Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

simul illud aduerte quam paucis Elisabet, quam multis Zaccharias prophetet. et uterque sancto inpletus spiritu loquebatur, sed disciplina seruatur, ut mulier discere magis quae diuina sunt studeat quam docere. nec facile ullam prophetasse uberius [*]( B ) quam matrem domini repperimus. prophetissa ipsa Maria [*]( 7 Ps. 72, 2 2? I Cor. 14, 35 29 Exod. 15, 20 sq. ) [*]( 12 dns LZ 14 de domo P 15 conuertitur P (eonuertit ut m3) L 16 publicae P (a eras.) ET enumeraret a 18 filio? P 20 post si add. 8. u. m2 praeterita mente V post teneamus add. s. u. m3 superiora P 22 eesae (e pr. eras.) P 29 profetissa (sa s. u. m2) P prophetessa a prophetis G prophetis L, om. X ipsa om. aCEyT )

60
soror Aaron quam cito cantici uerba conclusit eademque, ubi prolixius est locuta cum fratre, nequaquam sui poenam sermonis euasit.

[*](2,1) Factum est autem in diebus illis exiuit edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur uniuersus orbis terrae.

de ortu saluatoris dicturi non [*]( C ) putamus alienum ut quo natus sit tempore requiramus. quid enim professio saecularium ad generationem domini pertinet nisi ut aduertamus hoc quoque diuinum esse mysterium, quia. dum professio saecularis optenditur, spiritalis inpletur, non terrarum regi dicenda, sed caeli? professio ista fidei census animorum est; abolito enim synagogae censu uetusto nouus census ecclesiae parabatur, qui tormenta non exigeret, sed auferret, et spiritaliter in typo plebis sua iam Christo nomina [*]( D ) conferebat. non hic spatia terrarum, sed mentium animorumque censentur nec describuntur limites, sed proferuntur, nec aetas ulla distinguitur, sed omnis adscribitur; nullus enim ab hoc inmunis est censu, quia omnis aetas munifica Christo est, quem uagientes pueri martyrio confitentur, quem intra uterum positi exsultatione testantur. nihil in hoc censu uerearis terribile, nihil inmite, nihil triste; sola unumquemque fides signat. uis Christi audire censores? iubentur censere sine [*]( E ) uirgis nec terrore, sed gratia plebem quaerere, recondere gladium, non possidere aurum. talibus censoribus adquisitus est orbis.

denique, ut scias censum non Augusti esse, sed Christi, [*]( 2 Num. 12, 1 sqq. 19 Matth. 2, 16 20 Luc. 1, 44 22 Matth. 10, 10, Luc. 9, 3 23 Matth. 26, 52 24 Matth. 10, 9, Luc. 9, 3 ) [*]( 1 aaron (a pr. s. u.) P 2 loqunta FV 4 exiuit PaBCL exiit cet. 5 incensum (in eras.) P 8 pertinet i pertineret P (eret in ras.) cet. 9 ut om. G 11 dicanda X 12 oblatio X (i eras. V, ablato m2, in mg. m2 abolito 0, oblatione m2 n) 14 auferet P plebis P (i eras.) aBC pleps F plebs cet. 15 mentium (mentiu in ras.) P 16 discribuntur X 20 uerearis P (-re m3) C uereares (s del.) B nereare aX uerear LX (-ris m2 0) 22 sine (s. m2 sed non) P sed non X 23 terrores (s exp. OV) sed gratiam (m exp. OV) X recondere (nde in ras.) P condere C )

61
totus orbis profiteri iubetur. quando nascitur Christus, omnes profitentur: quando mundus concluditur, omnes periclitantur. qui ergo poterat professionem totius orbis exigere nisi qui [*]( 1294 A ) totius habebat orbis imperium? non enim Augusti, sed domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in ea. Gothis non imperabat Augustus, non imperabat Armeniis: imperabat Christus. acceperunt utique Christi censorem, qui Christi martyras ediderunt. et ideo fortasse nos uincunt, ut praesentia docent, quoniam quem illi oblatione sanguinis fatebantur huic Arriani quaestionem generis [*]( B ) inferebant.

[*](2,2) Haec inquit professio prima facta est. atqui plerasque iam partes terrarum saepe fuisse descriptas loquuntur historiae. haec est ergo professio prima <non gentium), sed mentium, cui omnes profitentur, quia nullus excipitur, non praeconis euocatione, sed uatis, qui multo ante praedixit: omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in uoce exsultationis, quoniam deus summus, terribilis, [*]( C ) rex magnus super omnem terram. denique ut scias censum esse iustitiae. ueniunt ad eum Ioseph et Maria, hoc est, iustus et uirgo, ille qui uerbum seruaret, ista quae pareret. ubi profitentur iustus et uirgo nisi ubi nascitur Christus? omnis enim spiritus qui confitetur legum Christum in carne uenisse de deo est. ubi autem secundum altiorem rationem nascitur Christus nisi in corde tuo et in pectore tuo? prope est enim uerbum, in ore tuo et in [*]( 4 Ps. 23, 1 16 Ps. 46, 2 23 I Ioh. 4,2 26 Deut. 30,14, Rom. 10, 8 ) [*]( 1 iubetur profiteri X 2 pereclitantur (i 8. e alt. m3) P 3 qui pr.] quia t et (8 m2) BJEOx 4 orbis habeat 0 6 eo B eạ (o s. g) fT eam X (m del. On) gothis (h s. u.) P gottis (t pr. eras.) G gotthis OV 7 armeniis (iis ex is) T armenis LOV imperat aX 8 martyras P et (-es corr.) aC martyres cet. 12 atque P (i s. e) E (-qui m2) GLX 13 discriptas X locuntur BExT 14 non gentium addidi; non terrarum add. X et (s. u. m2) 0, non census in mg. m2 a 16 euocationi (e s. i alt. m3) P 19 et rex Er T 21 pararet (e 8. a alt. m3) P 25 et 8. u. m2 π, om. FO V )

62
corde tuo.

pulchre autem quod et praesidis nomen addidit, [*]( D ) ut senem temporis designaret. praeside inquit Syriae Cyrino facta est haec prima professio, ut quasi consulem quendam signi gratia huic libro euangelista adscripsisse uideatur. nam si consules adscribuntur tabulis emtionis, quanto magis redemtioni omnium debuit tempus adscribi! habes ergo omnia quae in contractibus esse consuerunt, uocabulum summam illic potestatem gerentis, diem, locum, causam. testes quoque adhiberi solent; hos quoque natiuitati suae et [*]( E ) generationi secundum carnem Christus adhibuit, qui signarent euangelium, dicens: uos eritis mihi testes in Hierusalem. [*](2,6 sq. ) Factum est autem, cum essent ibi, inpleti sunt dies ut pareret. et peperit filium primogenitum et pannis eum inuoluit et posuit in praesaepio, quia non erat locus in eo deuersorio.

breuiter sanctus[*]( 12901 ) Lucas et quomodo et quo tempore et quo loco secundum carnem Christus natus sit explicauit. at uero de caelesti generatione si quaeris, lege euangelium sancti Iohannis, qui a caelestibus exorsus ad terrena descendit. illic inuenies et quando erat et quomodo erat et quid erat, quid egerat, quid agebat et ubi erat et quo uenerit, quomodo uenerit, quo tempore uenerit, qua causa uenerit. in principio inquit erat [*]( B ) uerbum: habes quando erat, et uerbum erat apud deum: [*]( 11 Act. 1, 8 22 sqq. Ioh. 1, 1 ) [*]( 2 siriae P, om. cet. 3 cyrino PaBC quirino X (ci 8. qui m2 OV). X (cy s. qui) T 5 in uerbo nam incipit A emtioni. se A emptiouibus T et (bu exp.) Er 7 contractionibus EGT et (oni 8. -u. m2) 0 contradictionibus r 8 gerentes π et (-is m2) OV 9 adhibere a natiuitatis aFLz et om. X (s. u. m2 0) generationis P (s exp. m3) L 12 ibi (in ras. 2 litt.) P 13 filium suum Gy et (suum eras.) F 15 erat ei aE et (ei 8. U. m2) O, (ei eras.) V erat eis G et (s eras.) T eis erat i in eo B (in ras. min.) 0 (del. m2); eo om. Ly, eras. a deuersurio P (o 8. u alt.) diuersorio B (di ex de) cet. 16 loci X (o 8. i m2 0) 20 erat et quid egerat aEGT ageret X (egerat m2 OV) 21 et post erat om. X et quomodo EGT 22 erat 8. u. m2 A 23 post quando erat add. 8. u. m2 habes & ubi erat V )

63
habes quomodo erat. habes etiam quid erat: et deus inquit erat uerbum, quid egerat: omnia per ipsum facta sunt, quid agebat: erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, et ubi erat: in hoc mundo erat, quo uenerit: in sua propria uenit, quomodo uenerit: uerbum caro factum est. quando uenerit Iohannes testimonium perhibet de ipso dicens: hic est de quo dixi: qui post me uenit ante me factus est, quia prior me erat. qua causa uenerit Iohannes ipse [*]( C ) testatur:ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. si igitur generationem utramque cognouimus et utriusque munus et causam qua uenit aduertimus, ut pereuntis mundi peccata suscipiens peccati labem et omnium mortem in se, qui uinci non posset, aboleret, consequens est ut nunc quoque sanctus Lucas euangelista nos doceat et uias domini secundum carnem crescentis ostendat.

nec quemquam monere debet quod altiore [*]( D ) consilio Iohannis infantiam diximus praetermissam, Christi uero infantiam adserimus esse descriptam; non enim omnium est dicere: factus sum infirmibus infirmus, ut infirmos lucrifaciam; omnibus omnia factus sum, neque de quoquam ita alio dici potest quia uulneratus est propter iniquitatem nostram et infirmatus propter peccata nostra. ille igitur paruulus, ille infantulus [*]( 2 Ioh. 1, 3 3 Ioh. 1, 9 5 Ioh. 1, 10 sq. 6 Ioh. 1, 14 7 Ioh. 1, 30 10 Ioh. 1, 29 13 II Tim. 1, 10 19 I Cor. 9, 22 21 Esai. 53, 5 ) [*]( 1 habes quomodo erat om. FnV, in mg. m2 0 erat inquit AB, inquit om. L 7 de ipso perhibet X dicens de ipso B 8 dixit P 10 peccatum ABFxV peccata cet. 11 unum («. m3 munus) P unam B auctorem (8. u. m2) unum V unum 0 (a s. u alt. m2) cet. 13 in se] ipse G uinci (n s. u.) P 14 posset aboleret (set ab in ras.) P 15 Lucas om. G 16 crescentes LK et (-is m2) OV debeat X (a exp. V, eras. 0) quo A altiori y et (ri ex re) 0 17 praetermissi (ã ex a m2) P 18 adserimus PaBG asserimus A (m2 asseruimus) adseruimus cet. discriptam X 19 infirmib. (s 8. ḅ.) A infirmis eet. infirmos (v a. o m2) ut P 22 iniquitates nostras C infirmatus est aBCLy )

64
fuit, ut tu uir possis esse perfectus: ille inuolutus in pannis ut tu mortis laqueis absolutus: ille in praesaepibus, ut tu in [*]( E ) altaribus: ille in terris, ut tu in stellis: ille alium locum in eo deuersorio non habebat, ut tu plures haberes in caelestibus mansiones. qui cum diues inquit esset, propter uos pauper factus est, ut illius inopia uos ditaremini. meum ergo paupertas illa patrimonium est et infirmitas domini mea uirtus est. maluit sibi egere, ut omnibus abundaret. me illi infantiae uagientis abluunt fletus, mea lacrimae illae [*]( F ) delicta lauerunt. plus igitur, domine Iesu, iniuriis tuis debeo quod redemtus sum quam operibus quod creatus sum. non prodesset nasci, nisi redimi profuisset.

Sed nemo intra usum corporis formam omnem diuinitatis includat. alia natura carnis, alia diuinitatis est gloria. propter infirmitas, in se potentia; propter te inopia, in se opulentia. 15 noli hoc aestimare quod cernis, sed quod redimeris agnosce. [*]( 1296 A ) quia in pannis est uides, quia in caelis est non uides. infantis audis uagitus, non audis bouis dominum agnoscentis mugitus; [*]( 2 Ps. 17, 6 4 Ioh. 14, 2 5 II Cor. 8, 9 ) [*]( 2 ut tu mortis... praesepio infra in mg. P ut (t 8. u.) P mortis laqueis absolutus PaCLX sis mortis (mortis s. u. m2) laqueis abso- Iutus A mortis laqueis absolutus sis X mortis laqueis absoluaris B praesepio P (in quo mox ut tu in ras.) L 3 stellis V (in mg. celis) caelis ax 4 eodem LX deuersurio P diuersorio B (di ex de) cet. caelestibus sedibus PL, cf. Ephes. 2, 6 5 esset (t in ras.) A pauper propter uos C uos] UOB inquid G 6 est et ut A 7 illaj illius ΕγΤ 9 ille P (i s. e) L illius aC illi (i alt. in ras.) V uagientes X uegientes L uagientis (s ex fl) T meę (a s. 9 m3) P (in quo mox a [eras.] lacrimae), meae F et (e alt. eras.) LKV, mea (a m2 ex ae) 0 illae (ae m2 ex a) nV illa F et (ivs m2 s. a) 0 11 creatuss (s alt. eras) P sum om. PL 12 prodesset nasci (rodesset nasci in ras.) P nisi] si A (in quo non profuisset) 14 carnis est (om. est ante gloria) X gloriae (e exp. m2) P 15 inopia (a ex 0) P opulentiam (m eras.) P 16 noli. a, non (in mg. m3 noli) A 18 uagitum X boues X (-is m2 OKV) dno A agnoscentes F et (-is corr. ml) PG, (m2) OKV, cognoscentis L mugitum L )

65
agnouit enim bos possessorem suum et asinus praesaepe domini sui, immo praesaepium dixerim, sicut scripsit qui transtulit; nihil enim aput me distat in uerbo, quod non distat in sensu. nam si orator illorum qui faleras sermonum sequuntur negat in hoc fortunas positas esse Graeciae, hoc an illo uerbo usus sit, sed rem spectandam putat, [*]( B ) si ipsi philosophi eorum qui totos dies in disputatione con. sumunt minus Latinis et receptis usi sermonibus sunt, ut propriis uterentur, quanto magis nos neglegere uerba debemus, spectare mysteria, quibus uincit sermonis uilitas, quod operum miracula diuinorum nullis uenustata sermonibus ueritatis suae lumine refulserunt? denique asinam illam rationabilem non fuco deliciarum, sed suco naturalis alimoniae praesaepia sancta pauerunt.

hic est dominus, hoc praesaepe, quo nobis diuinum [*]( C ) mysterium reuelatum est, inrationabili gentes pecudum intra praesaepia more uiuentes alimoniae sacrae ubertate pascendos. agnouit ergo asina, species scilicet et forma gentilium, [*]( 1 Eeai. 1, 3 4 Cic. Orat. 27 17 cf. Exod. 13, 13; 34, 20; Origenea homo in Lucam XIII (XIII 1832 c M.) ) [*]( 1 asina PaCEGT; cf. lib. VII s. 175, enarr. psalm. 39, 22, epiat 23, 6; asina legitur in ss. 42 et 43 et lib. VII 8. 82 2 praesepe (e ult. ex ium) B. praesepium A praesaepium] praesidium X 3 sicut (in ras. 8 litt.) P transtulit (a 8. u.) P 4 uerba non distat usque ad non minus p. 67 u. 26 desunt in A (exciderunt folia duo) oratores (es ex is) B falleras (1 exp. m3) sermonum (s s. u., eras.) P 5 secuntur BCπχ negant B 6 sit, sed rem] si (sit m2 n) et seriem LX expectandam BX putant B 7 ai om. G pbilosofie (ph 8. f et e exp. m3) P totos (o alt. ex u) P 9 neglere P uerba om. X (post debemus add. 8. u. m2 V) 10 expectare X (spectare m2 0) 11 nullus P (i s. v alt. m3) L uetustas X (uenusta m2 V, uetuatatis m2 On:) uenusta G auo L 12 luminibus (bu 8. u. m3) P inrationabilem a 13 fucoj suco GfT et (c ex g) E suco] fuco FO fugo « et (g ex c) V, sua L 14 quo nobis (in ras., initio a eras.) P 15 inrationabiliP (-les m3) aBCG inrutionabiles rL et (es ex is m2) EOV inrationabilis cet. gentis X (-es m2 OV) 16 uiuentis X (-es m2 OV) pascendos P (a s. o m3) pascendas L et (a alt. ex o m2) V 17 scilicet species X et om. BFO V ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 5 )

66
praesaepe domini sui. et ideo dicit: dominus pascit me, et nihil mihi deerit. an mediocribus signis deus probatur, quod angeli ministrant, quod magi adorant, quod martyres confitentur? ex utero funditur, sed coruscat e caelo; terreno [*]( D ) in deuersorio iacet, sed caelesti lumine uiget. nupta peperit, sed uirgo concepit; nupta concepit, sed uirgo generauit. docuit enim nos sanctus Matthaeus non mediocre mysterium, quod sanctus Lucas, quia plene iam erat expositum, silendum putauit, satis se diuitem fore credens, si praesaepe sibi domini ex omnibus uindicasset.

istum igitur paruulum, quem tu quasi uilem, qui infidelis es, arbitraris, magi ex oriente [*]( E ) uenientes tam longo spatio sequebantur et procidentes adorant et regem adpellant et resurrecturum fatentur offerentes de thesauris suis aurum, tus et murram. quae sunt ista uerae fidei munera? aurum regi, tus deo, murra defuncto; aliud enim regis insigne, aliud diuinae sacrificium potestatis, aliud honor est sepulturae, quae non corrumpat corpus mortui, sed reseruet. nos quoque, qui haec audimus et legimus, de thesauris nostris talia, fratres, munera proferamus; habemus [*]( F ) enim thesaurum in uasis fictilibus. si igitur in te ipso, non ex te debes aestimare quod es, sed ex Christo, quanto magis in Christo non tua debes aestimare, sed Christi!

ergo magi de thesauris suis offerunt munera. uultis scire quam bonum meritum habeant? stella ab his uidetur et ubi Herodes [*]( 1 Psalm. 22, 1 3 Lnc. 2, 9, Matth. 2, 1. 16 7 Matth. 2, 1 12 Matth. 2, 2. 11 19 II Cor. 4, 7 24 Matth. 2, 2 sq..9 ) [*]( 1 pascet aET 2 an] a a, de X 5 deuersorio PB diaersorio eet. iacet∗∗∗ (sed eras.) sed P niget] fulget FγΤ 8 plane a iam plene X 10 uindicasset (u add. m3) P 11 quasiipilem (v 8. ip m3) P 12 sequuntur ed. Rom. 13 et ante regem om. C resurrectiong L 14 suis om. EGγ et thus C murram PBG mirram (i ex u) C myrram cet. istae (e exp. m3) P 15 murra P (-à m2), mirra C (i ex u) 0, myrra G (y ex u m2) cet. 16 sacrificium] sacramentum ē χ 18 seruet X audiuimus B (ui cxp.) Gf thensauris (n eras.) a 19 deferamus G 20 thenaaurum a 21 ex] e PL 22 ipi (i ex m) F xps a 24 herodes (s s. u. tn3) P )

67
est non uidetur; ubi- Christus \'est rursus uidetur et uiam monstrat. ergo stella haec uia est et uia Christus, quia [*]( 1297 A ) secundum incarnationis mysterium Christus est stella; orietur enim stella ex Iacob et exsurget homo ex Israhel. denique ubi Christus et stella est; ipse enim est stella splendida et matutina. sua igitur ipse luce se signat.

Accipe aliud documentum. alia uenerunt uia magi, alia redeunt; qui enim Christum uiderant, Christum intellexerant meliores utique quam uenerant reuertuntur. duae quippe sunt uiae, una quae ducit ad interitum, alia quae ducit ad regnum. [*]( B ) illa peccatorum est, quae ducit ad Herodem, haec uia Christus est, qua reditur ad patriam; hic enim temporalis est incolatus, sicut scriptum est: multum incola facta est anima mea. caueamus igitur Herodem mundanae ad tempus praesulem potestatis, ut patriae caelestis aeternum consequamur habitaculum.

non electis tantum praemia ista proposita sunt, sed etiam omnibus, quoniam omnia et in omnibus Christus; uides enim quia non otiose uel de Chaldaeis, qui [*]( C ) peritiores numeris habentur, Abraham deo credidit uel magi, qui licet magicis artibus conciliandae sibi studium diuinitatis inpendunt, ortum in terris domini crediderunt, non inquam otiose, sed ut ex aduersariis gentibus sanctae religionis testimonium sumeretur et diuini timoris exemplum.

sed tamen qui sunt isti magi nisi qui, ut historia quaedam docet, a Balaam genus ducunt, a quo prophetatum est: orietur stella ex Iacob. isti ergo sunt non minus fidei quam successionis [*]( D ) [*]( 2 Ioh. 14, 6 3 Num. 24, 17 5 Apoc. 22, 16 7 Matth. 2, 12 10 Matth. 7, 18 11 Ioh. 14, 6 13 Ps. 119, 6 17 Coloea. 3, 11 24 cf. Origenes hom. XIII in Numeros c. 7 (XII 675 M.), Euseb. quaest. euang. 281, 18 ) [*](1 rursum X 2 xps est X 5 et om. aC est enim C splendida est stella r 6 luce ipse X 7 magi uia X 10 altera PL 12 qua] per quam B 19 in numeris PL 20 consiliandae X (t ci 8. si m2 0) cum reconciliandae P 21 intendunt X ) [*]( 5* )

68
heredes. ille stellam uidit in spiritu, isti uiderunt oculis et crediderunt. uiderant nouam stellam quae non erat uisa a creatura mundi, uiderant nouam creaturam et non solum in terra, sed etiam in caelo gratiam noui hominis requirebant secundum quod Moyses prophetice posuit quia orietur stella ex Iacob et exsurget homo ex Israhel. et cognouerunt hanc esse stellam, quae hominem deumque significat. adorauerunt paruulum. utique non adorassent, si paruulum [*]( E ) tantummodo credidissent. magus ergo intellegit suas cessare artes, tu non intellegis tua dona uenisse? ille fatetur alienum, tu non agnoscis promissum? ille contra se credit, tu pro te non putas esse credendum?

Natum ergo magi nuntiant regem: perturbatur Herodes, congregat scribas et principes sacerdotum et interrogat ubi Christus oriatur. magi tantummodo regem nuntiant, Herodes[*]( F ) Christum requirit; ipsum igitur regem de quo interrogat confitetur. deinde cum ubi nasci haberet inquiritur, utique praenuntiatus ostenditur; neque enim quaeri poterat qui non erat nuntiatus. o amentes Iudaei, uenisse non creditis quem uidetis, uenisse non creditis quem dicitis esse uenturum! [*]( 1298 A ) [*]( 13 Matth. 2, 3 sqq. ) [*]( 2 uidernnt CG et (u ex a) π 8 uiderant APBGγL uiderunt cet. 4 caelo (o ex um) P in caelo gratiam om. L 5 profetice (fe ex fi m3) P 6 et 8. u. P, om. B 7 significaret (re 8. u. m3) P significabat ET signabat G et adorauerunt ΕγΤ adorauerant B 11 cognoscis X, agnosces a proprium ed. Rom. credidit P (di pr. tras.) G (di pr. exp.) 13 perturbatur AUCLOKV perturbatus eet., fort. recte 14 congregant (n eras.) A congregans B (ns in ras.) C sacerdotem (v 8. e m3) P et om. X, eras. B interrogat (t alt. in ras.) A interrogabat P (t alt. in ras. 3 litt.) BGL 15 regi C herodes ∗∗ P herodes au Gr herodes autem ET 17 habetret (t pr. eras.) P habere A praenuntiatus B (s in ras.) et (s ex r m2) Οπ praenuntiatur F pronuntiatus a praenuntians C 19 dementes B amantes L et (a alt. corr. in e m2) 0 20 uidetis uenisse non creditis om. A (in mg. m2 uiditis uenisse non creditis quem dicitis esse uenturum) quem uenisse uidetis uenisse non creditis ΕγΤ non creditis om. B )

69
nuntiate inquit mihi, ut ueniam et adorem eum. insidiatur quidem Herodes, sed deum non negat, quem memorat adorandum. deinde infantes occidi iubet. cui alii nisi deo talis uictima debebatur? expers licet sensus infantia deum tamen, pro quo interimitur, confitetur. haec de Matthaeo pauca libauimus, ut clareret infantiae tempora a diuinitatis operibus minime uacasse. quodsi aetas carnis ignaua operis fuit, profecto deus erat qui diuinitatis operibus exercebat carnis aetatem, qui etiam [*]( B ) [*](2,8) pastores in illa faciebat regione uigilare custodientes uigilias noctis supra gregem suum.

uidete ecclesiae surgentis exordium: Christus nascitur et pastores uigilare coeperunt, qui gentium greges pecudum modo ante uiuentes in aulam domini congregarent, ne quos spiritalium bestiarum per offusas noctium tenebras paterentur incursus. et bene pastores uigilant, quos bonus pastor informat. grex igitur populus, nox saeculum, [*]( C ) pastores sunt sacerdotes. aut fortasse etiam ille sit pastor, cui dicitur: esto uigilans et confirma, quia non solum episcopos ad tuendum gregem dominus ordinauit, sed etiam [*](2,9) angelos destinauit. ecce angelus domini stetit ante illos.

uidete quemadmodum diuina cura fidem adstruat. angelus Mariam, angelus Ioseph, angelus pastores edocet. non satis [*]( 1 Matth. 2, 8 3 Matth. 2, 16 12 II Petro 2, 12 15 Ioh. 10, 11 17 Apoc. 3, 2 18 cf. Hebr. 1, 14 21 Luc. 1, 26, Matth. 1, 20; 2, 13, Luc. 2, 8 ) [*]( 1 inquit] itaque X eum A ml aBCG puerum A m2 cet. 8 alio P 4 expers (8 in u. ult. add. m3) P scilicet (sci eras.) P sensum a deum om. X 5 pro] in A interficitur X praelibauimus (prae s. u. m2) 0 6 clareret (re pr. s. u. m3) A clareat BC infantiae (e a. u.) A a 8. u. A, om. B a diuinitatis ex adunitatis P minime] non PL 7 uacauisse EO T ignaua (1 ra 8. ua) 0 ignara (r ex u m2) V dl erat G 9 faciebat in illa y uigilaret (t exp.) P 10 super P 12 modo] more f aulft (del. m2 et s. scr. caulà) T 13 effusas aCfT offensas X 14 et om. X 15 bonos L 16 forte a etiam om. PLX sit 0 (t add. m2), V (t ex c), sic FK 17 confirmare aC 18 gregem om. L 19 dni ex dns (ut uidetur) A 20 adstruit X 21 docet PL )

70
est semel missum; duobus enim et tribus testibus stat omne [*]( D ) [*](2,13 q. ) uerbum. et facta est cum angelo multitudo exercitus caelestium laudantium deum et dicentium: gloria in altissimis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.

bene angelorum nominatur exercitus, qui ducem militiae sequebantur. cui igitur laudem angeli nisi domino suo dicerent iuxta quod scriptum est: laudate dominum de [*]( E ) caelis, laudate eum in excelsis. laudate eum omnes angeli eius? inpleta igitur prophetia est. laudatur de caelis dominus et uidetur in terris, de quo sanctus Marcus ait quia cum bestiis erat et angeli ministrabant ei, ut in altero misericordiae insigne, in altero diuinae indicium potestatis agnoscas. tuum est quod bestias patitur, suum quod [*](2,15 sq. ) ab angelis praedicatur. et aiunt: uideamus hoc uerbum [*]( F ) quod factum est, sicut dominus ostendit nobis. et uenerunt festinantes.

uides festinare pastores; nemo enim cum desidia Christum requirit. uides pastores angelo credidisse: et tu patri, filio, spiritui sancto, angelis, prophetis, [*]( 1299 A ) apostolis crede. uide quam signate scriptura singulorum libret momenta uerborum. festinant\' inquit \'uerbum uidere*. etenim cum caro domini uidetur, uerbum uidetur, quod est filius. non mediocre fidei tibi hoc uideatur exemplum, non uilis persona pastorum. certe quo uilior ad prudentiam eo pretiosior [*]( 1 Matth. 18, 16, Dent. 19, 5 5 Ios. 5, 14 7 Psalm. 148, 1 sq. 11 Marc. 1, 13 ) [*]( 1 testibus (s pr. in ras. m2) A • 2 angelis APB .3 caelestis B 4 altissimis] excelsis y 6 caelestis miiitiae X 8 laudate eum angeli eius (om. omnes) 8. U. m3 A omnes om. B 9 est igitur prophetiae X (-ia corr. OxV) 12 indo pietatis a 13 agnoscas (s alt.in ras.) P bestias (a ex i) V, cam (8. u. m2) bestiis O bestiis Fx 14 aiunt om. X 15 sicut. P 16 festinare (re s. u.) P 17 angelos (i a. o m2) P angelis L 18 ftlioq: (et 8. q: m2 0) spu (spui L et m2 O) LX 19 et apostolis B credere non uis? X signanter Cy signante a Jiberet X (e pr. eras. tt) 21 caro (ro in ras.) P 23 quod FL et (d exp.) Px, (d eras) aOV prudentiam eo prudentia praetiosior P )

71
ad fidem. non gymnasia choris referta sapientium, sed plebem dominus simplicem requisiuit, quae falerare audita et fucare nesciret; simplicitas enim quaeritur. non ambitio desideratur. [*]( B ) nec contemnenda putes quasi uilia uerba pastorum. a pastoribus etiam Maria fidem colligit, a pastoribus populus ad [*](2,18) dei reuerentiam congregatur; mirati enim sunt de his quae dicebantur a pastoribus ad ipsos.