Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Et ipse erat annuens illis. remansit ergo mutus Zaccharias et erat annuens illis. quid est nutus nisi quidam sine uerbo corporalis actus indicare moliens nec exprimens uoluntatem, quidam suprema morte uoce suppressa mutus sermo morientum? nonne tibi uidetur huic similis esse populus [*]( 1280 A ) Iudaeorum ita inrationabilis, ut actuum suorum non possit praestare rationem, qui in ultimo spei uitalis obitu constitutus uocem quam habebat amiserit, quae titubantis actu corporis signum uerbi cupiat explicare, non uerbum? mutus ergo populus sine ratione, sine uerbo. cur enim tibi magis uideatur mutus esse qui sonum quam qui mysterium nescit? est profecto uox operum fideique clamor, sicut lectum est: sanguis fratris tui ad me clamat. et ille clamat, [*]( B ) qui in corde suo clamat per diem. qui ergo cordis clamorem perdidit perdidit linguae; nam qui distinctionem fidei non [*]( 2 Luc. 3, 4, Esai. 40, 3 3 Ioh. 1, 1 7 II Cor. 13, 3 21 Gen. 4, 10 22 Ps. 21, 3; 118, 145 ) [*]( 1 nisi aCL et (ni s. u. m2) n si cet. 2 clamantis est ΕγΤ 4 desiit PBL 5 animae (e eras.) E anima FOV 6 dicere iudeue C 8 eius quaeritis X 10 nutus (n ex m) PC mutus cet. 11 actus] acessus Gf accessas E (8. affectus) T 13 morientium LΟπχ esse similia T 14 ut post ita transponit B 15 uitalis spei L spiritus uitalis ed. Rom. 16 amiserat C (t i s. a m2) EGT et (at ex it) 0 quae] et X 17 capiebat ΕγΤ 18 rationis P (e s. is m3) L magis tibi X 20 est PaCEL est est G et est cet. uox s. u. P 21 clamat ad me PL 23 alt. perdidit om. PLX post perdidit alt. add. et s. u. m2 FOT nam qui] nam que P (i s. a m2; voluit corrector lingua enim) namque L )

37
tenet quomodo potest tenere uerborum? et ante quidem Moyses dixerat quia loqui non poterat, sed posteaquam dixit, uerbum accepit et bonorum operum edidit claritatem. ergo sicut Moyses typus populi fuit et typus legis, ita etiam Zaccharias tacuit.

singula itaque ut concurrant considerandum est, uerbum in utero, lex in silentio, Iohannes appellatur et [*]( C ) Zaccharias loquitur, uerbum editur, lex absoluitur, sed legis absolutio uerbi est explicatio, et ideo qui dixerit uerbum loquitur, etiamsi ante non sit locutus. ab angelo iubetur tacere Zaccharias, ab angelo uox premitur Iudaeorum; non enim humanae, sed diuinae hoc potestatis imperium est, ut non loquatur deo qui non credidit Christo. et ideo credamus, ut loquamur, credat Iudaeus, ut loqui possit. loquamur spiritu [*]( D ) mysteria, intellegamus rationem sacrificiorum ueterum, aenigmata prophetarum. mutus est qui non intellegit legem, mutus est qui non intellegit diuinarum seriem scripturarum; uox enim nostra fides est. et ideo malo in ecclesia quinque uerba mente mea loqui, ut alios instruam, quam decem milia uerborum in lingua; linguae enim in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus, sed fidelibus.

[*](1,24 sq. ) Post hos autem dies concepit Elisabet uxor [*]( E ) eius et occultabat se mensibus quinque dicens: [*]( 1 Exod. 4, 10 18 I Cor. 14, 2 14 Num. 12, 8, I Cor. 13, 9 et 12 17 I Cor. 14, 19 et 22 ) [*]( 1 potest (t alt. in ras.) P moyse9 quidem PL 2 sed] et (ante e punctum eras.) P 3 accepit (e ex i) P 6 appellatur lineola subducta P 10 premitur T praemittitur GO et (itt exp.) P, (itt eras.) 0 praemitur cet. 11 hoc humanae (humanae est 0 et est del. m2 V) sed diuinae (diuinae est V, est eras.) hoc (hoc del. m2 0) ΟπV humanae est F est 8. u. P, eras. F 12 credidit (di pr. eras.) P, (di pr. exp. m2) GO, credit C (dit s. t, sed eras.) ΕγΤ 13 in spu aB 14 sacrificium X (-orum m2 FO) 17 mallem y 19 uerborum om. P; cf. Paulin. epist. 23, 36 linguae (e s. u. m3) P 20 signum n sed infidelibus om. ΡαGγL prophetia ... fidelibus om. X )

38
quid mihi sic fecit dominus in diebus, quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines?

magna sanctis cura est uerecundiae, ut plerumque in ipsis pudor uotis sit, sicut hoc loco aduertimus sanctam Elisabet, quae utique filios habere cupiebat, occultantem se mensibus quinque. quae causa occultationis nisi pudoris? est enim [*]( F ) unicuique officio praescripta aetas et quod tempore decet tempore non decet aeuique mutatio facti uniuscuiusque mutat saepe naturam. sunt etiam ipsi quaedam tempora praescripta ■ coniugio, quando dare operam liberis sit decorum, dum anni uigent, dum suscipiendorum liberorum spes est, dum generandi usus est in exemplo, copulae quoque usus in studio est. at uero ubi matura aeui senectus successerit et aetas regendis liberis habilior quam creandis, pudor est legitimi licet coitus indicia gestare et grauari alienae aetatis onere et tumescere aluum non sui temporis fructu. senes enim ab [*]( 1281 A ) ipsa concluduntur aetate et iusto intemperantiae pudore reuocantur facere opera nuptiarum. adulescentes ipsi plerumque filiorum uota praetendunt et excusandum arbitrantur aetatis calorem generationis adfectu. quanto magis senibus agere turpe est quod adulescentibus pudor est confiteri! quin etiam ipsi iuuenes, sobria timore diuino corda qui temperant, suscepta plerumque subole renuntiant operibus iuuentutis.

et [*]( B ) quid mirum de hominibus, si pecudes quoque muto quodam opere loquuntur generandi sibi studium, non desiderium esse [*]( 3 Origenes hom. in Lucam VI (XIII 1813 cd M.) 9 cf. Exain. V 30, Xen. Cjmm. I 4, 12 10 cf. Sall. Cat. 20, 10 ) [*]( 1 quid mihi sic (sic s. u.) fecit... quibus in ras. P iu quibus CX 2 homines magna scis cura in mg. ittf. P 3 cura scis C 4 uoti Xy (m2 ex uoci 7; corr. notis T) 6 occultationis est Gf 8 aeuiquem (m eras.) P 11 generandis aL 12 est usus a in om. X est in studio 7 14 creandi y 15 coetue P ml et (i 8. e) G coitus P m3 grauare X (-ri corr. FOV) 16 fructum (m exp.) P, (m eras.) L 17 claduntur X (excluduntur m2 0) 19 et] ut X arbitrandum (-atur corr. m3) P, (m2) L 22 sobria (0 ex u) n, sobrii (0 ex u, i alt. ex a) V, sobrii a Ox (sobria corr. E) 25 locuntur BCG. )

39
coeundi? siquidem ubi semel grauem aluum sibi senserint et genitali aruo semen receptum, iam nec concubitu indulgent nec lasciuiam amantis, sed curam parentis adsumunt. at uero homines nec conceptis nec deo parcunt: illos contaminant, hunc exasperant. priusquam te inquit formarem in utero, noui te et in uulua matris sanctificaui te. ad cohibendam petulantiam tuam manus quasdam tui [*]( C ) auctoris in utero hominem formantis aduertis. ille operatur, et tu sacri uteri secretum incestas libidine? uel pecudem imitare uel deum uerere. et quid de pecudibus loquar? terra ipsa a generandi opere saepe requiescit et, si inpatienti hominum studio iactis frequenter seminibus occupetur, inpudentiam multat agricolae, fecunditatem sterilitate conmutat. ita quidam [*]( 1282 A ) in ipsis elementis ac pecudibus ab usu non cessare generandi naturae pudor est.

merito ergo sancta Elisabet erubescebat gratiam, etsi non recognosceret culpam. nam etsi concepit de uiro — neque enim aliter de hominis ortu fas est credere — tamen partus sui erubescebat aetatem. et rursus caruisse se gaudebat obprobrio; pudor est enim feminis nuptiarum praemia non habere, quibus haec sola est causa nubendi. hoc [*]( B ) igitur obprobrium consolatur sui pudore sublatum, eo pudore, ut dixi, quod pudebat eam propter aetatem. unde intellegi potest quia iam non conueniebant inter se concubitu coniugali; neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum [*]( 2 Uerg. Georg. III 136 5 Hier. 1, 5 19 Gen. 30, 23 ) [*]( 2 aruo PL aluo y (8. m2 aruo) cet. perceptum X (per ex prae V) 3 at (m2 in ras. ex ad) P 7 auctoris tui C 9 pecudes X (-em corr. V) imitarc (i pr. ex e m3) P emittare L eminare F et (s. m2 ł emulare) TC, (imitare corr.) V 10 loquar a loquor cet. 13 multat BCfX et (s. m2 mactat) ET multa PL multe G mutat a 15 ergo sca P ergo sca etiam B ergo etiam sca cet. 17 fas est de hominis ortu y 18 se s. u. L, om. X 19 pudoris X 21 obprobrio P sui pudoris esse ctC sublatum (o s. ụṃ m3) P, (u alt. ex a) a eo] et aX (eo s. et m2 0) 22 quo PL pro aetate a unde et P 24 quae anil est (t. e. anilem) P (anilis esset m3) post coitum a. m. m3 add. cum P erubescet X (i s. e tert. F, ere 6 e. et m2 m) )

40
erubesceret partum; et tamen erubescit onus parentis, quamdiu nescit mysterium religionis.

illa quae occultabat se, quia conceperat filium, iactare se coepit, quia generabat prophetam, et [*]( c ) quae erubescebat ante benedicit et quae dubitabat ante firmatur ecce enim inquit, ut uox salutationis tuae facta est in auribus meis, exsultauit in gaudio infans in utero meo. itaque magna uoce clamauit, ubi domini sensit aduentum, quia religiosum credidit partum; nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus datae, non adfectatae fidem generationis adscisceret.