Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

dixerat filios sponsi. hoc est filios uerbi, qui per [*]( B ) lauacri regenerationem in ius diuinae generationis adsumti sunt, quamdiu cum illis sponsus est, ieiunare non posse. non utique hoc ieiunium relegatur, quo conficitur caro et corporalis luxuria castigatur; hoc enim ieiunium nos conmendat deo. nam quemadmodum discipulos ieiunare prohiberet, cum ipse dominus ieiunaret, cum postremo diceret nequissimos spiritus non nisi ieiuniis et orationibus solere superari? denique [*]( C ) etiam hoc loco ieiunium uestimentum adpellauit uetus, quod exuendum apostolus aestimauit dicens: exspoliate uos ueterem hominem cum actibus eius, ut induamus eum qui baptismatis sanctificatione renouatur. in eandem igitur formam series conuenit praeceptorum, ne actus ueteris et noui hominis misceamus, cum ille corporalis exterior opera carnis operetur et hic interior qui renascitur non uersicolorem speciem ueterum nouorumque debeat habere gestorum, sed [*]( I) ) concolor Christo illum studio mentis imitari, cui renatus est in lauacro. absint igitur decolora mentis uelamina, quae [*](3 Tit. 3, 5 8 Luc. 4, 2, Matth. 17, 21 11 Coloss. 3, 9 sq. 15 Rom. 7, 22 ) [*]( 1 ae (8. m2 de) A 2 filios pr.] filius A (o 8. u) X (-os corr. itF) filios alt.] filius AFO et (-os corr.) n quem (i 8. grp m2) A 3 generationem X in ius A (i alt. 8. u. m2) Y (s. est ras.) unius a in huius FO et (hu exp. m2) y adsumserit (ti sunt m2 s. serit; A 4 sint BET et (sunt corr.) CG cum] enim cum P (cum s. u. m3) L cst sponsus αCχ 5 religatur PL corporis PrsBL Y 6 luxoriae P (e del.) L deo om. PBL 7 discipulos hic PL 8 ipse om. ET et cam X posttremo (t alt. 8. u.) A 9 solere] posse X (posse post superari transponunt ET) posse solere C 11 spoliate ABCX 12 eius A (in mg. m3 suis) suis T suis eius C ut] et ax, om. C 13 eandem (n 8. u.) PV eadem L 14 nrjc ET et (c eras.) Y, (exp.) n 16 uersicolorem P et (1 a 8. e alt.) V uersicolorom (a 8. o ult. m2) A uersicoloram (a in ras.) B uersicoloriam aC uersicolorum cet. 18 concolor P (co alt. s. u.) V (con 8. u.) BFX cumcolor A (con 8. cum m2) LO color it ml colorem « m2 C ipi A (o 8. i m2) BCLX 19 absint\' A (n 8. u. ml) n (n s. u. m2) absit (I ex i) V absit L menti B )

190
displicent sponso; displicet enim ei qui uestem non habuerit nuptialem. sponso autem quid potest placere nisi pax animi, puritas cordis, caritas mentis?

bonus sponsus dominus Iesus; hic nouo partu naturam initiauit, huic desponsata corruptelis carnis absoluitur. non filios mortales requirit — non Euae delectatur doloribus —, non uirum obnoxium culpae, non [*]( E ) hereditatem condemnati patris. uidit enim carnis ulcera quam ante concupiscebat, aduertit non esse pulchritudinem ueram, quae habeat uitiorum deformitatem. et ideo quid tibi cum tali sponso, femina? require diligenter et in omni corpore inuenies cicatricem. cognosce alium magis sponsum, qui circumdatur luce, cuius species non potest interire. hunc tolle in animum tuum, consecra in templo tuo, tolle in corpore tuo, sicut scriptum est: tollite deum in corpore uestro. [*]( F ) huius thalamos ingredere nouos, huius spectato peregrinum decorem, hunc indue, hunc uide ad dexteram patris et gaude quia talem habes sponsum. hic te uestiet benedictionem, ne qua noceat scissura peccati.

seruemus igitur uestem, quam nos sacro dominus emergentes fonte uestiuit. cito scinditur uestis, si facta non congruant; cito tineis carnis adteritur et ueteris hominis errore maculatur. ergo hic noua ueteribus copulare, in apostolo autem etiam nouis uetera superuestire prohibemur, sed exuere uetus. nouum sumere, ut exspoliati, [*]( 1 Matth. 22, 12 5 Gen. 3, 16 10 Ps. 37, 6 11 Ps. 18, 6; 103, 2 14 I Cor. 6, 20 16 Act. 7, 55 20 et 191, 10 Matth. 6, 19 sq. 22 Coloss. 3, 9 sq., II Cor. 5, 3 ) [*]( 1 displicent enim ... habuerint BC 2 aatem «. u. m2 A 4 natura (-.1 graphio f) ministrauit (8. graphio initiauit 7) EfT dispon- sata Årzx 6 obnozium (ae 8. um m2) A post culpae add. requirit A (8. u. m3) aC 7 carnis enim ET quam (ae 8. am m2) A quae X 8 ante PaL antea cet. (euanidum in A) concupescebat (i 8. e pr.) P 9 habet A habebat Gj 10 inueniefls A 14 dum EGTX, om. T 15 thalamos (a alt. ex o m2) P ingredere (re alt. 8. u.) A 16 induere X 17 qui χ (quia corr. E) te om. X benedictione BCx 18 quam A (m s. u. m2) V (s. m2 t qua) 19 dns 8. u. m2 A etmergentes X (t pr. eras. itF) 20 tineis] in eis PL 22 uetere P superuestiri Ex(T 23 et ut A )

191
non nudi inueniamur. exspoliamur enim meliora sumturi, 1362 [*]( A ) nudamur autem, cum indumentum nobis aliena fraude detrahitur, non nostra uoluntate deponitur.

Et nemo mittit uinum nouum in utres ueteres. [*](5,37) fragilitas humanae condicionis aperitur, cum corpora nostra exuuiis defunctorum animalium conparantur. atque utinam bonorum utrium usum possimus inplere, ut sacramentum quod accepimus reseruemus! leuat iniuriam industria, si renouatis [*]( B. ) utribus noua uina credantur. et ideo utres hos plenos semper seruare debemus; uacuos enim cito tinea et aerugo consumit, gratia seruat inpletos.

pulchre autem operi huic talia praecepta [*](5,27 sq. ) conueniunt; sextum est enim opus, quo Leuis noua quadam forma figuratur. sexto autem die factus eat homo; sexto igitur Christi opere reformatur iam non uetus, sed noua creatura et quaedam forma peregrina. et ideo tamquam noua creatura [*]( C ) [*](5,29) conuiuium Christo exhibet, eo quod et in ipso Christus delectaretur et ipse partem delectationis mereretur habere cum Christo. ad hunc igitur informandum praecepta dat dominus; [*](5,28) sequebatur enim iam laetus, alacer et exsultans dicens: iam non publicanum gero, iam non porto Leuin. exui Leuin, postquam Christum indui. odi genus meum, fugio uitam meam; solum te sequor, domine Iesu, qui sanas uulnera mea. quis enim me separat a caritate dei, quae m te [*]( D-) [*]( 13 Gen. 1, 27 28 Rom. 8, 35 ) [*]( 1 spoliamur ABCFO 4 nemo (mo s. u.) A uinum] 3 litt. euanidae A 5 condictionis (c alt. eras.) P 9 seruare semper ET 10 consumet P 12 quo A (quod m2) B (o in ras.) quod ait V legis LX matheus leuis X (8 alt. expo i j legis cori.., sed s. g m2 t u E) 13 figuratur forma EyT 15 et quaedam ... creatura (add. lhs) in mg. inf. m2 A et om. X peregrina (e pr. s. u.) P 16 in ipso] nisi X (in se corr. V) 18 ad hunc T (n in ras.) V (n s. u.) adhuc FLO et (an 8. u m2) n informandam V (u s. a alt.) n informanda FO- 20 porto leuin (n s. u.) A exuit P (i s. u.) L 21 induit PL odii P (i alt. eras.), fort. recte; odio LX meam priorem x 22 sequar w et (o s. a) V 23 seperat (a s. e alt. m3) P )

192
est? tribulatio an angustia, an famis? ligatus sum fide clauis quibusdam et bonis conpedibus caritatis innexus sum. omne mandatum tuum sicut cauterium inpressum tenebo. etsi urit cauterium mandati, tamen putrefacta carnis exurit, ne ad uiuum serpat contagio. etsi mordet medicamentum, tamen uitium ulceris tollit. aufer igitur, domine Iesu, potenti machaera tua meorum putredines peccatorum. dum habes ligatum caritatis uinculis, seca quodcumque uitiosum est. ueni cito incidens [*]( E ) occultas et latentes uarias passiones, aperito uulnus, ne noxius serpat umor. emunda omne quod faetidum est peregrino lauacro. audite me, terreni homines, qui peccatis uestris cogitationes ebrias geritis. et ego Leuis talibus eram passionibus sauciatus. inueni medicum, qui in caelo habitat et in terris spargit medicamenta. hic solus potest sanare uulnera mea, qui sua nescit, hic auferre cordis dolorem, pallorem animae, qui nouit[*]( F ) occulta.

[*](6,1) Factum est autem in sabbato secundoprimo, cum transiret per seminata, uellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes eas manibus suis.

nec solum conprehensione uerborum, sed etiam usu ipso specieque gestorum incipit hominem dominus Iesus ueteris obseruatione legis exuere nouoque indumento uestire gratiae. itaque eum iam in sabbato per seminata transducit, hoc est admonet fructuosis. quid sibi sabbatum uelit, quid seges, quid [*]( 1 famis AaX fames cet. fidei V (8. est ras.) PLf 4 putrefacfacta A (i tollet (i e. e) ET auferre P potest P macheria Fit et (i eras.) P, (exp.) V 7 dum me E diu me X legatum (i 9. e) A 8 uitiorum B uitium y 9 occulta sed (set L) PFLK occulta scilicet 0 uariasque LX (que 8. u. V) ne om. P 10 humor A 11 me 8. u. m2 A in peccatis y (in exp. E) 12 leuis (s eras.) E, (exp.) y leui C 14 quia G (a exp.) i 15 auferet A palloremque (que 8. u. m3) P 17 primo s. u. A 18 transiret (transisset 7) ihs y sata y semita FO et (corr. seminata, 8. m2 t sats) V seminata L bellabant (m3 uellebant) P 19 eas om. ET 20 nec] non ABGj uso (v s. o) ipso P usui per X (i eras., per del. V) 21 incipiet A 22 obseruationeiii A exuero (e s. 0 m3) P gratia PX (-ae in2 OV) 24 fructuosis itineribus y nellit AX (1 pr. eras. F)-)

193
spicae, non mediocre mysterium est. ager enim est omnis hic mundus, agri seges in satione humani generis fecunditas [*](1363 A )numerosa sanctorum, spicae agri fructus ecclesiae, quos operibus discutientes suis apostoli pascebantur nostro se alentes profectu.

stabat igitur lam seges fecunda uirtutum pullulantibus spicis, quibus nostri fructus meriti conparantur; aeque enim aut imbre marcescunt aut sole torrentur aut pluuiis umescunt aut tempestatibus eliduntur aut a messoribus intra horreorum felicium receptacula reconduntur. receperat ergo [*]( B ) terra iam dei uerbum et caelesti semine satus diuites fetus ager almus effuderat. esuribant discipuli salutem hominum et tamquam folliculis corporum mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum miraculis eruebant. sed hoc putabant Iudaei sabbato non licere, Christus autem nouae gratiae munere designabat otium legis opus gratiae.

Nec sine mysterio hoc ab euangelista, secundum Matthaeum et Marcum sabbata pure posita puto, quia sabbata perpetuae [*]( C ) feriae sunt resurrectionis aeternae. uel in hoc igitur saeculo feriatis ac uacantibus superstitionibus Iudaeorum uel in futurum ferias ipsi perpetua sollemnitate celebrantes quae bona sunt terrae manducabimus iuxta quod scriptum est: illi manducabunt, uos uero esurietis.

mire tamen secundum Lucan secundoprimum, non primosecundum sabbatum dixit — [*]( 11 Uerg. Georg. II 380 16 Matth. 12, 1 17 Marc. 2, 23 21 Esai. 65, 13 ) [*]( 1 est alt. om. X 2 segis A in add. m3 A, om. B 5 profectus (a 8. u. m3) A profectum (m exp.) P, (eras.) V 6 nostr?? (i 8. w) A meriti (a 8. i alt. m3) P 9 felicia ΕγΤ 10 iam terra PL satos A 11 amas (m2 amoenus, in mg. m3 al. almus) A eauribant A et m1 P esuriebant P ms cet. 12 ex (8. fl. m2) folliculis n; ante folliculis spa- tium in L lucem (m ex t m2) A 13 miraculis (s 8. u. m2) A eruabant (e 8. ») P seruabant A 17 sabbatae purae A sabbatum (secundum add. r) pure positum EFT quia A quoniam cet. sabbatae A sabbatum ВrT perpetuae ΑαΒΕFGπΤV perpetua cet. 18 uel] unde L 19 futuro x 20 sollemnitate (1 pr. 8. u. m3) P celebrantes (n 8. u.) P 21 manducauimus a et (-bimus corr.) AG 23 lucan AP lucam cet. sabbato P ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 13 )

194
δευτερόπρωτον enim scriptum est - praeferri enim debuit quod [*]( D ) praecellit. secundum ideo, quia primum ante ex lege praecessit, in quo etiam poena praescripta est, si quis operetur; primum autem ideo, quia sabbatum illud ex lege solutum est, quod erat primum, et hoc primum factum est, quod secundo est constitutum. nam et cum operari sabbato liceat et operantis nulla sit poena, sabbati utique ex lege, cuius uis soluta est, nec nomen haerebat, sed tamen fuerit illud primum ordine, hoc primum munere, nec ideo minus hoc, quia secundum. nam [*]( E ) et Adam primus nec conparandus secundo Adam; primus enim Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem et: primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. praelatus utique secundus primo; ille enim causa mortis, hic uitae. sic et secundoprimum sabbatum dicitur, secundum iuxta numerum, primum iuxta operationis gratiam; melius est enim sabbatum, quo inpunitas datur quam quo poena praescribitur. prima lex, secundum euangelium, inferior tamen formido quam [*]( F ) gratia. aut forte primum hic in praedestinatione consilii et secundum in sanctione decreti.

Bene autem dominus in lege typum futuri hoc quoque [*](6,3 sq. ) demonstrat loco et defensores legis arguit nescire quae legis sunt exemplum adferens quod Dauid, cum esuriret ipse cum sociis, intrauit in domum dei et panes propositionis sumsit [*]( 1364 A ) et manducauit et dedit his qui cum ipso erant. magnum et [*]( 3 Exod. 31, 14 10 sqq. I Cor. 15, 45 et 47 14 Rom. 5, 14 23 Reg. I 21, 1 sqq. ) [*]( 1 δεyτepοπpωτοΝ P (If s. u.) L ΔεyτepοΝπpωτον X deyteroproton T denteroproton cet. 2 ideo] et ideo A 3 operaretur ΕγΤΧ 6 constitum A nam cum et a operari (ra a. u. m3) P operanti C 8 primum ante ordine otn. PL 12 spm A (u a. m mJ3) Gf spn P (m s. u. add. m3) E (m s. u. add. m2) cet. uiuificanteiji A 15 secundumprimum L secundoprimum (v s. o m2) n 16 operationum X 18 post euangelium eras. dum euangelium A 19 aut] an x post forte add. et A (8. u. m2) aCx predestinationg PL 22 legis pr. (i ex e m2) P arguet (i s. e) P )

195
uere exemplum propheticum, quo primum non inania legis, sed solida utilitatis nobis sequenda produntur, deinde quia Dauid cum sociis fugiens a facie regis Saul hic praefiguratus in lege Christus est, qui cum apostolis principem mundi lateret.

quomodo autem ille obseruator legis atque defensor panes et ipse manducauit et dedit his qui secum erant, quos non licebat manducare nisi tantummodo sacerdotibus, nisi ut per illam [*]( B ) demonstraret figuram sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse populorum, siue quod omnes uitam sacerdotalem debemus imitari siue quia omnes filii ecclesiae sacerdotes sunt? unguimur enim in sacerdotium sanctum offerentes nosmet ipsos deo hostias spiritales.

legi igitur iam superfluit doctrina Christi nec legem soluit, sed inplet, quia nec sabbatum soluit. si enim sabbatum propter hominem factum est, utilitas autem [*]( c ) hominis postulabat esurientem hominem, qui diu fuerat terrae fructibus abdicatus, ueteris famis uitare ieiunia, non utique lex soluitur, sed inpletur. quomodo igitur domino ad crimen obicitur, quod in seruo pro crimine non -tenetur?