quidem F (in quo quidem scimus) 0 7 IIII PCELT post quattuor quae secuntur usque ad uerba terrae euellat Beet. 105 interciderunt in A; desunt quaterniones duo. in mg. inf. manus saec XV haec adscripsit: hic deficiunt quat\'ni III 13 habeat aXi 17 reseruaret X 18 qui X fidem LX (m exp. n) 20 quo X (quod corr. V) quia Pa 21 praemio (o subter u.) P igitur CF, om. ET )

208
.\\ enim esurit esurienti conpatitur, conpatiendo largitur, largiendo fit iustus, quia iustitia eius manet in aeternum. unde in Matthaeo sitim et famem intellegimus spiritalem, qua cibus iustitiae desideratur aut potus, quia uirtus quasi materia quaedam uirtutum est, ut iustus aequalem se inferioribus praestet, [*]( C ) dolum excludat, ueritatem requirat.

beati qui nunc fletis, [*](6,21) quia ridebitis. habes prudentiam, cuius est flere occidua et ea quae aeterna sunt quaerere, lugere saecularia, quae se ipsa conpugnent, deum pacis inquirere, qui stulta mundi elegit, ut confundat sapientes et qui ea quae non sunt destruat, ut quae sunt possit adipisci.