Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

non ergo a diabolo potestas est, [*]( D ) sed obnoxia tamen insidiis diaboli. nec tamen ideo mala ordinatio potestatum, quia malo obnoxiae potestates: bonum enim est deum quaerere, sed quidam ipsius inquisitionis anfractus et error obrepit. nam si inquisitor in sacrilegium scaeua interpretatione uertatur, in deterius uertitur quaerentis offensa quam si non quaesisset. nec tamen inquisitionis, sed quaesitoris est culpa, nec inquisitio obnoxia malo, sed quaerentis adfectus. quodsi is qui deum quaerit propter fragilitatem [*]( E ) carnis et mentis angustias saepe temtatur, quanto magis qui saeculum quaerit obnoxius est! atque hoc ipso perniciosior ambitio, quod blanda quaedam est conciliatricula dignitatum, et saepe quos uitia nulla delectant, quos nulla potuit mouere luxuria, nulla auaritia subuertere facit ambitio criminosos. habet enim forensem gratiam, domesticum periculum et, ut dominetur aliis, prius seruit. curuatur obsequio, ut honore donetur, [*]( F ) et, dum uult esse sublimior, fit remissior, cum in ipsa [*]( 4 Deut. 6, 18, Matth. 4, 10 19 Cic. pro Sestio 21 ) [*]( 1 cognuscamus P ml cognoscam P m2 (mS cognoscant) L uerum om. X 8 et] est CX est quia B remunerator uitae X 7 accepta X 9 obnoxia (-a.e rn3) P 10 potestates P m1 potestatis P m3 On et (is ex es m2) V 11 est P (s 8. u. m3) et Lx 12 et 8. u. E, om. T s*ęua E (in mg. k aceua) saeua T (in mg. ł sceua) BX 18 interpetrationem P (t pro ex p m2; m eras.) interpretationem X (m ezp. n) uersatur X uertitur] uertatur P 16 his PCX (h eras. Pπ) 17 et] seu X 21 subuertere] subruere PL 22 periculum] scelus PL 28 obsequium P (ad ante obsequium 8. u. m3) L 24 post sublimior add. simulata h. fit uilior at PL )

155
potestate quod praecellit alienum sit; legibus enim imperat, sibi seruit.

Dicet fortasse aliquis quia solus qui malum fecerit timet; tamen qui mare nauigat plus timet. et contra in inmobili terrarum statione consistens non solet timere naufragium; at si [*](1343 A ) mobile conscendat elementum, frequentioribus obnoxius fit periculis. fuge ergo saeculi mare: naufragium non timebis. etsi frequenter arborum uertices spirantium uerberent flabra uentorum-. torum, solidatis tamen radicibus nullus occasus est; at in mari furentibus uentis, etsi non omnium naufragium, omnium tamen periculum est. ita etiam aduersis flatibus nequitiae spiritalis nullus in harena uel in salo tutus est, et naues Tharsis uehementi saepe spiritu conteruntur.

haec moraliter. ceterum [*]( B ) quod ad mysticum ordinem spectat, cernis uetusti erroris uincula suis resoluta uestigiis, ut primo gulae, secundo facilitatis, tertio ambitionis laqueus solueretur. perlectus est enim Adam cibo et in locum interdictae arboris sententiae facilitate transgressus temerariae quoque ambitionis crimen incurrit, dum similitudinem diuinitatis adfectat. et ideo prius dominus ueteris nexus soluit iniuriae, ut nos iugo captiuitatis excusso uincere I [*]( c ) crimina scripturarum praesidio disceremus.

quod si dominus Iesus propria non desiderauit, tu aliena cur quaeras? si creator omnium saeculi gloriam subeundae paupertatis uirtute contemsit, cur tu fastidias quod natus es, adpetas quod indebitum est ? cur ea quae ad usum tibi diuturna esse non possunt ad supplicium diuturna deposcas? caue insidias, caue fraudes. et [*]( D ) hoc ipso quod ad subruendum hominem totum uersuta [*]( 11 Ephes. 6, 12 13 Pa. 47, 8 18 Gen. 3, 5 ) [*]( 3 dicet P ml LX dicit P m9 cet. 4 tamen et X (et exp. G) in om. ΡαGL 6 obnoxius om. PL 7 mare et PL 11 ita enim PL 12 tharsie (r a. u.) P 14 expectat X 15 secunda P (o 8. a m3) L 18 quo∗∗∗ (que eras.) I que P crimen a. u. P 22 quaeris y 23 gloria FO Y paupertates (i a. e alt. m3) P uirtutis X (e 8. is m2 π) 24 fastidias (i alt. s, u.) P 25 ad usum] adsunt X diurna Εγ T 27 subuertendum B uersutia P L )

156
diabolus mundum fraude concutiat, totis saeculi pugnet inlecebris, eius tibi blanditiae plus cauendae. non Euam cibus flexerat, non mandatorum destituerat obliuio, sed promissi honoris ambitio inlecebrosa decepit. quae si solum dominum adorare uoluisset, indebita non quaesisset. et ideo remedium datur, quo telum ambitionis obtundas, ut soli domino seruiamus; caret enim ambitione religiosa deuotio.

Et consummata omni temtatione diabolus [*]( E ) [*](4,13) recessit ab illo usque ad tempus. prope omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur esse uitiorum; neque enim consummatam omnem temtationem scriptura dixisset, nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum semina in ipsa origine sunt cauenda. finis ergo temtationum finis est cupiditatum, quia causae temtationum causae cupiditatum sunt. causae autem cupiditatum sunt carnis oblectatio,[*]( F ) species gloriae, auiditas potentiae. quam religiosum uidetur ut conmorationem Christianae feminae non recuses! sed crebra inde temtatio. si adtentos deo uiderit diabolus, suggerit ut decipiat; sed tu quamuis de proposito praesumas, caue temtationem sciens naturam. haec tria, si recorderis, etiam Paulus cauenda praescripsit designans tres esse species peccatorum, a quibus liber exspectato iustitiae coronam. neque enim inquit in uerbo adulationis fuimus neque in occasione auaritiae, deus testis est, neque gloriam [*]( 1344 A ) quaerentes ab hominibus, et ideo diabolum uicit, coronam petiuit.

uides ergo ipsum diabolum non esse in studio [*]( 22 II Tim. 4, 8, I Thess. 2, 5 sq. ) [*]( 1 totius X 2 blanditiae (e erlU.) P cauenda est PL 4 inlecebrosa (sa s. u.) P 5 et indebita LX 6 seruias Εγ T seruies G 11 consummata (-tam αΟV) omni (omnem B) temptatione aBXy\' 13 cauenda sllnt X 17 conme I morationem (me eras.) P commemorationum 1t V (me del. m2 V) commorationum FO cristianę (i alt. ex e m2) P 19 proposito (o pr. in raa.) P praeposito X 20 sca paulus P 21 prescribsit (p 8. u. m3) P praescribsit (s alt. 8. u.) V praescribit C 22 expectatio L expectato (o etas.) π V expectat Bx 23 inquit om. X occansione (n pr. eras.) P 25 ut ab a et (ut eras.) P uincit X )

157
pertinacem. cedere uerae solere uirtuti. et si inuidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit [*](4,13) triumphari. audito itaque dei nomine recessit inquit usque ad tempus; postea enim non temtaturus, sed aperte pugnaturus aduenit.

Docet igitur te scriptura diuina non tibi contra camem et [*]( B ) sanguinem, sed contra insidias spiritalis esse certamen. uides magnificentiam Christiani uiri, qui certat cum rectoribus mundi et licet constitutus in terris aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus animi uirtute decernit. non enim de terrenis contendimus, ut dimicemus in terra, sed spiritalibus propositis praemiis de regno dei et Christi hereditate necesse est spiritalia prius inpedimenta superentur. corona proposita est, subeunda certamina sunt. nemo potest nisi uicerit [*]( c ) coronari, nemo potest uincere, nisi ante certauerit. ipsius quoque coronae maior est fructus, ubi maior est labor; arta enim et angusta est uia, quae ducit ad uitam, lata uero et spatiosa, quae ducit ad mortem. et ideo temtationem neutiquam timere debemus; est enim causa uictoriae, materia triumphorum.

diues ille, qui temtationem non sensit in saeculo, in poenis est apud inferos, pauper ille Lazarus. qui ita paupertate morboque adflictus est et adtritus, ut uibices eius [*]( D ) a canibus lamberentur, uitae istius labore miserabilis coronam gloriae quaesiuit aeternae; multae enim tribulationes, non quorumcumque, sed iustorum. denique quos diligit dominus saepe castigat. Petrus temtatus est ut negaret, [*]( 6 et 9 sq. Ephes. 6, 12 12 Ephes. 5, 5 13 I Cor. 9, 25 14 II Tim. 2, 5 16 Matth. 7, 13 sq. 20 eqq. Luc. 16, 19 sqq. 24 Pe. 33, 20 25 Prouerb. 3, 12, Hebr. 12, 6 26 Luc. 22, 54 sqq. ) [*]( 1 nero T uere (e alt. ex 0 m2) C 2 triumphari. (m ex n m3, & eras.) P 4 postea (s 8. 11.) P 7 spiritalis P m1 X (-es m2 Ρπ Y, m3 0) 10 decertat a et (nit 8. tat) i 12 praemiis propositis T 14 potest nisi (t alt. et n in ras.) P nisi qui aLx uiceret (t 8. u.; -it m2) P conari X (coronari m2 OOt) 16 labor maior est αΒχ labor est maior X , enim om. T 17 uia est X 19 materia om. X 22 uibices (b ex u m2) P. )

158
negauit ut fleret. et quid de ceteris dicam? nempe lob erat probatus deo, sed licet probatus erat, uictor tamen non erat. probata erat deuotio, uirtutis tamen praemium non habebat, et ideo temtandus offertur, ut gloriosior redderetur. [*]( E )

Illius quoque certaminis refert ut gradum spectes. non unum telum diabolus habet, frequentat spicula, ut aut praemio uincat aut taedio. primo cupiditate uulnerat, secundo pietate, tertio sanitate; mentis enim pariter et corporis pugnat ulceribus. diuersitas quoque ipsa temtationum pro diuersitate certantium est. auaritiae damno diues urguetur, pater dispendio filiorum, homo doloribus, corpus\' ulceribus. quanta haec tela! [*]( FI ) unde dominus noluit habere quod perderet, et ideo pauper huc uenit, ne haberet diabolus quod auferret. uis scire quam uerum sit? ipsum dominum dicentem audi: uenit huius mundi princeps et in me inuenit nihil. noluit etiam paucorum pater esse, ut esset omnium - frustra autem corporis temtaretur ulceribus qui contemneret omnes corporis passiones simul ut ostenderet nobis quod inmaculata sibi corporis hoste depulso uictoria deberetur. sed ille quasi homo suis temtatur, hic publicis, illi patrimonium aufertur, huic regnum orbis offertur. nec totus sine fraude diabolus, qui exasperare dei [*]( 1345 A ) filium uereretur: illum iniuriis temtat, hunc praemiis. ille quasi seruulus dicit: dominus dedit, dominus abstulit, hic naturae suae dispositionisque conscius sua sibi ridet offerri. [*]( 1 lob 1, 8; 2, 3 4 lob 1, 12; 2, 6 12 II Cor. 8, 9 14 Ioh. 14, 30 16 lob 29, 16 23 lob 1, 21 ) [*]( 2 a deo X 2 probatus esset PL 5 refertur E (ur eras.) rT expectes PL et (e ult. ex a m2, 8. i expetas) Vexpectas a expectis F et (e 8. i) 0 7 cupiditatem aBCEY et (m eras.) Y 8 pietatem P (m exp.) CEV sanitate Gr sanitatem cd. (m exp PL, eras. 0) 10 urguetnr (n alt. eras.) P 11 quanta (ta in ras) V quando FΟπ 12 et ideo p. h. uenit om. PL 13 ne] ut P (non add. a. v. m2) L 15 inuenit aCX, inueniet eet.; cf. de Abr. II 62, de Isaac 55, de Iacob II 24, de fug. saec. 23 16 esse pater x 17 contemnebat PL contemserit (s ex n) n omnis X (-es corr. ΟπV) )

159
et ut ad illud reuertamur, ingruit nuntius super nuntium, congeminant uulnera, nec tamen fortis athleta mente turbatur. adhibetur mulier primae fraudis inlecebra, hic per uirginem natus errori obnoxiam non habebat. amici adhibentur, qui prauis consiliis opprimant reluctantem, sed in omnibus quae [*]( B ) acciderunt ei nusquam peccauit lob labiis suis in conspectu dei.

nam quod maledicit diei dicens : pereat dies illa, in qua natus sum et infra: et maledicat ei is qui maledixit diem illum, qui habet magnum cetum opprimere, ad prophetiam pertinet, eo quod diabolum tamquam procellosi saeculi istius cetum dominus noster Iesus Christus oppressit et generationis suae carnalis diem perire desiderat, ut dies eius in regeneratione numeretur. [*]( c ) \'pereat\' inquit \'dies saecularis, ut dies spiritalis oriatur\'. ergo in temtatione sanctus lob mysteria loquebatur; qui enim uincebat saeculum Christum uidebat.

Nos igitur non timeamus temtationes, sed magis temtationibus gloriemur dicentes: \'cum infirmamur, tunc potentes sumus\'; tunc enim nectitur corona iustitiae. sed illa Paulo fortassis adcommoda, nos autem, quia plures coronae sunt, [*]( D ) quamcumque sperare debemus. in saeculo laurus corona est, corona est scutum. at uero tibi proposita est corona deliciarum: corona enim deliciarum obumbrabit te. et alibi: scuto uoluntatis suae circumdabit te, gloria quoque et honore quem dilexit dominus coronauit. ergo qui unit coronam dare temtationes suggerit, et si quando temtaberis, [*]( 1 lob 1, 14 sqq. 3 lob 2, 9 4 lob 2, 11 sqq. 5 lob 2, 10 7 Iob 3, 3 8 lob 3, 8 18 II Cor. 12, 10 19 II Tim. 4, 3 22 PIf. 5, 13 23 Pronerb. 4, 9 24 Ps. 5, 13; 8, 6 ) [*]( 1 supra X 8 fraudis (i ex e m3) P 6 acciderant Εγ T 7 quodj cum BC 8 et om. GO 9 his (h eras.) P, om. X 10 cetum BEGT coetum cet. 11 cetum aBEG cgtum C coetum cet. 17 in temptationibus χ 18 cum] quando χ. tunc fortes B 20 fortassęs (i s. e m3) P 21 saeculo aatem aB 22 pst post corona om. aBG et (in quo corone) 7 tibi uero (om. at) B 25. coronabit (b ex n) B 26 temptaueria E (-beris corr.) i temptauerit a temptaris X )

160
cognosce quia paratur corona. tolle martyrum certamina, tulisti coronas; tolle cruciatus, tulisti beatitudines.

nonne temtatio [*]( E ) loseph uirtutis est consecratio, nonne iniuria carceris corona est castitatis? quemadmodum regni in Aegypto consortium potuisset adipisci, nisi uenditus fuisset a fratribus? quod dei factum arbitrio, ut iustus probaretur, ipse monstrauit dicens: quemadmodum fieret in hodierno ut pasceretur populus multus ? non debemus igitur temtationes saeculi pro malis timere, quibus bona praemia conparantur, sed magis rogare contemplatione condicionis humanae, ut eas temtationes[*]( F ) subeamus quas ferre possimus.

Et regressus lesus in uirtute spiritus in [*](4,14) Galilaeam. conpletur hoc loco prophetia Esaiae dicentis: regio Zabulon et terra Neptalim et ceteri paraliam inhabitantes et qui secus maritima et trans Iordanen[*]( 1346 A ) Galilaeae gentium, populus qui sedebat in umbra mortis, lucem uiderunt magnam. quis est enim lux magna nisi Christus, qui inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum? deinde librum accepit, ut ostenderet

se ipsum esse qui locutus est in prophetis et remoueret [*](4,17) sacrilegia perfidorum, qui alium deum dicunt ueteris testamenti, alium noui uel qui initium Christi dicunt esse de uirgine; quomodo enim coepit ex uirgine qui ante uirginem loquebatur: [*]( B ) spiritus domini super me? uides trinitatem coaeternam atque perfectam.

ipsum loquitur scriptura legum deum [*](4,18) [*]( 2 Gen. 39, 7 sqq. et 20 4 Gen. 41, 43 5 Gen. 37, 28 7 Gen. 50, 20 13 Esai. 9. 1 sq. 18 lob. 1, 9 ) [*]( 1 martyrium PLX (i eras. P, exp. F, -ii m2 0) 4 quaeadmodum P (quem- m3) L quemadmodum (e in ras.) B 5 possit X fuisset om. X 6 factum est FOV 8 temptationes (s s. u. m3) P 9 conputantur X 13 profetiae suoedicentis (m3 profetia isaie dicentia) P 14 nepthalim BLX et om. B paraliam Erasmus parsaliam aL parsalia BX pharsaliam C farsaliam PE farsalia Gr1\' 15 maritimam BFLOV iorda.nem (n eras.) P iordanem EGγΧ 20 loquutus FOV 22 de] ex χ )

161
hominemque, in utroque perfectum: loquitur et patrem et spiritum sanctum. sanctus enim spiritus cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit in Christum, cum dei filius baptizaretur in fluuio, pater loqueretur e caelo. [*]( c ) quod igitur maius quaerimus testimonium quam quod se fuisse qui locutus est in prophetis propria uoce signauit? ungitur oleo spiritali et uirtute caelesti, ut paupertatem condicionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captiuitatem mentis auerteret, caecitatem inluminaret animorum, annum domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret. qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat. atque ille ita ad omnia se [*]( D ) curuauit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium, nos uero inpii, qui diuinitatis fidem miraculis operum colligendam contemplatione corporis negabamus.

Amen dico uobis quod nemo propheta acceptus [*](4,21) est in patria sua. non mediocriter inuidia proditur, quae ciuicae caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. [*]( E ) simul hoc exemplo pariter et oraculo declaratur quod frustra opem misericordiae caelestis exspectes, si alienae fructibus uirtutis inuideas; aspernator enim dominus inuidorum est et ab his qui diuina beneficia in aliis persecuntur miracula suae potestatis auertit. dominicae quippe carnis actus diuinitatis exemplum est et inuisibilia nobis eius per ea quae sunt uisibilia demonstrantur.

non otiose itaque saluator excusat quod nulla in patria sua miracula uirtutis operatus sit, ne fortassis [*]( F ) aliquis uiliorem patriae nobis esse debere putaret adfectum. [*]( U Luc. 3. 22 6 II Petro 1, 21 13 Luc. 2, 46 24 Rom. 1, 20 ) [*]( 1 utrumque X deum loquitur PL 2 scm spm X sps enim scs y 3 discendit (deac. m3) P 4 filium (rp eras., e 8. ras. m3) P dr caelo X 8 captiuitatem post caccitatem transponunt P (corr. m3) L 9 animarum GγΧ 12 ita ille se ad omnia X 13 ne] nec X neglectoris eiusdem B 15 contemplationem (m exp. m3) P 18 ciuicae ΡαΒχ auice L uice a uices F (in mg. ciue), 0 (s m3), V (8 8. u., in mg. cine, del. m2) ciuilitatia quae C odio P (i 8. 0 alt. m2) L. 21 deus PL 24 eius nobis X ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 11 )

162
neque enim ciues poterat non amare qui amaret omnes, sed ipsi se caritate patriae qui inuident abdicarunt; caritas enim non aemulatur, non inflatur. nec tamen exsors beneficiorum patria diuinorum est. quod enim maius miraculum quam quod in ea natus est Christus? uidete igitur quid mali[*]( 1847 A ) inuidia adferat. indigna propter inuidiam patria iudicatur, in qua ciuis operetur, quae digna fuit in qua dei filius nasceretur.

In ueritate dico uobis: multae uiduae fuerunt [*](4,25) in diebus Heliae. non quia Heliae dies fuerunt, sed in quibus Helias operatus est aut quia dies faciebat illis qui in eius operibus lucem uidebant gratiae spiritalis et [*]( B ) conuertebantur ad dominum, et ideo aperiebatur caelum uidentibus aeterna et diuina mysteria, claudebatur quando fames erat, quia nulla erat cognoscendae diuinitatis ubertas.

sed de hoc[*](4,25) plenius scripsimus, cum de uiduis scriberemus. e t multi leprosi erant temporibus Helisaei prophetae, et [*](4,27) nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus. euidenter hic sermo nos domini salutaris informat et ad studium [*]( c ) uenerandae diuinitatis hortatur, quod nemo sanatus ostenditur et maculosi morbo corporis absolutus nisi qui religioso officio studuit sanitati; non enim dormientibus diuina beneficia, sed obseruantibus deferuntur. et bene apto conparationis exemplo adrogantia ciuium retunditur inuidorum dominicumque factum scripturis docetur ueteribus conuenire, quod in libris quoque Regnorum legimus gentilem uirum Neman prophetico oraculo [*]( D ) [*]( 2 I Cor. 13,4 13 loh. 1,51; cr. Gen. 28, 12; Reg. III 17,1; 18, 1 16 cr. de uiduis 3, 17-20 26 Reg. IIII 5, 14 ) [*]( 14 claudebantur (n eras.) P, (n exp. m2) B famis BEGγΧ (-es corr. ΒΕγπ) 15 sed...scriberemus om. P 17 heli.sei (h 8. u. m3; s eras.) P elisaei L .18 neman Ρπ neaman Εγ T neeman C naeman B naanman (a alt. in ras.) G naaman αΟ et (aa ex e) LV naman F 19 studium om. X (culttl post diuinitatis 8. u. m2 add. V) 21 macnloso LX religiosum P (-ao m2) L officium L 24 recondetur X (-ditur m2 n, x retunditur 8. u, m2 V) 26 neman ΡΒγπ neeman CE . neaman T naaman V (aa ex e) eet. )

163
leprae maculis absolutum, cum plurimos Iudaeorum lepra corporis pariter et mentis absumeret, siquidem etiam quattuor illos qui cogente fame in castra primi regis Syriae tetenderunt tradat historia fuisse leprosos. cur igitur non curabat fratres, non curabat ciues, non sanabat propheta consortes, cum sanaret alienos, sanaret eos qui obseruantiam legis et religionis consortium non habebant, nisi quia uoluntatis est medicina. non gentis et diuinum munus uotis eligitur, non naturae iure [*]( E ) defertur? disce rogare quod cupias inpetrare; fastidiosos uiros caelestium profectus munerum non secuntur.

sed quamuis simplex expositio moralem informet adfectum, gratia tamen non est occulta mysterii. etenim cum posteriora a superioribus deriuentur, tum etiam superiora posterioribus adstruuntur. diximus enim in libro alio in uidua illa ad quam Helias directus est typum ecclesiae praemissum. populus ecclesiam congruit ut sequatur. populus ille ex alienigenis congregatus, [*]( F ) populus ille ante leprosus, populus ille ante maculosus, priusquam mystico baptizaretur in flumine, idem post sacramenta baptismatis maculis corporis et mentis ablutus iam non lepra, sed inmaculata uirgo coepit esse sine ruga. merito ergo magnus Neman in conspectu domini sui et admirabilis facie describitur, quoniam in eius typo salus futura gentibus declaratur, [*]( 2 Reg. IIII 7, 3 sqq. 14 cf. de uiduis 3, 16 20 Ephes. 5, 25 21 Reg. IIII 5, 1 sqq. ) [*]( 2 adsumeret P (abB. m3) LX (abs. graphio corr. V) etiam om. P IIII PCL 3 primi post Syriae transponit ed. Rom. 4 tradat P ml BLX (i 8. a alt. E) tradit P m3 a tradidit C tradet X (-it m2 V) hystoria P leprosos (-os ex -us; p ex b m3) P 9 disce xpiane C fastidiosos (os alt. ex us) P 10 numerum FO et (mun 8. num m2) r. munerum (mune in ras. et 8. mane ras.) V sequuntur αFLOTV et (quu ex cu) E 14 in uidua illa] uiduam X 16 populus (o 8. u alt. rn2) π populos B et (08 ex us m2) 0 populos.. (v s. 0 alt.) V ecclesiam (ł ecclę 8. u. m3) P ecclesiae T et (ae ex am) E ad ecclesiam 0 (ad 8. u.) a congregauit BX 17 populos (v 8. 0 alt. m3) P 19 ablutum (s 8. m m3) P 20 sed inmaculata om. P 21 ueman ΡΒπ neeman E neęman C neaman iT naaman V (aa ex e) eet. ) [*]( 11* )

164
qui sacratae consilio puellae, quae fractis uiribus ciuium in hostilem captiua uenerat potestatem, a propheta salutem [*]( 1348 A ) sperare commonitus non terreni regis imperio, sed diuinae misericordiae liberalitate sanatur.