Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Quomodo igitur hos laqueos euitabimus, ut possimus et [*]( D ) nos dicere: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumuś? non dicit: (ego contriui laqueum\', non ausus est hoc dicere Dauid, sed: adiutorium nostrum in nomine domini, ut ostenderet unde laqueus solueretur, ut prophetaret quod uenturus esset in hanc uitam qui contereret laqueum fraude diaboli praeparatum.

sed non potuit melius conteri laqueus, nisi praedam aliquam diabolo demonstrasset, ut dum ille festinat ad praedam, suis laqueis ligaretur, ut ego possem [*]( E ) dicere: laqueos parauerunt pedibus meis, et ipsi inciderunt t in eos. quae potuit esse praeda nisi corpus? oportuit igitur hanc fraudem diabolo fieri, ut susciperet corpus dominus Iesus et corpus hoc corruptibile, corpus infirmum, ut crucifigeretur ex infirmitate. si enim fuisset spiritale corpus, non dixisset: spiritus promtus, caro autem infirma. audi igitur utramque uocem et carnis infirmae et spiritus promti. pater, si possibile est, transeat hic calix a me: haec [*]( F ) carnis est uox. sed non quod ego uolo, sed quod tu uis: habes deuotionem spiritus et uigorem. quid repudias dignationem domini? dignationis est quod suscepit corpus meum, dignationis est quod suscepit iniurias meas, suscepit infirmitates meas, quas utique natura dei sentire non potuit, cum etiam natura hominis contemnere didicerit uel sustinere ac [*]( 2 Ps. 123, 7 5 Ps. 123, 8 7 I loh. 3, 8 11 Ps. 56, 7 14 I Cor. 15, 53 16 Matth. 26, 41 18 et 19 Matth. 26, 89 ) [*]( 3 contri..tus (ti eras.) P 5 dicere hoc π adiutorium (ad 8. u.) P 7 quod ... contereret 8. u. m2 A contereret (re \'pr. ungue 8. u.) P conteret G contineret X (-triueret m2 π, -tereret m2 V) 8 diabolum X (iab eras. 0, 8. m2 laqueum π V) 10 possem APB possim cet. 11 laqueus (o 8. u alt. m3) P praeparauerunt X 13 fieri] offerri X 15 corpus spiritale X 16 promtus (v 8. 0 m3) P promptus est (est 8. u.) m3 A, m1 tt, promptus cet. 17 promti A et (v 8. 0 m3) P prompti cet. 18 a me calix hic B, a me calix iste ET 19 quod] sicut n 20 post habes add. quemadmodum A (8. U. m3) ax doceamur add. post deuotionem αχ, post spiritus 8. M. m3 A ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 10 )

146
perpeti. et ideo sequamur Christum iuxta quod scriptum est: post dominum deum tuum ambulabis et ipsi adhaerebis. cui adhaerebo nisi Christo, sicut Paulus dixit: qui adhaeret domino unus spiritus tus est? illius igitur, de [*]( 133SA ) deserto ut ad paradisum redire possimus, uestigia persequamur.

uidete quibus itineribus reducamur. nunc in deserto Christus est, agit hominem, instruit, informat, exercet, unguit oleo spiritali. tali; ubi uidit robustiorem, per sata et fructuosa transducit, quando querebantur Iudaei quod discipuli eius sabbato de segete spicas uellerent - iam enim apostolos suos in agro culto et fructuoso opere collocauerat - postea in paradiso [*]( B ) constituit tempore passionis; sic enim habes: haec cum dixisset Iesus, cum discipulis suis transiuit trans torrentem cedri, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse cum discipulis suis. agro enim fecundo hortum esse potiorem docet propheta in Canticis canticorum dicens: hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus; emissiones tuae paradisus. illa est enim animae pura et inmaculata uirginitas, quae nullo terrore poenarum, nullis a fide saecularis uoluptatis inlecebris, nullo uitae[*]( c ) amore transducitur. denique uirtute domini hominem esse reuocatum prae ceteris hic euangelista testatur, qui solus inducit dominum dicentem latroni: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.

plenus igitur Jesus spiritu sancto agitur in desertum consilio, ut diabolum prouocaret - nam nisi ille certasset, non mihi iste uicisset - mysterio, ut illum Adam de exilio liberaret, exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad [*]( 2 Deut. 13, 4 3ICor. 6, 17 8 Mattb. 12, 1 sq. 12 lob. 18, 1 16 Cant. 4, 12 sq. 23 Luc. 23, 43 ) [*]( 3 scs Paulus PL dixit] ait PjL 6 et uidete A (et m2) PLXX dedocamur (d pr. eras.) A 7 instruit (s 8. u.) P unguit A (i 8. u.) aBCT ungit P m1 unget P m2 L et (i a. p) π ungaet E (-uit corr.) eet. 8 oidet FX fructuosa (sa 8 u.) P 9 quaerebantor AP de segete 8. u. m3 A spicas (s alt. 8 u. m3) P 14 cedri E (on 8. i) cedron LX 18 emissionis GγΧ (-es corr. GV) enim est X 19 anima A 24 agebatur PL 25 deserto X )

147
meliora tendentibus inuidere et tunc magis esse cauendum, [*]( D ) ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas.

Quadraginta autem dies: mysticum numerum recognoecis. [*](4,2) tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi et tot ieiunio dierum sanctificato propheta refusam caeli serenioris esse clementiam; tot ieiunio dierum sanctus Moyses perceptionem legis emeruit; tot annos in heremo constituti patres [*]( E ) panem angelorum et caelestis alimoniae gratiam consecuti sunt nec antequam mystici numeri tempus explerent, terram repromissionis intrare meruerunt; tot ieiunio dierum domini nobis in euangelium patescit ingressus. unde si quis euangelii gloriam fructumque resurrectionis optat adipisci, mystici ieiunii praeuaricator esse non debet, quod et in lege Moyses et in euangelio suo Christus utriusque testamenti auctoritate [*]( F ) praescripsit fidele uirtutis esse certamen.

quid uero sibi uult quod euangelista dominum esurisse signauit, cum de Moysi atque Heliae ieiunio nihil tale uideamus expressum? numquid hominum patientia deo fortior est? sed qui XL diebus esurire non potuit ostendit non cibum esurisse se corporis, sed salutem, simul ut aduersarium lacesseret iam timentem, qui XL fuerat dierum ieiunio uulneratus. et ideo famis domini pia fraus est, ut in quo diabolus maiora metuens iam cauebat, famis specie lactatus temtaret ut hominem, ne inpediretur triumphus. simul [*]( 1339 A ) illud disce mysterium sancti spiritus. opus hoc unum fuisse iudicium, ut temtandum se diabolo Christus offerret. [*]( 4 Gen. 7, 12 5 Reg. III 19, 8 6 Exod. 84, 28 7 Num. 14, 83 sq. 8 PII. 77, 25 9 Hebr. 11, 9 ) [*]( 3 XL APLπ 5 refusa dX (-I m2 V) 6 tot...perceptionem a. u. m2 A moses  11 gloriam (in mg. m3 gratiarn) A 12 optat∗∗∗∗∗  16 6ignauit ΑαВC et ml P signiftcauit P m2 cet. 18 est APL, om. cet. XL APCγLπ quadraginta eet. 20 XL APCFγLπ quadraginta cet, fuerat dierum ieiunio POL dierum (8. u. m3 A) fuerat ieiunio dX diebus fuerat ieiunio aB diebua (8. dierum m2 Y, dierum eorr. m3 0) ieiunio fuerat X 21 famia AFV et (es corr.) m2 Bre, m3 0, famee cet. pia (in m9. quia) A 24 sancti om. Gr hoc PFL hoc esse y. hoc est cet. 25 a diabolo L ) [*]( 10* )

148

Dixit autem illi diabolus: si filius es dei, dic lapidi [*](4,3) huic ut fiat panis. tria praecipue docemur tela diaboli, quibus ad conuulnerandam mentem hominis consueuit armari, gulae unum, aliud iactantiae, ambitionis tertium. inde autem coepit, unde iam uicit. et ideo inde incipio in Christo uincere, [*]( B ) unde in Adam uictus sum, si tamen mihi Christus, imago patris, uirtutis exemplum sit. discamus igitur cauere gulam, cauere luxuriam, quia telum est diaboli. laqueus tenditur. cum mensa regalis conuiuii praeparatur, quae constantiam saepe mentis inclinat. non solum enim cum audimus uerba diaboli, sed etiam cum uidemus eius copias, laqueum uitare debemus. didicisti igitur diaboli telum: sume scutum fidei. loricam [*]( c ) abstinentiae.

sed quid sibi uult talis sermonis exorsus: ei filius dei es, nisi quia cognouerat dei filium esse uenturum? sed uenisse per hanc infirmitatem corporis non putabat. aliud explorantis, aliud temtantis est et deo se profitetur credere et homini conatur inludere.

sed uide arma Christi, quibus tibi, non sibi uicit. nam qui maiestate sua lapides in panem posse conuerti naturae alterius transfusione monstrauit docet [*]( D ) nihil tibi pro diaboli arbitrio nec declarandae uirtutis contemplatione faciendum. simul in ipsa temtatione artificem diaboli disce uersutiam. sic temtat ut exploret, sic explorat ut temtet. contra dominus sic fallit, ut uincat, sic adhuc uincit, ut fallat. nam si conuertisset naturam, prodiderat creatorem. medie ergo respondit dicens: scriptum est quia non in pane 4,4 [*]( \' 6 II Cor. 4, 4, Col. 1, 15 12 Ephes. 6, 14 et 16 ) [*]( 1 ea dei Aa dei es cet. 2 panis fiat Χχ. trea (i 8. e m2) P 4 aliam A, fort. alium scribendum 7 gylam A 8 cauere (re s. u. ml) luxoriam (v 8. 0 m3) P est om. X 10 mentes (i 8. e alt.) 4 audiuimus GX (ui expo m2 G V) 13 si 8. u. P 16 ideo (in mg. m3 al. deo) A profitetur ae E 20 contentione (8. m2 contemplatione) A 21 artificis A et (is in rase m2) T 22 uersutiam (e ex i m3) P explorat) explor∗t (F eras., a s. ras.) P cxploret π et (a 8. e alt. m2) V 23 et contra Gr eccontra ET at (t m2 ex d F, ad π) contra X adhoc (u s. o) A 24 prodiderat (8. m3 ł prodidisset) )

149
solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei.

uides quo [*]( E ) genere utatur armorum, quo hominem ab spiritalis nequitiae incursione defendat aduersus incitamenta gulae saeptum atque munitum. non enim quasi deus utitur potestate - quid enim mihi proderat? - sed quasi homo conmune sibi arcessit auxilium, ut diuinae pabulo lectionis intentus famem corporis neclegat, alimentum uerbi caelestis adquirat. huic intentus Moyses panem non desiderauit, huic intentus Helias famem [*]( F ) prolixioris non sensit ieiunii. non enim potest qui uerbum sequitur panem desiderare terrenum, cum panis substantiam caelestis accipiat - humanis enim diuina praestare non dubium est et corporalibus spiritalia - et ideo qui uitam ueram desiderat illum panem expectat, qui per insensibilem substantiam humana corda confirmat. simul cum dicit: non in pane solo uiuit homo ostendit hominem esse temtatum, hoc est susceptionem nostram, non suam diuinitatem.