Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

pulchre autem operi huic talia praecepta [*](5,27 sq. ) conueniunt; sextum est enim opus, quo Leuis noua quadam forma figuratur. sexto autem die factus eat homo; sexto igitur Christi opere reformatur iam non uetus, sed noua creatura et quaedam forma peregrina. et ideo tamquam noua creatura [*]( C ) [*](5,29) conuiuium Christo exhibet, eo quod et in ipso Christus delectaretur et ipse partem delectationis mereretur habere cum Christo. ad hunc igitur informandum praecepta dat dominus; [*](5,28) sequebatur enim iam laetus, alacer et exsultans dicens: iam non publicanum gero, iam non porto Leuin. exui Leuin, postquam Christum indui. odi genus meum, fugio uitam meam; solum te sequor, domine Iesu, qui sanas uulnera mea. quis enim me separat a caritate dei, quae m te [*]( D-) [*]( 13 Gen. 1, 27 28 Rom. 8, 35 ) [*]( 1 spoliamur ABCFO 4 nemo (mo s. u.) A uinum] 3 litt. euanidae A 5 condictionis (c alt. eras.) P 9 seruare semper ET 10 consumet P 12 quo A (quod m2) B (o in ras.) quod ait V legis LX matheus leuis X (8 alt. expo i j legis cori.., sed s. g m2 t u E) 13 figuratur forma EyT 15 et quaedam ... creatura (add. lhs) in mg. inf. m2 A et om. X peregrina (e pr. s. u.) P 16 in ipso] nisi X (in se corr. V) 18 ad hunc T (n in ras.) V (n s. u.) adhuc FLO et (an 8. u m2) n informandam V (u s. a alt.) n informanda FO- 20 porto leuin (n s. u.) A exuit P (i s. u.) L 21 induit PL odii P (i alt. eras.), fort. recte; odio LX meam priorem x 22 sequar w et (o s. a) V 23 seperat (a s. e alt. m3) P )

192
est? tribulatio an angustia, an famis? ligatus sum fide clauis quibusdam et bonis conpedibus caritatis innexus sum. omne mandatum tuum sicut cauterium inpressum tenebo. etsi urit cauterium mandati, tamen putrefacta carnis exurit, ne ad uiuum serpat contagio. etsi mordet medicamentum, tamen uitium ulceris tollit. aufer igitur, domine Iesu, potenti machaera tua meorum putredines peccatorum. dum habes ligatum caritatis uinculis, seca quodcumque uitiosum est. ueni cito incidens [*]( E ) occultas et latentes uarias passiones, aperito uulnus, ne noxius serpat umor. emunda omne quod faetidum est peregrino lauacro. audite me, terreni homines, qui peccatis uestris cogitationes ebrias geritis. et ego Leuis talibus eram passionibus sauciatus. inueni medicum, qui in caelo habitat et in terris spargit medicamenta. hic solus potest sanare uulnera mea, qui sua nescit, hic auferre cordis dolorem, pallorem animae, qui nouit[*]( F ) occulta.

[*](6,1) Factum est autem in sabbato secundoprimo, cum transiret per seminata, uellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes eas manibus suis.

nec solum conprehensione uerborum, sed etiam usu ipso specieque gestorum incipit hominem dominus Iesus ueteris obseruatione legis exuere nouoque indumento uestire gratiae. itaque eum iam in sabbato per seminata transducit, hoc est admonet fructuosis. quid sibi sabbatum uelit, quid seges, quid [*]( 1 famis AaX fames cet. fidei V (8. est ras.) PLf 4 putrefacfacta A (i tollet (i e. e) ET auferre P potest P macheria Fit et (i eras.) P, (exp.) V 7 dum me E diu me X legatum (i 9. e) A 8 uitiorum B uitium y 9 occulta sed (set L) PFLK occulta scilicet 0 uariasque LX (que 8. u. V) ne om. P 10 humor A 11 me 8. u. m2 A in peccatis y (in exp. E) 12 leuis (s eras.) E, (exp.) y leui C 14 quia G (a exp.) i 15 auferet A palloremque (que 8. u. m3) P 17 primo s. u. A 18 transiret (transisset 7) ihs y sata y semita FO et (corr. seminata, 8. m2 t sats) V seminata L bellabant (m3 uellebant) P 19 eas om. ET 20 nec] non ABGj uso (v s. o) ipso P usui per X (i eras., per del. V) 21 incipiet A 22 obseruationeiii A exuero (e s. 0 m3) P gratia PX (-ae in2 OV) 24 fructuosis itineribus y nellit AX (1 pr. eras. F)-)

193
spicae, non mediocre mysterium est. ager enim est omnis hic mundus, agri seges in satione humani generis fecunditas [*](1363 A )numerosa sanctorum, spicae agri fructus ecclesiae, quos operibus discutientes suis apostoli pascebantur nostro se alentes profectu.

stabat igitur lam seges fecunda uirtutum pullulantibus spicis, quibus nostri fructus meriti conparantur; aeque enim aut imbre marcescunt aut sole torrentur aut pluuiis umescunt aut tempestatibus eliduntur aut a messoribus intra horreorum felicium receptacula reconduntur. receperat ergo [*]( B ) terra iam dei uerbum et caelesti semine satus diuites fetus ager almus effuderat. esuribant discipuli salutem hominum et tamquam folliculis corporum mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum miraculis eruebant. sed hoc putabant Iudaei sabbato non licere, Christus autem nouae gratiae munere designabat otium legis opus gratiae.

Nec sine mysterio hoc ab euangelista, secundum Matthaeum et Marcum sabbata pure posita puto, quia sabbata perpetuae [*]( C ) feriae sunt resurrectionis aeternae. uel in hoc igitur saeculo feriatis ac uacantibus superstitionibus Iudaeorum uel in futurum ferias ipsi perpetua sollemnitate celebrantes quae bona sunt terrae manducabimus iuxta quod scriptum est: illi manducabunt, uos uero esurietis.

mire tamen secundum Lucan secundoprimum, non primosecundum sabbatum dixit — [*]( 11 Uerg. Georg. II 380 16 Matth. 12, 1 17 Marc. 2, 23 21 Esai. 65, 13 ) [*]( 1 est alt. om. X 2 segis A in add. m3 A, om. B 5 profectus (a 8. u. m3) A profectum (m exp.) P, (eras.) V 6 nostr?? (i 8. w) A meriti (a 8. i alt. m3) P 9 felicia ΕγΤ 10 iam terra PL satos A 11 amas (m2 amoenus, in mg. m3 al. almus) A eauribant A et m1 P esuriebant P ms cet. 12 ex (8. fl. m2) folliculis n; ante folliculis spa- tium in L lucem (m ex t m2) A 13 miraculis (s 8. u. m2) A eruabant (e 8. ») P seruabant A 17 sabbatae purae A sabbatum (secundum add. r) pure positum EFT quia A quoniam cet. sabbatae A sabbatum ВrT perpetuae ΑαΒΕFGπΤV perpetua cet. 18 uel] unde L 19 futuro x 20 sollemnitate (1 pr. 8. u. m3) P celebrantes (n 8. u.) P 21 manducauimus a et (-bimus corr.) AG 23 lucan AP lucam cet. sabbato P ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 13 )

194
δευτερόπρωτον enim scriptum est - praeferri enim debuit quod [*]( D ) praecellit. secundum ideo, quia primum ante ex lege praecessit, in quo etiam poena praescripta est, si quis operetur; primum autem ideo, quia sabbatum illud ex lege solutum est, quod erat primum, et hoc primum factum est, quod secundo est constitutum. nam et cum operari sabbato liceat et operantis nulla sit poena, sabbati utique ex lege, cuius uis soluta est, nec nomen haerebat, sed tamen fuerit illud primum ordine, hoc primum munere, nec ideo minus hoc, quia secundum. nam [*]( E ) et Adam primus nec conparandus secundo Adam; primus enim Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem et: primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. praelatus utique secundus primo; ille enim causa mortis, hic uitae. sic et secundoprimum sabbatum dicitur, secundum iuxta numerum, primum iuxta operationis gratiam; melius est enim sabbatum, quo inpunitas datur quam quo poena praescribitur. prima lex, secundum euangelium, inferior tamen formido quam [*]( F ) gratia. aut forte primum hic in praedestinatione consilii et secundum in sanctione decreti.

Bene autem dominus in lege typum futuri hoc quoque [*](6,3 sq. ) demonstrat loco et defensores legis arguit nescire quae legis sunt exemplum adferens quod Dauid, cum esuriret ipse cum sociis, intrauit in domum dei et panes propositionis sumsit [*]( 1364 A ) et manducauit et dedit his qui cum ipso erant. magnum et [*]( 3 Exod. 31, 14 10 sqq. I Cor. 15, 45 et 47 14 Rom. 5, 14 23 Reg. I 21, 1 sqq. ) [*]( 1 δεyτepοπpωτοΝ P (If s. u.) L ΔεyτepοΝπpωτον X deyteroproton T denteroproton cet. 2 ideo] et ideo A 3 operaretur ΕγΤΧ 6 constitum A nam cum et a operari (ra a. u. m3) P operanti C 8 primum ante ordine otn. PL 12 spm A (u a. m mJ3) Gf spn P (m s. u. add. m3) E (m s. u. add. m2) cet. uiuificanteiji A 15 secundumprimum L secundoprimum (v s. o m2) n 16 operationum X 18 post euangelium eras. dum euangelium A 19 aut] an x post forte add. et A (8. u. m2) aCx predestinationg PL 22 legis pr. (i ex e m2) P arguet (i s. e) P )

195
uere exemplum propheticum, quo primum non inania legis, sed solida utilitatis nobis sequenda produntur, deinde quia Dauid cum sociis fugiens a facie regis Saul hic praefiguratus in lege Christus est, qui cum apostolis principem mundi lateret.

quomodo autem ille obseruator legis atque defensor panes et ipse manducauit et dedit his qui secum erant, quos non licebat manducare nisi tantummodo sacerdotibus, nisi ut per illam [*]( B ) demonstraret figuram sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse populorum, siue quod omnes uitam sacerdotalem debemus imitari siue quia omnes filii ecclesiae sacerdotes sunt? unguimur enim in sacerdotium sanctum offerentes nosmet ipsos deo hostias spiritales.

legi igitur iam superfluit doctrina Christi nec legem soluit, sed inplet, quia nec sabbatum soluit. si enim sabbatum propter hominem factum est, utilitas autem [*]( c ) hominis postulabat esurientem hominem, qui diu fuerat terrae fructibus abdicatus, ueteris famis uitare ieiunia, non utique lex soluitur, sed inpletur. quomodo igitur domino ad crimen obicitur, quod in seruo pro crimine non -tenetur?

quid autem . euidentius hac figura, quae per totam currit historiam? intrauit Dauid in domum Abimelech sacerdotis; sed nec periculo mortis proposito hospitem recusat, declinat exulem sancti [*]( D ) animus sacerdotis. tanta hospitalitatis est gratia, ut libenter in nos aliena pericula transferamus.

Uerum hoc in historia morale, in mysterio propheticum est, [*]( 6 Leuit. 24, 9 12 I Petr. 2, 5 13 Matth. 5, 17 19 Reg. I 21, 1 sq. ) [*]( 1 quod X (quo m2 KV) 2 solius E (da s. us m2) FT 3 fugiens (ens m ras. m3) P praefiguratua B (ua in ras.) praefiguraturua yE 10 filii (i tert. s. u.) P 11 ungimur PLX 12 do s. u. P igitur (igi 8. u. m2) A 13 soluet ET 14 hominem AB homines cet. 15 postolabat (o alt. ex u; m2 s. Q add. v) P 18 teneretur (re eras.) P quid (d 8. u.) A 19 haec A 20 abimelech (h s. u.) P 21 neque (8. u. M2) declinat E 22 scs X hospitalitas X 24 storia A morali (i ex e m2) P mysterium a propheticum ABCx profetatum P prophetatum aL prophetica allegoria X ) [*]( 13* )

196
quod nec praesumto futurae mortis exitio uerum illum Dauid hospitio suae mentis religiosi excluderent sacerdotes. nec solum in cuiusque domo uatis repperturus docetur Christus hospitium, sed etiam per figuram nequitiae spiritalis manubias et arma sumturus; nam qui Christum recipit hospitio [*]( & E ) intellegibilem illum Golian spoliat suis telis.

quid uero euidentius quam quod in Abimelech domo quinque panes petiit Dauid, unum accepit demonstrante typo quod iam non quinque libris. sed Christi corpore cibus fidelibus pararetur, ut Christus corpus adsumeret, ne quis de fidelibus esuriret? nec Doec figura uacat, qui erat custos mulorum, eo quod nemo alius nisi infructuosi gregis custos Iudae typum proditoris inpleret.

iam illud quod Dauid receptione omnem Abimelech [*]( F ) domum praeter Abiathar principem tunc temporis sacerdotum Saul persecutus est ostendit prophetia nobis quod nemo possit nocere uero principi sacerdotum, qui solus est Christus.

Hinc ad alia progreditur dominus Iesus. nam qui totum [*](6,7) hominem saluum facere disposuerat per singula membra [*]( 1365 A ) currebat, ut uere diceret: mihi irascimini, qui totum hominem saluum feci in sabbato? itaque hoc loco manum [*]( 7 Beg. I 21, 8 sqq. 10 Reg. I 21, 7 13 Reg. I 22, 18 sqq. 16 Hebr. 5, 10 19 Ioh. 7, 23 ) [*]( 1 quo P praesumto P et (prae a. u. m2) A praesumpto aLX sumpto BCX pro futurae C furore X illQ.4 dauid (d tert. ex t) P 2 religiosis (a alt. eras.) P sacerdotis P (-es m3) B 3 cuiusque PLy cuiusce AB hniusce X huiuscemodi a (h ex c m2) C reperturos A 5 recepit X 6 golian PaB goliam cet. 7 abimelech (h 8. u.) P petiit A petit cet. dauit (d s. t) P 8 et unum x accipit C non iam 0 libri E (-is m2) y T 9 f̣ι̣ḍẹḷι̣ḅụṣfidelibus A putaretur X xps (corr. xpi) P 10 doec AL ṇο̣ẹ(s. m3 doec) P dohec C dohaec X doech BEGT doeth 7 donet a 11 mutorum (lo s. to m3) P malorum LX 12 typum] spm A 13 post illud add. ḍạụι̣ḍ A post quod add. propter 8. u. m2 «V receptionem a (m eras.) GLX omnem 8. u. m2 E, om. fT abimelec P 15 persequutus FOV prophetia (i s. u.) G propheta r posset PL 16 uiro (i ex e m2) P 18 curabat G 19 irascimini (i pr. s. u.) P irascemini A quia y 20 sanum ET )

197
illam, quam extendit Adam et interdictae arboris poma decerpsit, sucis bonorum factorum salutaribus inrigauit, ut quae crimine aruerat bonis operibus sanaretur. in quo Iudaeos redarguit- Christus, qui malis interpretationibus legis praecepta uiolarent, aestimantes sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum lex in praesentibus formam praefigurauerit futurorum, in quibus [*]( B ) utique malorum feriae futurae sunt. non bonorum. nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in dei laude requiescere.

audisti igitur domini uerba [*](6,10) dicentis: extende manum tuam. communis ista generalisque medicina est. et tu qui putas manum habere te sanam, caue ne auaritia, caue ne sacrilegio contrahatur. extende saepius eam, extende ad illum pauperem qui te obsecrat, extende ut [*]( C ) proximum iuues, ut uiduae praesidium feras, eripias iniuriae quem uides iniustae contumeliae subiacere, extende ad deum pro peccatis tuis. sic manus extenditur, sic sanatur. sic Hieroboam manum cum idolis sacrificaret contraxit, cum deum rogaret extendit.

Factum est autem in illis diebus, exiit in monte [*](6,12) orare et erat pernoctans in oratione dei. non omnis [*]( D ) qui orat ascendit in montem — est enim oratio quae peccatum facit — sed qui bene orat a terrenis ad superiora progrediens uerticem curae sublimis ascendit at ille non ascendit in montem qui de saeculi diuitiis aut de honore sollicitus est, non ascendit in montem qui fundi ius optat alieni. ascendit ille qui deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui dominica [*]( 1 Gen. 3, 6 14 Esai. 1. 17, cf. 15 16 Reg. III 13, 4-6 21 Ps. 108, 7 22 Ps. 23, 3 26 Ps. 23, 6 ) [*]( 2 inrigare P (uit s. rę m3) L inrigabat aC 5 a bonis] ab omnibus G 7 licet et X 9 domini om. P 11 te habere manum X 14 iabes AF et (n ex b) (m3) P, (m2) GnV 15 iniustae (a 8. u.) A contumeliae (e pr. ex i m2) P dum CX 16 hieroboam P 17 post contraxit add. et rursus (rursum C) aCy dum X 19 in monte A in montem C et (m2 in ras.) Y in nocte T (montem m2 e. nocte) cet. 23 ascendit ad montem. at C in] ad C 24 diuitiis (i pr. ex e) A 25 in eras. P, om. BL «»fundi (re eras.) P 26 quaerat (i s. a) P )

198
adiumenta deposcit. omnes magni, omnes sublimes montem ascendunt; non enim cuicumque propheta dicit: ascende in [*]( E ) montem excelsum qui euangelizas Sion, exalta in uirtute uocem tuam qui euangelizas Hierusalem. non uestigiis corporalibus, sed factis sublimioribus in hunc montem ascendas. sequere Christum, ut ipse esse mons possis; montes enim in circuitu eius. quaere in euangelio: inuenies solos cum domino montem ascendisse discipulos.

orat ergo dominus non ut pro se obsecret, sed ut pro me inpetret; [*]( F ) nam etsi omnia posuerit pater in potestate fili, filius tamen ut formam hominis inpleret, obsecrandum patrem putat esse pro nobis, quia aduocatus est noster. noli insidiatrices aperire aures, ut putes filium quasi infirmum rogare, rogare ut inpetret quod inplere non possit potestatis auctor. oboedientiae magister ad praecepta uirtutis suo nos informat exemplo. aduocatum[*]( 1366 A ) inquit habemus aput patrem. si aduocatus est, debet pro meis interuenire peccatis. non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. uis scire quam omnia quae uelit possit? et aduocatus et iudex est. in altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis.

Et erat inquit pernoctans in oratione dei. species [*](6,12) tibi datur, forma praescribitur quam debeas aemulari. quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat? quid te facere conuenit, cum uis aliquod [*]( B ) officium pietatis adoriri, quando Christus missurus apostolos orauit prius et solus orauit? nec umquam alibi, si non fallor, [*]( 2 Esai. 40, 9 7 Ps. 124, 2 10 loh. 17, 2 15 I Ioh. 2, 1 19 Ioh. 5, 22 ) [*]( 3 in fortitudine uocem C 5 multis post uestigiis add. PL factis (c 8. u.) A 6 si ascendas Xx sequeris Xx 7 quaere (e pr. 8. fl.) i quare aBETX 8 et inuenies a solos (o alt. ex u) P 10 fili AaL filii PFOV (hi i tert. s. u. m2) cet. 12 aures aperire X 13 rogare rogare AaB, rogare cet. ut impleret GL 18 quoniam (ex quam m2) ic quia X 23 facere pro salute tua X 24 aliquid (o s. i m3) P 25 missuros Aa missurus est X (est eras. 0, del. m2 nF) 26 umquam (us m3 8. um) A alibi (i alt. in ras.) si (s. u. vi3) P )

199
orasse cum apostolis repperitur: ubique solus obsecrat; dei enim consilium humana uota non capiunt, nec quisquam interiorum potest esse particeps Christo. uis scire quam mihi, non sibi orauerit?

uocauit inquit discipulos suos et [*](6,13) elegit duodecim ex ipsis, quos ad propagandum auxilium [*]( c ) salutis humanae per terrarum orbem satores fidei destinaret. simul aduerte caeleste consilium; non sapientes aliquos, non diuites, non nobiles, sed piscatores et publicanos quos dirigeret elegit, ne traduxisse prudentia, ne redemisse diuitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam uiderentur, ut ueritatis ratio, non disputationis gratia praeualeret.

eligitur et Iudas, non per inprudentiam, sed per [*]( D ) [*](6,16) prouidentiam. quanta est ueritas, quam nec aduersarius minister infirmat! quanta moralitas domini, qui periclitari magis aput nos iudicium suum quam adfectum maluit! susceperat enim hominis fragilitatem et ideo nec has partes recusauit infirmitatis humanae. uoluit deseri, uoluit prodi. uoluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio desertus, a socio proditus moderate feras tuum errasse iudicium, perisse beneficium.

Et descendit inquit cum illis et stetit in loco [*]( E ) [*](6,17) pede plano. aduerte omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat et descendat ad turbas; quomodo enim turba nisi in humili Christum uideret? non sequitur ad excelsa, non ascendit ad sublimia. denique ubi descendit, inuenit infirmos; in excelsis enim infirmi esse non possunt. sic etiam Matthaeus [*]( 1 Esai. 40, 13 8 Matth. 4, 18; 10, 8 25 Matth. 8, 1 ) [*]( 3 xpo V (-i m2), E (f i s. o) quoniam On quod B 5 XII PCLit 6 sator est (t alt. eras.) P satores (in mg. m3 al. seminatores) A 7 consilium caeleste a 8 non (n alt. 8. u.) nobiles P 9 traduxisset P (t alt. eras.) L traduxissent F (ent in ras.), 0 (nt era,s.), n (nt exp.) redimisse AaEFLOT et (i pr. ex e) V redemisse (e alt. ex i) (m3) P, (m2) n 11 gratiam (am 8. u.) P uiderentur APaCX (n eras. PV, exp. Ak) uideretnr cet. ratio N (N 8. u., eras.) P post disputationis add. arte sed A 18 si a socio desertus, a socio proditus fueris y a pr. 8. u. m2 P proditis (v s. i alt. m2) P 23 celsa X 24 infirmos inuenit L 25 sicut (ut eras.) P etiamj enim jr )

200
docet in inferioribus debiles esse sanatos; prius enim [*]( F ) unusquisque sanatus est, ut paulatim uirtutibus procedentibus ascendere posset ad montem. et ideo unumquemque in inferioribus sanat, hoc est a libidine reuocat, iniuriam caecitatis auertit, ad uulnera nostra descendit, ut usu quodam et copia sui naturae conpotes nos faciat esse caelestis. et sanabat hos quidem, sed in inferioribus relinquebat.