Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Factum est autem in illis diebus, exiit in monte [*](6,12) orare et erat pernoctans in oratione dei. non omnis [*]( D ) qui orat ascendit in montem — est enim oratio quae peccatum facit — sed qui bene orat a terrenis ad superiora progrediens uerticem curae sublimis ascendit at ille non ascendit in montem qui de saeculi diuitiis aut de honore sollicitus est, non ascendit in montem qui fundi ius optat alieni. ascendit ille qui deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui dominica [*]( 1 Gen. 3, 6 14 Esai. 1. 17, cf. 15 16 Reg. III 13, 4-6 21 Ps. 108, 7 22 Ps. 23, 3 26 Ps. 23, 6 ) [*]( 2 inrigare P (uit s. rę m3) L inrigabat aC 5 a bonis] ab omnibus G 7 licet et X 9 domini om. P 11 te habere manum X 14 iabes AF et (n ex b) (m3) P, (m2) GnV 15 iniustae (a 8. u.) A contumeliae (e pr. ex i m2) P dum CX 16 hieroboam P 17 post contraxit add. et rursus (rursum C) aCy dum X 19 in monte A in montem C et (m2 in ras.) Y in nocte T (montem m2 e. nocte) cet. 23 ascendit ad montem. at C in] ad C 24 diuitiis (i pr. ex e) A 25 in eras. P, om. BL «»fundi (re eras.) P 26 quaerat (i s. a) P )
orat ergo dominus non ut pro se obsecret, sed ut pro me inpetret; [*]( F ) nam etsi omnia posuerit pater in potestate fili, filius tamen ut formam hominis inpleret, obsecrandum patrem putat esse pro nobis, quia aduocatus est noster. noli insidiatrices aperire aures, ut putes filium quasi infirmum rogare, rogare ut inpetret quod inplere non possit potestatis auctor. oboedientiae magister ad praecepta uirtutis suo nos informat exemplo. aduocatum[*]( 1366 A ) inquit habemus aput patrem. si aduocatus est, debet pro meis interuenire peccatis. non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. uis scire quam omnia quae uelit possit? et aduocatus et iudex est. in altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis.
Et erat inquit pernoctans in oratione dei. species [*](6,12) tibi datur, forma praescribitur quam debeas aemulari. quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat? quid te facere conuenit, cum uis aliquod [*]( B ) officium pietatis adoriri, quando Christus missurus apostolos orauit prius et solus orauit? nec umquam alibi, si non fallor, [*]( 2 Esai. 40, 9 7 Ps. 124, 2 10 loh. 17, 2 15 I Ioh. 2, 1 19 Ioh. 5, 22 ) [*]( 3 in fortitudine uocem C 5 multis post uestigiis add. PL factis (c 8. u.) A 6 si ascendas Xx sequeris Xx 7 quaere (e pr. 8. fl.) i quare aBETX 8 et inuenies a solos (o alt. ex u) P 10 fili AaL filii PFOV (hi i tert. s. u. m2) cet. 12 aures aperire X 13 rogare rogare AaB, rogare cet. ut impleret GL 18 quoniam (ex quam m2) ic quia X 23 facere pro salute tua X 24 aliquid (o s. i m3) P 25 missuros Aa missurus est X (est eras. 0, del. m2 nF) 26 umquam (us m3 8. um) A alibi (i alt. in ras.) si (s. u. vi3) P )
uocauit inquit discipulos suos et [*](6,13) elegit duodecim ex ipsis, quos ad propagandum auxilium [*]( c ) salutis humanae per terrarum orbem satores fidei destinaret. simul aduerte caeleste consilium; non sapientes aliquos, non diuites, non nobiles, sed piscatores et publicanos quos dirigeret elegit, ne traduxisse prudentia, ne redemisse diuitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam uiderentur, ut ueritatis ratio, non disputationis gratia praeualeret.
eligitur et Iudas, non per inprudentiam, sed per [*]( D ) [*](6,16) prouidentiam. quanta est ueritas, quam nec aduersarius minister infirmat! quanta moralitas domini, qui periclitari magis aput nos iudicium suum quam adfectum maluit! susceperat enim hominis fragilitatem et ideo nec has partes recusauit infirmitatis humanae. uoluit deseri, uoluit prodi. uoluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio desertus, a socio proditus moderate feras tuum errasse iudicium, perisse beneficium.
Et descendit inquit cum illis et stetit in loco [*]( E ) [*](6,17) pede plano. aduerte omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat et descendat ad turbas; quomodo enim turba nisi in humili Christum uideret? non sequitur ad excelsa, non ascendit ad sublimia. denique ubi descendit, inuenit infirmos; in excelsis enim infirmi esse non possunt. sic etiam Matthaeus [*]( 1 Esai. 40, 13 8 Matth. 4, 18; 10, 8 25 Matth. 8, 1 ) [*]( 3 xpo V (-i m2), E (f i s. o) quoniam On quod B 5 XII PCLit 6 sator est (t alt. eras.) P satores (in mg. m3 al. seminatores) A 7 consilium caeleste a 8 non (n alt. 8. u.) nobiles P 9 traduxisset P (t alt. eras.) L traduxissent F (ent in ras.), 0 (nt era,s.), n (nt exp.) redimisse AaEFLOT et (i pr. ex e) V redemisse (e alt. ex i) (m3) P, (m2) n 11 gratiam (am 8. u.) P uiderentur APaCX (n eras. PV, exp. Ak) uideretnr cet. ratio N (N 8. u., eras.) P post disputationis add. arte sed A 18 si a socio desertus, a socio proditus fueris y a pr. 8. u. m2 P proditis (v s. i alt. m2) P 23 celsa X 24 infirmos inuenit L 25 sicut (ut eras.) P etiamj enim jr )
uidens autem [*]( 1367 A ) turbas, ut legisti, ascendit in montem. et cum sedisset, ascenderunt ad eum discipuli eius. euangelizaturus enim et benedictionum de thesauro diuinitatis promturus oracula[*](6,20) incipit esse sublimior. hic autem etsi in humili stabat, tamen oculos eleuauit. sic enim etiam, cum Lazarum suscitaret, infremuit spiritu, sic etiam caput leuauit, cum mulieri adulterae peccata donaret. quid est enim leuare oculos nisi interius lumen aperire?
denique sanctus Matthaeus aperuit inquit os [*]( B ) suum, thesauros scilicet sapientiae et scientiae dei, reclusis adytis templi sui ora reserauit. ergo et tu aperi os tuum, sed prius ut aperiatur inplora. si enim Paulus in apertionem oris sui inplorat auxilium, multo magis inplorare te conuenit. ostendit etiam tibi clauem scientiae, qua os aperire tuum debeas, dicens propheta: aperi os tuum uerbo dei. uerbum dei [*]( 7 Matth. 5, 1 12 Ioh. 11, 33 13 Ioh. 8, 10 15 Matth. 5, 2 16 Coloss. 2, 3 18 Ephes. 6, 19 21 Prouerb. 24, 76 (31, 8). ) [*]( 1 in s. u. m2 A sanatos esse EjT 3 possit PL 5 ad] a P (ad m2) L 6 snae ET conputes X (conpotes m2 V) conparticipes X Banat os X (bos m2 itF; sanabat hos in mg..FV) 7 in 8. u. m3 P, m1 G, om. LKV 9 - (as eras.) accesserunt (in mg. m3 al. ascenderunt) A accesserunt CGy eius om. A 10 benedictionem CLx et (n 8. e ult. m2) ÅG _thesauris C 12 oculos alte P oc. ad te L leuauit PL 13 in spu APBC et sic A 17 adigtis A aditis cet. reserauit (re in ras.) A reseruauit (u pr. ercw.) PyF 18 apertionem APaC et (em ex um m2) nF adapertionem FO apertione 7 (in mg. al. adapertione, del. m2) cet. 19 ostendit (i ex e m2) P 20 etiam] enim ΕγΓ tuum aperire CK )
Beati pauperes, quia uestrum est regnum dei. [*](6,20—22 ) beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. beati eritis, cum uos oderin t homines. quattuor tantum beatitudines sanctus Lucas dominicas posuit, octo uero sanctus Matthaeus. sed in istis octo illae quattuor sunt et in his quattuor illae octo.
hic enim quattuor uelut uirtutes amplexus [*]( D ) est cardinales, ille in illis octo mysticum numerum reserauit. pro octaua enim multi scribuntur psalmi, et mandatum accipis octo illis partem dare fortasse benedictionibus; sicut enim spei nostrae octaua perfectio est, ita octaua summa uirtutum est. sed prius quae sunt ampliora uideamus. beati inquit pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
primam benedictionem hanc uterque euangelista posuit [*]( E ) ordine enim prima est et parens quaedam generatioque uirtutum, quia qui contemserit saecularia ipse merebitur sempiterna; nec potest quisquam meritum regni caelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus emergendi non habet facultatem. secunda benedictio: beati inquit mites. tertia: beati qui lugent. quarta: beati qui esuriunt. quinta: beati misericordes. sexta: beati mundo corde. septima: beati pacifici. et bene septima, quoniam eo die ab omnibus mundi operibus requieuit deus; dies enim quietis et pacis est. octaua: [*]( 1368 A ) [*]( 7 Matth. 5, 3-10 11 Ps. 6, 1; 11, 1 12 Eccl. 11,2 14 Matth. 5, 3 21 Matth. 6, 4 sq. 22 Matth. 5, 6 sq. 23 Matth. 5, 8 sq. 24 Gen. 2, 2 25 Leuit. 23, 24 ) [*]( 1 clauis (pr.) est PL oris tui est X qua (a ex corr.) P 3 post pauperes add. spu A (8. u. m2) PctBCLX 4 dei] caelorum X 6 IIII P 8 sed in his PL VIII A IIII P in om. A his A istis cet. 9 IIII P VIII A hoc (i 8. o m2) A IIII P 10 reaerauit a reserajuauit (a pr. infra u. add., ua eras.) P reseruauit 0 (u pr. g. u.) cet. 12 VIII A 16 uterque (r s. u. m2) A 17 generatio (om. que) PI. 18 quia (i 8. u.) A 24 eo die ex cotidie P, eodem die X 25 est om. ET )
ueni, domine Iesu, doce nos ordinem beatitudinum tuarum; neque enim sine ordine dixisti primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos mites et tertio beatos qui lugent. etiamsi cognosco aliquid, tamen ex parte cognosco. si enim Paulus ex parte cognouit, quantum ego possum cognoscere, qui Paulo quantum uita tantum etiam uerbo inferior sum? uita enim uerbum exigit et adquirit, sermo autem sine uita [*]( B ) non dei sermo. quanto me sapientior Paulus! ille gloriatur in periculis, ego glorior in successibus; ille gloriatur, quia reuelationibus non extollitur, ego, si quae reuelationes mihi contingerent, gloriarer. sed tamen potest deus de lapidibus homines suscitare et uerbum proferre de clausis, uocem elicere de mutis. quodsi asinae oculos aperuit, ut uideret angelum, potens est et nobis quoque aperire oculos, ut possimus dei uidere mysterium. [*]( C )
Beati inquit pauperes. non omnes beati pauperes; paupertas enim media est. possunt et boni esse et mali pauperes, nisi forte ille intellegendus pauper beatus, quem propheta descripsit dicens quia melior pauper iustus quam diues mendax. beatus pauper qui clamauit, et dominus exaudiuit eum, pauper a crimine, pauper a uitiis, pauper in quo mundi princeps nihil inuenit, pauper illius aemulus pauperis, qui cum diues esset, propter nos pauper factus est. unde plene [*]( D ) Matthaeus aperuit dicens: beati pauperes spiritu; pauper enim spiritu non inflatur, non extollitur mente carnis suae.
prima ergo ista benedictio est, cum deposuero omne peccatum et [*]( 1 Matth. 5, 10 5 I Cor. 13, 9 9 II Cor. 12, 5 10 H Cor. 12, 7 12 Mattb. 3, 9 14 Nura. 22, 27 20 Prouerb. 19, 22 21 Ps. 33, 7 22 Ioh. 14, 30 24 II Cor. 8, 9 25 Matth. 5, 3 ) [*]( 1 persequutionem G 4 et om. PLy 6 scs paulus PL 7 qui om. P 8 exiit X (exigit m2 FttV) autern] enim ABCγ. 9 quantQ X 10 ego (go s. u. M2) P successionibus X 11 reuelationis A 11 potest (t alt. 8. u. m3) P 19 est pauper PL 20 melior est (est 8. u. m3) A 26 extollitur (i in ras.) A )
cum hoc feceris, memento quia [*]( 1369 A ) peccator es et lugeto peccata tua, lugeto delicta. et bene tertia benedictio est peccata deflentis, quia trinitas est quae peccata condonat. ablue igitur te lacrimis tuis, laua fletibus. si tu ipse te fleueris, alius te non flebit; nam si Saul deflesset peccata sua, Samuhel eum non defleuisset. habet unusquisque quos fleat mortuos suos. mortui sumus, quando peccamus, quando inplemur ossibus mortuorum. mortuus est sermo malus, qui exit ex ore. exit enim de sepulchro malo; sepulchrum enim [*]( B ) patens est guttur eorum. ideo dicit apostolus: imitatores mei estote. uult nos delictorum meminisse nostrorum. [*]( 4 Matth. 11, 29 8 Ps. 4, 5 17 Reg. I 15, 35 20 Psalm. 5, 10 21 I Cor. 4, 16 ) [*]( 1 contentus A (ten 8. u. m2) y (c s. n alt. m2) contectus GX 2 superest ut (est ut in ras.) P mihi om. B 3 mitis (i alt. ex e m2) P 6 ege tu F (to m2) OV ege C 8 non peccaueris ET 10 minoris (is ex ibus) P minores A ducetur L docetur X dicitur a choibere A indignationem (om. que) EFOKT 11 cuxnj quam (8. cum m2) A 13 et pr. om. P et benedictio (tercia 8. u. m3) est P 15 ipse te uon fleueris A 16 fleuit P ml OLLOKVX (corr. m3 P, m2 EGjV) deflexisset (v 8. x m3) P 17 samuel AaBEfLxT fleuisset aCy quod r 18 flet ET enim sumus OLL peccauimus P (ui exp. m2) L 19 sermo (mo 8. u. m2) A qui exiit T (i tert. exp.) 0 20 ex] de yX exiit A malus P enim A, om. B, autem Cft. 21 guttur (ur in ras.) B guttor n et (v 8. o) m3 P, m2 V dixit L )
iustus enim accusatorest sui.ordinem igitur persequamur, [*]( c ) quia scriptum est: ordinate in me caritatem. deposui peccatum, temperaui mores, delicta defleui, esurire incipio et esurire iustitiam; aeger enim cum in graui morbo est, non esurit, quia aegritudinis dolor excludit famem. sed quae ista famis iustitiae? qui sunt isti panes, quos esurit iustus? ne forte panes illi, de quibus dictum est: iuuenis fui et senui, et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem? qui esurit utique uinum quaerit augmentum. quod autem maius uirtutis incrementum quam norma iustitiae? [*]( D )
Post hos beati inquit misericordes; iustitiam enim sequitur misericordia. unde dictum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. sed etiam qui misericordiam defert mercedem amittit, nisi mundo corde misereatur; nam si iactantiam quaerat, nullus est fructus. emunda igitur interiora tuae mentis et, si diligenter pectoris tui secreta mundaueris, conpatere his qui inpugnantur et [*]( E ) intellege quanti hominum. quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant.
sed nisi tu prius interiora tua uacuefeceris ab omni [*]( 2 I Cor. 15, 9 6 Prouerb. 18, 17 7 Cant. 2, 4 9 Matth. 5, 6 12 Ps. 36, 25 17 Matth. 5, 7 18 Ps. 111, 9 ) [*]( 1 quod (d s. u, m2) KV 2 priora (a 8. u.) A defleuit X uocare (i s. e m3) P 3 persequutus A (c s. qu m2) FY persecutus cet. 4 adhuc peccatores FO et (peccatores s. u.) F, peccamus om. it Ó iustas (s pr. 8. u.) P 7. quia... caritatem om. X caritatfi (ê ex e m2) A 8 et esurire iustitiam om. X et sitire Costeriue; fort. et esurire lklendum 10 dolorj morbo E (s. m2 dolor) y (morbus m2) Test ista PL famis A Y et (-es m2) BFiz fames nisi PL fames cet. 22 emunda (in mg. m3 al. emenda) A 25 uacuefeceris a uacuare feceris P uacua effeceris A (ef exp.) B uacua feceris G (in quo faceris) eet. )
profuisti igitur aliis, tulisti auxilium pluribus: [*]( F ) festina, contende ad finem. multi cum essent exitus uitae, unus domino conpetebat; nam quod natum erat secundum carnem oportebat secundum carnem et mori. elegit passionem, ut moreretur pro nobis, et tu dic de omnibus quae retribuit tibi: calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo, hoc est passionem. unde etiam illis, qui ad dextram uel sinistram sedere cupiebant, ait: potestis calicem bibere, quem ego bibiturus sum? usque ad finem te ducit, usque ad martyrium prosequitur et constituit beatitudinum palmam.
Uide igitur ordinem. oportet te pauperem fieri spiritu; [*]( 1370 A ) humilitas enim spiritus diuitiae uirtutum sunt. nisi pauper mens, mitis esse non poteris. qui mitis est potest lugere praesentia, qui inferiora luget potest desiderare meliora, qui superiora quaerit inferiora deuitat, ut et ipse a superioribus adiuuetur, qui miseretur cor suum mundat. quid est enim mundare animum nisi sordem mortis abolere? elemosyna enim a morte liberat, patientia uero perfectio est caritatis. qui autem [*]( B ) [*]( 7 Ioh. 3, 6; cf. Rom. 1, 3 10 Ps. 115, 4 12 Matth. 20, 22 21 Proaerb. 11, 17 22 Tob. 4, 10 ) [*]( 4 enim] ergo a, om. ET potes (potest -4) aliorum ABCx aliorum potes cet. tua BCy ta A 7 nam quod natum erat in mg. inf. m3 P erat natum C 8 oportebat secundum carnem 8. 14. m2 A et A, om. cet. mori ipwi A ut pro passione (passione del. m2) inoreretur y 9 tibi] mihi BET et (s. m2 tibi) r tibi dominus a 11 est 8. u. P dexteram LΧχ 12 ad sinistram CLX in sinistram B 16 spn fieri PaFLOV 18 praesentiam (m del.) P 19 potest (t aU. s. u.) P que (§ exp. et s. i) P 20 a] ad P, fort. ex ab 21 animum om. P 22 mentis L abluere E(TX elemosyna A aelimosina P elimosina IAt elymosina FO et (y ex i) V elemosina cet. 28 perfectio rzGV perfecte G (te ex ta) r perfect§ ET perfecta AP (uterqut io 8. a m2) cet. )