Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
uox clamantis in [*](3,4) deserto. bene uox dicitur Iohannes, uerbi praenuntius. nam ipse interrogatus Iohannes: quid dicis de te ipso? ait: ego uox clamantis in deserto. ideo ait: qui post me [*]( 1305 A ) uenit ante me factus est, quia uox praecedit inferior, uerbum sequitur, quod praecellit. ideo et a Iohanne baptizari uoluit, quia in hominibus uerbum consecratur uoce doctoris. ideo fortasse et Zaccharias uocem recepit, quia uocem locutus est.
[*](3,71q. ) Generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere a uentura ira? facite ergo fructus dignos paenitentiae, et ne coeperitis dicere: pater noster est Abraham. dico autem uobis, quia potens est deus de lapidibus istis [*]( B )
suscitare filios Abrahae, argui quidem uidetur malitia Iudaeorum, eo quod uarii noxiae mentis ueneno serpentinos lapsus et terrena cubilia, non diuinae aliquod mysterium cognitionis operentur, sed tamen cum dicitur: quis ostendit uobis fugere a uentura ira? ostenditur his dei miseratione infusa prudentia, ut gerant suorum paenitentiam delictorum futuri terrorem iudicii prouida deuotione metuentes. ad [*]( c ) generationem ergo, non ad successionem referenda est conparatio uiperarum. aut fortasse iuxta quod scriptum est: estote prudentes sicut serpentes ostenduntur habere prudentiam naturalem, qui profutura uideant et sponte deposcant, sed adhuc noxia non relinquant.
et ideo admonentur claritatem [*]( 4 Ioh. 4, 34 7 Ioh. 1, 22 sq. 8 Ioh. 1, 30 12 Luc. 1, 64 26 Matth. 10, 16 ) [*]( 2 adaecticiam PL aduenticiam cet. praesbituros (s eras.) P 8 et ideo E,T 10 a\' P 16 abraham est ET, est om. a 19 uario PL serpentino x 20 cogitationis X 28 ut gerant] uicerant BX paenitentia X 28 sedj et EyTX )
quia iam securis ad radices arborum posita [*](3,9) est. exempli autem ideo facta mutatio est, ut illo [*]( B ) conparationis processu quidam intellegatur hominis clementior iam profectus. nam illi ante deformes ad usum, nudi ad ornatum, steriles ad fructum, inrationabiles ad profectum iam in arborum speciem figurantur, quae rationabili quodam naturae munere decorae ad usum, ad aspectum uenustae, ad fructum opimae surgunt cacuminibus, funduntur bracchiis, replentur fructibus, frondibus uestiuntur. atque utinam nos fecundarum usum arborum possimus imitari meritisque crescentibus [*]( C ) longaeuae humilitatis radice fundati sublimes ab humo, decori ad speciem adultos fructuosorum operum uertices erigamus, ne euangelici securis agricolae trunci radicem siluestris excidat. uae enim mihi est, si non euangelizauero — sed uox ista apostolica est — uae mihi est, si non peccata defleuero; uae mihi, si non media nocte surrexero ad confitendum tibi; uae mihi, si dolum proximo meo fecero; uae, si locutus non fuero ueritatem. iam ad radicem securis est; faciat fructum [*]( D ) qui potest gratiae, qui debet paenitentiae. adest dominus, qui fructum requirat, fecundos uiuificet, steriles deprehendat. anni [*]( 2 Esai. 1, 10 3 Act. 23, 3 18 Matth. 3, 10 20 I Cor. 9, 16 22 Pe. 118, 62 23 Ps. 14, 2 sq. 25 Luc. 13, 6 26 Luc. 13, 7 ) [*]( 2 manantea sed (et 8. sed m3) P 9 praecesau GγΤ processu (o ex e) E in (8. u. m3) homines P 14 opimae (0 9. u.) A bracchiia AP brachiis cet. 15 et frondibua X 18 adultua A 19 euangelici AaCx euangelice (a 8. g m3, sed eras.) P euangelicae B euangelica LX securi P (-is m3) L agricolae (e eraa.) P agricola a 20 enim 001. a 22 mihi est PLχ. 23 mihi eat a loquutua FtcV 24 iam A, om. cet. est posita X et (poaita in mg. m2) F )
singulis quoque generibus hominum [*](3,11-14 ) conueniens tribuit sanctus Baptista responsum, unum omnibus, ita publicanis, ne ultra praescriptum exigant, militibus, ne calumniam faciant, praedam requirant, docens idcirco stipendia constituta militiae, ne dum sumtus quaeritur, praedo grassetur. sed haec et alia officiorum praecepta propria singulorum, [*]( F ) misericordia conmunis est usus, ideo conmune praeceptum, omnibus officiis, omnibus aetatibus necessaria et ab omnibus deferenda. non publicanus, non miles excipitur, non agricola uel urbanus, diues et pauper, omnes in conmune admonentur, ut conferant non habenti; misericordia enim plenitudo uirtutum est. et ideo omnibus est proposita perfectae forma uirtutis, ne uestimentis alimentisque suis parcant. misericordiae tamen ipsius pro possibilitate condicionis humanae mensura [*]( 1307 A ) seruatur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere partiatur.
Aestimante autem populo et cogitante in cordibus [*](3,15 iq. ) suis de Iohanne, ne forte ipse esset Christus, respondit dicens: ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentia. uidebat ergo Iohannes cordis occulta. sed consideremus cuius haec gratia. quemadmodum autem prophetis palam fiant [*]( B ) [*]( 25 Matth. 3, 11 ) [*]( 1 et om. C, 8. u. M2 B 2 infructuoaas PL 8 quia AX (a exp. it V) habent AX (n ezp. KV) habet cet. 4 conentur ut adferant A et wi2 F conetur ut adferat F m1 cet. 5 pro nobis pr. bis A 6 ne (a. I si M3) P, (E. T ut m2) F 7 ferre d5 x 8 baptista iohannes EjT 10 ne praedam LX 12 praeceptam (m eras.) P 13 misericordiae PL Gratiam codd. aliquot et (ae ex a m2) E 14 necessariae tam omnibus PL ab] ob A 21 seruiatur L seruetur Gratianus 25 baptizo U08 a, uos om. G in ante aqua om. A 27 cuius] et nos (in mg. m3 cuiua) A nam quemadmodum (om. autem) ĄT fiunt X ) [*]( 6. )
ego inquit uos aqua baptizo. cito probauit non esse [*]( D ) se Christum, qui uisibili operetur officio. nam cum ex duabus naturis homo, id est ex anima subsistat et corpore, uisibile per uisibilia, inuisibile per inuisibile mysterium consecratur; aqua enim corpus abluitur, spiritu animae delicta mundantur. aliud agimus, aliud inuocamus, licet etiam in ipso fonte sanctificatio diuinitatis adspiret; non enim aqua omnis ablutio est, sed haec inter se diuisa esse non possunt et ideo aliud [*]( E ) [*]( 1 I Cor. 14, 25 15 Esai. 7, 14 ) [*]( 1 Paulus 8. u. m3 A, qui om. ostendit dicens occulta 3 adorabit AET adorauit P (b 8. u m3) cet. dum Αχ 6 profecit AC 8 his (h eras.) PCiz 9 non om. 0, a. u. m2 V 10 his (h eraa.) PC 11 uenisse per uirginem PB 13 ut 8. u. m3 A, om. B 14 diuina (-ni m3) P 15 partum (m del. uel eras.) X 17 duabus αCγ et (a ex 0 m2) AFGTV duobus cet. 18 naturis ΑαCGγΤ et (is in ras. m2) V naturalis E (al eras) cet. est s. u. P uieibile per uisibilia (inuisibilia a) inuisibile (in s. u. Â, et inuisibile n, per uisibilia inuisibile om. G) per inuisibile (uisibile add F, del. m2) AaBCXx uiaibile per inuisibile per uieibilia inuisibilia per uisibile P et (qui uisibile post per inuisibile add.) L 20 sps (s. m3 spu) P 21 agimus et aliud X 22 adspiret (i ex e m3) P )
uenit autem [*]( F ) [*](3,16) fortior me. non conparationem fecit, ut ipso se tantum fortiorem dixerit Christum — neque enim inter dei filium et hominem ulla poterat esse conlatio — sed quia multi fortes. nam et diabolus fortis; nemo enim potest uasa fortis diripere nisi prius adligauerit fortem. multi ergo tortes, fortior nemo nisi Christus. denique eo usque non fecit conparationem, ut addiderit: cuius non sum dignus calciamenta portare, euangelicae praedicationis ostendens in apostolos [*]( 1308 A ) gratiam esse conlatam, qui sunt calciati in euangelium.
uidetur tamen ideo hoc dicere, quod plerumque Iohannes personam accepit populi Iudaeorum. unde ad hoc referunt quod ait: illum oportet crescere, me autem minorari, quod oporteret minorem fieri populum Iudaeorum, crescere in Christo populum Christianum. denique et Moyses accepit personam populi, sed et ille calciamentum non dominicum portabat, sed pedum suorum. et isti calciati sunt calciamentum [*]( B ) [*]( 12 Marc. 3, 27 15 Matth. 3, 11 17 Ephea. 6, 15 20 Ioh. 3, 30 ) [*]( 1 baptisma PL eat baptismum gratiae AaBC est gratiae PX gratiae est X gratiae L 2 istud baptisma P istud baptismum L utrosque F (a eras.) Y (utrisque m2) utrasque 0 (utrosque m2) n (utroque m2) utroque G 5 se declinans P 6 se esse B, se om. a 9 comparatitionem (ti eras.) A 10 xp* (o eras. et a. m m2) P ipo L xpm (o 8. tp m2) 0 11 conparatio FKV comparatio LO 12 fortis est C 13 mulier (er s. u.) P ergo] enim AT fortis Pa 18 in eo C 19 accipit PBG 20 minui PBL; ef. de ben. patr. 47 oportet 0 et (-eret corr.) ml π, m3 P 22 accipit Pa 24 calciamentum P (i to 8. tum mS) calciamento Εγ T )
ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni habens [*](3,16 sq. ) uentilabrum in manu sua et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem[*]( D ) conburet igni inexstinguibili. habens uentilabrum in manu. uentilabri indicio discriminandorum dominus declaratur ius habere meritorum, eo quod dum frumenta in area uentilantur, plena a uacuis, ab inanibus fructuosa ueluti quodam aurae spirantis examine separantur. per hanc igitur conparationem dominus ostenditur quod iudicii die solidae merita fructusque uirtutis ab inanis iactantiae exiliumque factorum [*]( E ) infructuosa leuitate discernat perfectioris meriti uiros locaturus in mansione caelesti. ipse enim perfectior fructus est, qui [*]( 1 Exod. 3, 5 4 Matth. 10, 9 sq., Marc. 6, 8, Luc. 10, 4 7 Luc. 8, 56 8 Marc. 16, 15 12 cf. lib. VII ss. 44 sqq. ) [*]( 1 pedum non suorum (om. fortasse) i 2 egresaus X 4 deposaerunt Xx 5 statim dl i 8 admonentur ET admonebantur i 12 opportunius B oportunus L aliquid om. G, aliquod L ezplicauimus AX 13 baptizauit αγΟπΤ et (-bit m2) BEFGY 14 purgauit Οπ et (corr. m2) PBFGV 15 orreum ÂCπ 16 comburit A igni conburet X igne P 17 discernendorum aB declaratur (ra 8. u.) P 20 seperantur (a a. e m3) P 21 ostenditur quod dominus a 23 perfectionis P (r 8. n m3) L perfectior est X (perfectioris m2 FOY) meritis P (s eras.) L )
Factum est autem cum baptizatus esset omnis [*]( F ) [*](3,21 aq. ) populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et uox de caelo facta est: filius meus es tu, in te conplacui. baptizatus ergo est dominus non mundari uolens, sed mundare aquas, ut ablutae per carnem Christi, quae peccatum non cognouit, baptismatis ius haberent. et ideo qui ad Christi lauacrum uenerit peccata deponit. pulchre autem in his quae a ceteris dicta sunt sanctus Lucas euangelista conpendium sumsit et intellegendum magis [*]( 1309 A ) quod a Iohanne dominus baptizatus est quam expressum reliquit. quae autem dominici causa baptismatis dominus ipse declarat dicens: sine modo; sic enim decet nos inplere omnem iustitiam.
cum igitur tanta ad exaedificationem ecclesiae suae diuino deus fauore concesserit, ut post patriarchas prophetas angelos unigenitus descenderet dei filius et ad lauacrum ueniret, nonne uere atque diuine de ecclesia [*]( B ) cognouimus dictum: nisi dominus aedificauerit sibi domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam? nec mirum si homo aedificare non potest, qui non potest custodire: nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt [*]( 1 Ioh. 12, 24 8 PS. 96, 3 12 II Cor. 5, 21 18 Matth. 3, 15 20 Hebr. 1,1 23 et 25 PB. 126, 1 ) [*]( 1 meruit aBC eine 8. u. A caedit X (e exp. m2 OV) 2 adferat X 3 amicos (u 8. o m2) A amictus X 5 adcolumet A adcomulet X (corr. m2 FOV) 12 eius (e s. u. m2) A 13 ad (d 8. u.) A 17 dominici (ci 8. u. m1) sit (8. w. m3) P dna (a in ras.) P 18 implere (1 8. u.) P 19 igitur] enim 7, qui mox om. ad exaedificationem AL et (ei eras.) P aedificationem cet. 20 suae om. T 21 ante prophetas add. post X dl filius transcenderit T 23 sibi exp. 0, om. T 26 cnstodierit (rit ex ret m2) P )
docuit etiam me Moyses quod nemo nisi deus fecerit mundum; in principio enim fecit deus caelum et terram. docuit etiam quod hominem deus opere suo fecerit nec otiose posuit: finxit deus hominem de limo terrae et insufflauit in faciem eius flatum uitae, ut actum quendam dei circa aedificationem hominis usu quodam corporalis operationis aduertas. docuit etiam quia et mulierem deus fecit; inmisit enim deus soporem in Adam, et dormiuit; et sumsit unam costam de latere eius et repleuit carnem eius. et aedificauit dominus [*]( 1310 A ) deus costam, quam sumsit ab Adam, in mulierem. non frustra, ut dixi, corporalibus quibusdam manibus circa Adam et Euam Moyses deum inducit operantem. mundum deus fieri iussit, et factus est, et uno uerbo opus mundi scriptura indicat absolutum; ad hominem uenitur, et manus ipsas quodammodo studuit tibi propheta dei laborantis ostendere.
plus nescio [*]( 1 I Cor. 10, 31 3 Coloss. 3, 17 8 Pe. 126, 1 10 Gen. 1, 1 12 Gen. 2, 7 16 Gen. 2, 21 sq. 22 Ps. 148, 5 ) [*]( 1 post bibitis add. sine quid (quod a quicquid L quicquam X) facitis A (8. u. m3) PaCLX, om. B Augmtium 2 gloria E (a ex &) gloriam T in gloriam dei om. X 3 nostri om. X ante alibi add. aut in gloria d! a 4 nostri om. X in om. X (a. u. m2 V) gloria P (a ex &) 5 te om. X praecipit απ fili a filii P (i tert. a. u. m2) cet. 8 aedificat (e 8. a alt. m3) P 9 etiam me .ABC, me om. G, 8. u. a, me etiam cet. 10 d9 fecit X 11 etiam] enim ET dns X 13 in 8. u. A 14 -actum (f ut videtur eras.; 8. ras. sed ut m3) P 15 corporalis aedificationis A 16 fecit dS X 18 locum eius carne X 20 manibus om. P )
Ueniat ergo deus, aedificet mulierem, illam quidem adiutricem Adae, hanc uero Christi, non quia Christus adiumentum requirit, sed quia nos quaerimus et desideramus ad Christi gratiam per ecclesiam peruenire. et nunc aedificatur et nunc formatur et nunc mulier figuratur et nunc creatur. et ideo nouo uerbo usa est scriptura, quia superaedificamur super fundamentum apostolorum et prophetarum. et nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum. ueni, domine deus, aedifica mulierem istam, aedifica ciuitatem. ueniat et puer tuus; [*]( 1311 A ) tibi enim credo dicenti: ipse aedificabit ciuitatem mihi.
ecce mulier omnium mater, ecce domus spiritalis, ecce ciuitas, quae uiuit in aeternum, quia mori nescit. ipsa est enim ciuitas Hierusalem, quae nunc uidetur in terris, sed rapietur supra Helian — Helias enim unus fuit — transferetur super Enoch, cuius mors non inuenitur; ille enim raptus [*]( 2 I Cor. 12, 11 3 Gen. 3, 20 4 Luc. 24, 5 6 Ioh. 14, 6 7 Gal. 4, 26 8 Ephes. 2, 20; cf. I Petro 2, 6 15 Ephes. 2, 20 16 I Petro 2, 5 19 Esai. 45, 13 20 Gal. 4, 26 22 Gal. 4, 25 sq. 23 Reg. IIII 2, 11 24 Hebr. 11, 5, Sap. 4, 11 ) [*]( 1 spir.talis (i t. ras.) A 3 sic (c eras.) P in te legae Engel. brecht 4 niuentem quid a niaentem quod C _quaeri Lχ; quaeris om. G; non ante cura in mg. add. P 6 quia zpi P 8 <in> ipso a 9 templum dei X 10 ueniat (a s. u.) PN 12 quaerit « et (in mg. requirit) m2 F, ml V 17 furget A surgat E;T 18 ueniat (at 8. u.) P 19 aedificauit ΑπΒFγΟ et (-bit corr.) GV 21 uiuet PBLK 23 Helian scripsi, heliam libri helias (h 8. u. m3) P transferitur A 24 supra C enoc P ille enim post cuius transponunt X (exp. m2 O) )
ad hanc igitur aedificandam mittuntur quidem plures, [*]( C ) mittuntur patriarchae, mittuntur prophetae, mittitur Gabrihel archangelts, innumeri angeli deriguntur et multitudo caelestis exercitus deum laudat, quia ciuitatis huius aedificatio propinquabat. mittuntur plures ad eam, sed Christus eam solus aedificat; uerum non est solus, quia pater praesens est, et si solus aedificat, gratiam tamen tantae aedificationis non solus usurpat. scriptum est de templo dei, quod aedificauit Salomon, in quo typus ecclesiae fuit, quia LXX milia erant qui in umeris [*]( D ) portarent et LXXX milia lapidicaesores. ueniant angeli illi, [*]( 2 Ephes. 5, 27 5 Reg. IIII 2, 11 7 I Thess. 4, 17 11 Apoc. 19, 14 14 Ioh. 16, 32 18 Reg. III 8 init. (Paralip. II 2, 2) ) [*]( 2 quasi gloriosa APEGLT quasi sponsa gloriosa aBC quasL gloria Y quasi ossa X (sponea 0. ossa m2 V) 4 est enim X 5 assumitur A adBumitur a transferretur A curru Cy currus AL et (s eras.) PB curris a cursus X (s alt. exp. 0, curru m2 F) igneo Gj 6 helias (h 8. u. m3) P est helia9 X rapitur Ey T credes X 7 locatus aCEGhjOT loquitur L 8 ita om. X 9 quidem] licet X 10 patriarchae mittuntur in mg. m3 P gabriel A 11 arcangelus A et (arch. m3) P 12 propinquabat (-bit m2) T propinquat a 16 dei A, om. cet. solomon Pa 17 quia LXX milia] qui ait LXX P in qua tria milia sescenti A quia tria milia tricenti eorum qui prae (tricenti eorum qui prae in ras. min.) B quia (quorum y) tria milia sescenti (DC L) cet. in om. A 18 et LXXX lapidis (is ex es m2) caesores P, et LXX lapidicaesores A, et septuaginta (LXX aBCL) milia lapidicaesores (lapidicaesores om. G, v s. i alt. E; lapides caesores F et v s. es pr. m3 0, m2 n; lapidum caesores CL et, utn in ras. m2, BV) cet. post lapidicaesores add. et octoginta A, et LXXX milia aBC; in LXX leg.tur: et octoginta (LXXX n, octuaginta y) )
Uenit ergo ad Iohannem, quoniam cetera conperistis. uenit ad Iohannis baptisma, sed lohannis baptisma habebat paenitentiam delictorum. et ideo prohibet eum Iohannes dicens: \'ego [*]( E ) a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? quare uenis ad me, qui peccatum non habes? ille enim baptizandus est qui peccatum habet, qui autem peccatum non fecit lauacrum paenitentiae cur requirat?\' sine inquit modo — hoc est: dum ecclesia aedificetur — decet nos inplere omnem iustitiam. quae est iustitia nisi misericordia? dispersit enim, dedit pauperibus: iustitia eius manet in aeternum. dedit mihi pauperi, dedit mihi inopi gratiam, quam ante non [*]( F ) habui; iustitia eius ergo manet in aeternum. quae est iustitia nisi ut quod alterum facere uelis prior ipse incipias et tuo alios horteris exemplo? quae est iustitia nisi ut quia carnem suscepit non quasi deus sensum aut ministerium carnis excluderet, sed quasi homo carnem uinceret, ut uincere me doceret? docuit enim qua ratione possim terrenis concretam uitiis obnoxiae carnis inluuiem sepelire criminibus, renouare uirtutibus. [*]( 1312 A ) o uere diuinam in ipsa humilitate domini prospicientiam!
[*]( 3 Esai. 49, 22 4 Matth. 3, 13 6 Matth. 3, 14 9 1 Petr. 2, 22 10 Matth. 3, 15 12 Ps. 111, 9 15 Luc. 6, 31 )[*]( milia (haec om. G) tollentes (tollebant χ) onera post lapidicaesores add. et tria milia sescenti operum praepositi ed. Rom. ueniant (ueniant., a eras., A) angeli illi (illi om. G) AaBCLXx., om. P 1 lapidicaesores AaGfT et (v a. i alt.) E lapidis (is ex es m2 P) caeBores PB lapidea (v 8. es m3 0, m2 π) caesores FOiz lapidum caesorea CL et (um in ras. m2) V 2 in om. X 3 super P 7 quare AB cur cet. 8 post est add. ad me αχ 12 enim om. EFTT 13 in aeternum] in saeculum saeculi Εγ T 14 dedit pr.... aeternum om. B post pauperi add. inopi A 15 ergo eius CjTX (ergo 8. u. π) est om. C 16 ut X, om. cet. alteri aC altero FO et (os m2) π 17 ut qui Βπ qui ut a 21 reuocare it uirtutis (-es m3) P 22 ipsam X (m exp. π, eras. V) humilitatem AX (m exp. it, eras. V). )