Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

[*](1,26 sq. ) Eodem autem tempore missus est angelus [*]( 1281 D ) Gabrihel a domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid, et nomen uirginis Maria. latent quidem diuina mysteria nec facile iuxta propheticum dictum quisquam hominum potest scire consilium dei, sed tamen ex ceteris factis atque praeceptis domini salutaris possumus intellegere et hoc perpensioris fuisse consilii, [*]( E ) [*](5 Luc. 1, 44 16 sqq. Origenes hom. in Lucam VI (XIII 1814 c M.); cf. de inst. uirg. 6, 42 17 Esai. 40, 13 ) [*]( 1 onas] omnis X (onus in mg. F, onus in mg. m1 et onus m2 corr. V) 2 religionis (i pr. ex e m3) P 4 benedixit X (x ex c m2 V) 5 tuae om. X (s. u. m2 0) 6 in gaudio P (in 8. u. eras.) GΕγLX in om. cet.; cf. de fide IIII113 7 uoce magna a 8 sentit ET religiosum (i pr. ex e m3) P gloriosum a 9 erit (a 8. i m3) P pudoris F (is ex e) L (s eras.) X pudore 0 et (-ri corr.) V pudori cet. EX- PLICIT LIB. I. INCIPIT LIB. II. a FINIT LIB PRIM\' INCIPIT LIB SCDS IN EVGL SCDM LVCAM DE ANNVNTIATIONE C EXPLICIT LIBER PRIMVS DE IOHANNIS BAPT GENERATIONE. INCIPIT LT- BER SECVNDVS (y add.: DE MATRE DNI VBI AB ANGELO SA- LVTATVR) x- in ceteris neque subscriptio est neque inscriptio 13 nomen erat X 14 na∗∗∗zareth (na in ras.) P disponsatam X 15 eius uirginis a 18 dni G praeceptis] mandatis X saluatoris CE et (m2 ex salutaris) 0 19 propensioris C )

41
quod ea potissimum lecta est, ut dominum pareret, quae erat desponsata uiro. cur autem non antequam desponsaretur inpleta est? fortasse ne diceretur quod conceperat ex adulterio. et bene utrumque posuit scriptura, ut et desponsata esset et uirgo: uirgo, ut expers uirilis consorti uideretur, desponsata, ne temeratae uirginitatis adureretur infamia, cui grauis aluus corruptelae uideretur insigne praeferre. maluit autem dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare — sciebat enim teneram esse uirginis uerecundiam et lubricam famam pudoris — nec putauit ortus sui fidem matris iniuriis adstruendam. seruatur itaque sanctae Mariae sicut pudore integra ita inuiolabilis opinione uirginitas; oportet enim [*]( 1282 D ) sanctos et ab his testimonium habere qui foris sunt, nec decuit sinistra uirginibus opinione uiuentibus uelamen excusationis relinqui, quod infamata mater quoque domini uideretur.

quid autem Iudaeis, quid Herodi posset adscribi, si natum uiderentur ex adulterio persecuti? quemadmodum autem ipse diceret: non ueni legem soluere, sed inplere, si uideretur coepisse a legis iniuria, cum partus innuptae lege [*]( E ) damnetur? quin etiam locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et dolere iniuriam et uindicare obprobrium, si non agnosceret sacramentum. quid quod etiam fides Mariae uerbis maior adsciscitur et mendacii causa remouetur? uideretur [*]( 1 Cassianus contra Nest. VII 25 18 Matth. 5, 17 19 Deut. 23, 17 ) [*]( 1 lecta aBCX Cassianus electa m2 OV cet. deum Cassianus 2 disponsata X (desp. m2 Oro) disponsaretur EGTX (desp. m2 EFΟπΤ) 3 conceperit C concęperat (i a. a m2) i adulterio (i s. u.) PE adultero BG 4 disponsata TX (desp. m2 πΤ) et alt. om. a 5 expers (era in ras.) P consorti P (-tii corr. ml) π (-tii m2) consordi (tii m2 s. di) FO consortii cet. disponsata X 6 temerata X (-ae corr. tcF) adureretur uirginitatis Y 9 uirginis uerecundiam (nis uere in ras.) P 13 ab ex ad P 14 eicussationis (s pr. exp. ni3) P 17 persequuti X (per a. u. m2 0) 18 inplere PaL adimplere cet. uidetur G 19 a om. X (8. U. m2 G) 21 possit CGT et (-et corr.) E et pr. om. L 22 etiam om. i 23 uideretur (re «. u. m2) E uidetur γLT )

42
enim culpam obumbrare uoluisse mendacio innupta praegnas. causam autem mentiendi indesponsata habuit, desponsata non habuit, cum coniugii praemium et gratia nuptiarum partus sit feminarum.

non mediocris quoque causa est, ut uirginitas Mariae falleret principem mundi, qui cum desponsatam uiro cerneret, partum non potuit habere suspectum. fallendi autem principis mundi fuisse consilium ipsius domini uerba declarant, cum apostoli iubentur tacere de Christo, cum sanati prohibentur [*]( 12S3 A ) gloriari de remedio, cum daemones praecipiuntur silere de dei filio. fallendi, ut dixi, principis mundi fuisse consilium etiam apostolus declarauit dicens: sed loquimur dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principium istius saeculi cognouit. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, hoc est: numquam me redimi domini morte fecissent. fefellit ergo pro nobis, fefellit ut uinceret, fefellit diabolum, cum temtaretur, cum rogaretur, cum dei filius diceretur, ut [*]( B ) nusquam diuinitatem propriam fateretur. sed tamen magis fefellit principem saeculi; diabolus enim etsi aliquando dubitauit, cum diceret: si filius dei es, mitte te deorsum, tamen uel sero cognouit et discessit ab eo. cognouerunt et daemones, qui dicebant: \'nouimus qui sis, Iesus, filius dei. quid [*]( 4 sqq. Origcnes hom. in Lucam VI (XIII 1815 a-c M.) 8 Matth. 16, 20; 8, 4 9 Luc. 4, 35 11 I Cor. 2, 7 sq. 20 Matth. 4, 6 22 Matth. 8, 29 ) [*]( 1 mendacio (0 s. U.) P praegnax (ns s. x m3) P praegnans cet. 2 indisponsata X (indesp. m2 0) disponsata X 4 ut om. X 5 fallere X disponsatam B (desp. corr.) X 6 susceptum X (suspectum m2 FKV) post autem add. ut dixi E-(T; ut dixi om. autem G 7 principg ΕγΤ 8 sci y (sanati m. rec. ET) 9 de dei filio post remedio transponunt X 10 ut dixi om. X, autem G 12 principium (i tert. eras.) PGr principum cet. 13 istius] huius X 15 fecisset αΟ et (-ent m2) Fn fefellit (1 pr. s. u.) P 16 uincereip (t s. lp m3) P 18 proprietatem E (corr. propriam) T fefellit magis E 21 -uel om. C uel se recognouit aL cognorunt B daemones (dae in ras.) P 22 nouimus te ΕγΤ quia es ΕγΤ ihu PL. om. X )

43
uenisti ante tempus torquere nos?\' et ideo uenisse cognouerunt, quia praecognitum habebant esse uenturum. principes autem saeculi non cognouisse, quo maiore possumus [*]( C ) quam apostolicae sententiae probare documento: si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent? daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit, at uero qui saecularibus uanitatibus occupantur scire diuina non possunt.

Bene autem sibi diuiserunt euangelistae, ut sanctus Matthaeus Ioseph ab angelo moneri induceret ne dimitteret [*](1,27) Mariam, Lucas illic euangelista testimonium ferret quod non conuenissent, hic ipsa Maria fateretur, cum dicit angelo: [*]( D ) [*](1,34) quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? sed et ipse sanctus Lucas uirginem declarauit dicens: et nomen uirginis Maria, et propheta edocuit, qui ait: ecce uirgo in utero accipiet, et Ioseph designauit, qui quoniam praegnatem uidebat quam non cognouerat dimittere gestiebat, et dominus ipse in cruce positus manifestauit, cum dicit matri: mulier, ecce filius tuus, deinde discipulo: ecce mater tua. etiam uterque testatus est, discipulus et [*]( E ) mater, quia ex illa hora suscepit eam discipulus in sua. utique si conuenissent, numquam uirum proprium reliquisset, nec uir eam iustus a se discedere passus esset. [*]( 4 I Cor. 2, 8 9 Matth. 1, 20 15 Esai. 7, 14 16 Matth. 1, 19 19-21 loh. 19, 26 sq. ) [*]( 2 quia PaCG-(V qui cet. habebant (t s. u.) P 5 crucitixissent (x ex c m2) P 10 ne dimitteret aC, accipere EFT, om. cet. 11 illic eras. E, om. γΤ, illuc (corr. illi) P refert LK et (rt in ras.) F referret (re 8. u. m2) 0 referat (a 8. u. m2) V 12 co∗uenissent (g eras. et n s. ras.) P conuenissent (nuen in ras. m2) V cognouissent GLrt hoc C hic (o 8. i m2) O maria id (id in u. ult. m3) P fatetur aCjLX fateretur (re eras.) E 13 cognosco C 15 edocuit PL docuit Er T manifestanit aBC manifeste edocuit G manifestauit dicens X; cf. u. 18 16 concipiet X 17 pregnaatem (n alt. 8. u. m3) P praegnantem cet. 18 et om. ΕγΤ 22 suam a et (m del. m2) C, sua (a ex ã) G conuenissent aL conuenisset cet. 23 passus esset a se discedere / essetJ fuisset X )

44
quomodo autem dominus diuortium praecepisset, cum ipsius sit sententia quia nemo dimittere debet uxorem excepta causa fornicationis ?

pulchre autem docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat iustus, qui probrum coniugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se[*]( F ) debeat; qui enim coniungitur meretrici unum corpus est. ergo ubique in Ioseph iusti gratia et persona seruatur, ut testis ornetur; os enim iusti mendacium nescit et lingua eius loquitur iudicium, iudicium eius loquitur ueritatem. nec te moueat quod frequenter scriptura coniugem[*]( 1284 A ) dicit; non enim uirginitatis ereptio, sed coniugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. denique quam non accepit nemo dimittit et ideo qui uolebat dimittere fatebatur acceptam.

Simul etiam mouere non debet quod ait euangelista: non cognouit eam, donec peperit filium; illud enim uel idioma scripturae est — sicut habes alibi: et donec senescatis, ego sum. numquid post illorum senectutem deus esse desiuit? et in psalmo: dixit dominus domino meo: [*]( B ) sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum. numquid postea non sedebit? uel quia qui causam agit satis putat quod causae est dicere, redundantia non requirit; satis enim est ei ut causam susceptam adstruat, incidentem differat. et ideo qui incarnationis incorruptum susceperat probare mysterium non putauit uberius persequendum uirginitatis Mariae testimonium, ne defensor magis uirginis quam adsertor mysterii crederetur. certe quando [*]( C ) [*]( 1 Matth. 5, 32 6 I Cor. 6, 16 8 Ps. 36, 30 14 Jlatth. 1, 25 16 Esai. 46, 4 18 PS. 109, 1 ) [*]( 1 sententia sit BC 4 obprobrium LX 5 ab alt. 8. u. m3, sed eras. P 6 iungitur Z 7 gratiae (e eras.) P 9 loquitur pr.] loquetur aE\'( iudicium eius loquitur ante ueritatem exp. m2 et 8. u. ante ueritatem add. et P 11 testificatio (ti pr. 8. u. m3) P 18 desiuit B (u eras.) desiit PL 20 scabillum aLX scabellum P (e ex i m3) B (e ex i m1) eet. 21 quia om. FOV, qm̄ G qui s. u. P agit (t in ras.) P discere C 22 ei ut] quod X 23 incedentem (i s. e pr. m3) P 25 prosequendum (pro ex per) V insequendum L )

45
iustum docuit Ioseph, satis declarauit quod sancti spiritus templum, matrem domini, uterum mysterii uiolare non potuit.