Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

possumus tamen et aliam ecclesiam [*]( 1355 A ) intellegere nauem alterius; ab una enim plures ecclesiae deriuantur. ecce alia sollicitudo Petri, cui sua iam praeda suspecta est. sed nouit perfectus quemadmodum seruare possit reconditos, qui scit quemadmodum possit capere dispersos. quos in uerbo capit uerbo reddit; negat suam praedam, negat suum munus.

exi inquit a me, domine, quia homo [*](5,8) peecator sum. ammirabatur enim dona diuina et quo plus [*]( 1356 A ) meruerat hoc praesumebat minus. dic et tu: exi a me, domine, quia peccator sum, ut respondeat tibi dominus: [*](5,12) noli timere. <noli timere> indulgenti domino peccatum fateri, noli timere etiam quae tua sunt domino deferre, quia quae sua sunt nobis ille concessit. nescit inuidere, nescit eripere, nescit auferre. uides quam bonus dominus, qui tantum tribuit hominibus, ut uiuificandi habeant potestatem.

LIBER QVINTVS.

[*](5,12 sq. ) Et factum est. cum esset in una ciuitatium, ecce [*]( 1355 B ) uir plenus lepra et ipse procidens in faciem rogauit eum dicens: domine, si uis. potes me mundare. et extendens den manum teti git illum dicens : uolo, mundare. bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicuius ciuitatis, sed [*]( 1 nauis paene mergatur PL 3 na.uim C 4 diriuantur AaBETX solitudo 0 et (corr. m2) πV 5 suscepta X (t suspecta m2 V) X 7 reddit ed. Romana credit LX credidit A (i pr. s. u.) cet. 8 homo om. T 9 ammirabantur A admirabantur B (n eras.) 0 admirabatnr cet. quos A quod αΕγΧ 10 minus praesumebat PL dic etJ dices G dicens γΤ dicens et (et 8. u.) E 11 homo peccator X 12 ti....mere A noli timere addidi 13 fateri (-re m3) P fatere LX quia (i a. u.) A FINIT IN LUCA LIB. IIII. INC LIB. V Å EXPLICIT LIBER III. INCIPIT LIBER IIII PBFπV EXPLICIT LIBER SECUNDUS INCIPIT TERTIUS 0, in L tantum Et in u. 18 litt. mai. initiali scriptum est, EXPLICIT (FINIT C) LIBER IIII INCIPIT LIBER V cet. 18 unam (m eras.) P ciuitatium AX et (i teri. eraa.) B ciuitatum cet. 19 lepra plenus T et ipse om. PL 21 manum suam PL )

179
omnium populos fuisse sanatos. bene autem et secundum Lucan quarto signo, ex quo in Cafarnaum dominus uenit, iste [*]( c ) sanatur; nam si quartum diem sole inluminauit et clariorem ceteris fecit diebus, cum inlucescerent elementa mundi, et hoc clarius opus aestimare debemus. et secundum Matthaeum primus hic post benedictiones a domino sanatus inducitur, ut quia dixerat dominus: non ueni legem soluere, sed inplere, ille qui excludebatur a lege purgari se domini potestate praesumens non ex lege, sed supra legem esse gratiam [*]( D ) iudicaret, quae leprosi maculam posset abluere.

uerum ut in domino potestatis auctoritas ita in illo fidei constantia declaratur. ille in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de suae uitae maculis erubescat, sed confessionem uerecundia non repressit. ostendit uulnus, remedium postulauit, et ipsa religionis et fidei plena confessio est: si u i s, inquit potes me mundare. in uoluntate domini tribuit potestatem, de uoluntate autem domini non quasi pietatis [*]( E ) incredulus addubitauit, sed quasi conluuionis suae conscius non praesumsit.

cui morali quadam dominus sanctitate respondit: [*](3,13) uolo, mundare. et continuo lepra eius discessit ab eo. nihil enim medium est inter opus dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. denique dixit, e t facta sunt. uidetis igitur quod dubitari non potest quia uoluntas dei potestas est. si ergo uoluntas eius potestas est, qui unius uoluntatis trinitatem adserunt unius utique adserunt potestatis. [*]( 3 Gen. 1, 16 et 19 5 Matth. 8, 3 7 Мatth. 5, 17 8 Leuit. 14, 1 sqq. 22 Ps. 32, 9 ) [*]( 2 lucan A et (-1 m3) P lucam eet. in om. C 3 quarto die solem PL 4 fecit ceteris A diebus fecit X 5 aestimare opus a et (B. m2 ut) G, ut in ras. P mattheum autem A (autem 8. u. m3) ΕγΤ 6 benedictionem X san atis (i ex u) A 8 se] sed (d eraB.) P potestatem L 9 non (n alt. a. u.) extra legem (m 8. u.) A 10 qui A posset (-it m2) P possit X 11 auctoritas 8. u. m2 A ita et V (et in rae.) π 13 ut] et AX 15 plana X (plena m2 V) 16 dei A 17 noluntatem A 18 addubitauit AX et (ad 8. u.) U dubitauit cet. 19 scitatem P 24 eiusl esas L, dl X ) [*]( 12* )

180
itaque statim lepra discessit: ut intellegas medentis [*]( 1356 B ) adfectum, ueritatem operi addidit.

denique secundum Marcum miseratus est dominus eum, quod est pulchre positum. et pleraque talia posuerunt euangelistae, qui nos utroque fundare uoluerunt, describentes signa uirtutis ad fidem, exprimentes opera uirtutis ad imitationem. unde et tangit non dedignatus et imperat non diffisus; hoc enim est indicium potestatis, quia quasi habens potestatem sanandi et iubendi auctoritatem [*]( c ) operandi testimonium non refugit. uolo ergo dicit propter Fotinum, imperat propter Arrium, tangit propter Manichaeum.

nec unius tantum lepra curatur, sed omnium quibus dicitur: iam uos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum uobis. si igitur leprae medicina uerbum est, contemtus utique uerbi lepra mentis est. sed ne lepra transire possit in medicum, unusquisque dominicae humilitatis exemplo iactantiam[*]( D ) [*](5,14) uitet. cur enim praecipitur nemini dicere nisi ut doceret non uulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae? aut fortasse etiam illa silentii causa est imperati, quod meliores putabat qui fide magis spontanea quam speratis beneficiis credidissent.

, Offerre autem iuxta legem se praecipitur sacerdoti non ut [*](5,14) alium deferat, sed ut se ipsum deo offerat spiritale sacrificium, ut actus praeteriti conluuione deters a per cognitionem fidei et [*]( E ) sapientiae disciplinam placitura deo hostia consecretur; omnis enim uictima sale salietur. unde et Paulus ait: obsecro ergo uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam acceptabilem [*]( 2 Marc. 1, 41 11 loh. 15, 3 21 Leuit. 14, 2 24 Marc. 9, 49 25 Rom. 12, 1 ) [*]( 1 lepra eius X 2 <qui) ueritatem a 3 eum] eius γ. 4 in utroque B utraque X (0 8. a. E) 5 exprimentis (-es m3) P 7 diffixus P (s s. x m3) L 8 et operandi Xx 10 tanget Å manicheum AP 11 tantum unius X 12 loquutus FOV 13 uobis om. P 15 humilitatis (h 8. u. m2) d 20 fidem Αα fidei P 22 dno C 23 deserta (tersa R. serta) C 25 et om. r. scs paulus PL )

181
placentem deo.

simul illud mirabile quod eo sanauit genere quo fuerat obsecratus. si uis, potes me mundare. uolo inquit, mundare. habes uoluntatem, habes etiam pietatis effec. tum. et extendens manum tetigit eum. lex tangi leprosos prohibet, sed qui dominus legis est non obsequitur legi, sed legem facit. non ergo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non erat legi nec [*]( 1357 A ) contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non poterat qui alios liberabat, simul e contrario lepra tactu domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem.

ostendere autem [*](5,11) se sacerdoti iubetur et offerre pro emundatione sua, ut, dum offert se sacerdoti, intellegeret sacerdos non legis ordine, sed gratia dei supra legem esse curatum et, dum mandatur sacrificium secundum praeceptum Moysi, ostenderet dominus quia [*]( B ) legem non solueret, sed inpleret, qui secundum legem gradiens supra legem sanare eos quos remedia legis non sanauerant uideretur. et bene addidit: sicut praecepit Moyses; lex enim spiritalis est, ideoque uidetur sacrificium spiritale mandasse.

denique addidit: u t sit in testimonium hoc uobis, hoc est: si deo credatis, si inpietatis lepra discedat, si occultorum cognitor sit sacerdos, si puri testis adfectus, [*]( c ) unde potest ille magis sacerdos uideri quem occulta non lateant, cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech? [*]( 4 Leuit. 13, 3 14 Leuit. 14, 2 sqq., Matth. 5, 17 17 Rom. 7, 14 23 Ps. 109, 4 ) [*]( 1 placentem a. U. m2 A quomodeo (e s. u.) A eos P (s ercas.) 0 2 me potes me A 3 inquit om. r habens u. habens X habes pr.] habuit Z effectum A (a 8. e pr.) PaC adfectum G affectum cet. 4 illum BC leprosus A leprosum X 6 tactu (u ex Q) P 9 <ut> lepra C 11 iuberetur A dum offeret Cγ dum offerret BX 12 se 8. u. P, om. G intellegerit P (-et m3) L 13 mundatur Ραϰ per saaificium ΕγΤ 18 ideoque (o d. u.) A 21 pueri (e dtl. m2) P effectus αG 22 latent X 24 melchisedec P )

182

[*](5,18 sq. ) Et ecce uiri portantes in lecto hominem qui fuerat paralyticus et quaerentes eum in ferre et ponere ante eum et non inuenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt super tectum et per tegulas summiserunt illum in lecto in medium ante Iesum.

non otiosa huius paralytici nec angusta medicina est, [*]( D ) quando dominus et orasse praemittitur, non utique propter suffragium, sed propter exemplum; imitandi enim specimen dedit, non inpetrandi ambitum requisiuit. et conuenientibus ex omni Galilaea et Iudaea et Hierusalem legis doctoribus inter ceterorum remedia debilium paralytici istius medicina describitur. primum omnium quod ante diximus unusquisque aeger [*]( E ) petendae precatores salutis debet adhibere, per quos nostrae uitae conpago resoluta actuumque nostrorum clauda uestigia uerbi caelestis remedio reformentur. sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis quamuis exterioris corporis debilitate torpentem ad superiora erigant. quorum rursus adminiculis et adtollere et humiliare se facilis ante Iesum locetur dominico uideri dignus aspectu; humilitatem enim respicit dominus, quia respexit humilitatem ancillae [*]( F ) suae.