Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

est etiam tertius antichristus aut Arrius aut Sabellius, immo [*]( 1509 A ) omnes sunt antichristi qui praua nos interpretatione seducunt. et ideo qui legit intellegat; qui intellegit non seducitur, ut credat falsa pro ueris, more utique Iudaeorum, qui uerum Christum negarunt, unde consequens erit ut credant uerum esse qui falsus est. sic et Arriani quod negant Christo antichristo non negabunt.

Uae illis quae in utero habent et ubera dant [*](21,23) in illis diebus! ergo conceptio criminosa est? atqui liberi [*]( B ) praemia nuptiarum sunt. et quomodo Sarram dominus benedixit, et peperit? quomodo Anna orauit et genuit? quomodo Rachel filios benedicta suscepit? numquid errauerunt [*]( 2 Pa. 13, 2 7 Daniel 9, 27, Matth. 24, 15 13 Matth. 24, 15 20 Gen. 18, 10; 21, 2 21 Reg. I 1, 10 eqq., Gen. 30, 22 sq. ) [*]( 1 fidem X pacem P (exp. et 8. m3 fidem) eet. 3 respexit dñs X 5 erat (i 8. a m2) E hominum nec (nec in u. extr. m2) P 6 dubita P dubia L in medio ... prophetam] in dio (in idio L) templi desolatio abominationis (abhominationes L) danihel profeta (propheta L) Pm1 L in medio templi ê desolatio abominationis secundum danihelė profeti P m3 7 danihelem X 8 unicuique om. PL 9 inluIit P (-erit m2) L e] de X 10 omnem (em ex ium) P omnium y 11 aut ante Arrius om. X 13 seducstur (a ex i m1) PE et (m2) n 15 negauerunt X 16 Ipm a (qui antichristum) X 18 uturo (e s. u alt.) P dantibus C 19 atqui (t ex d) B ad L atque P (i a. e m3, eras.) eet. liberi qui (qui s. u. m3) P 20 et om. PBL saram ΒΕγΤ 21 quod anna P (m3 quomodo) L )

464
prophetae, quoniam dominus errare non potuit? sed in prophetis quoque dominus est locutus, et ideo nec illi errare potuerunt.

qui igitur quadrare poterit discordia litterarum? sed quia [*]( c ) ibi bellum est, conuertamur ad spiritum pacis; pax enim dixit: mulier cum parturit, tristitiam habet, quia uenit hora eius; cum autem pepererit, iam non meminit tristitiae et subiecit: et uos modo quidem tristitiam habetis, iterum autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum, ut ostenderet perfectorum esse laetari, nutare infirmorum quasi adhuc incerta metuentium. sed et hic in superioribus dixit: edebant e t bibebant, nubebant et uxores ducebant, ligantes scilicet se in [*]( D ) hanc uitam et sollicitudinibus saecularibus uincientes. hae sunt utique praegnates, quibus uae dicitur, quae aruinam suae carnis extendant et quibus intimorum gressus pigrescat animorum, effetae uirtutum fetaeque uitiorum.

sed nec illae praegnates condemnationis exortes sunt, quae in bonorum actuum molimine constitutae necdum aliquos suscepti operis dedere processus. sunt enim et quae de dei timore [*]( E ) concipiunt, quae dicunt: de timore tuo concepimus et parturiuimus. sed non omnes pariunt, non omnes perfecti, non omnes possunt dicere: peperimus spiritum salutis in terra, non omnes Mariae, quae de spiritu sancto Christum concipiant, uerbum pariant. sunt enim quae abortiuum excludant uerbum, antequam pariant, sunt quae in utero Christum [*]( I Hebr. 1, 1 5 Ioh. 16, 21 7 Ioh. 16, 22 11 Luc. 17, 27 20 et 22 Esai. 26, 18 24 Exod. 21, 22 ) [*]( 5 tristiciam (ci e. u.) P quoniam PBL 6 peperit Pm1 (corr. m3) απΕ (corr. m2) ml 0 7 tristitiam P (e 8. m m3) L tristitia a pressure C et Bubiecit BCΧχ et subditur a habetis iterum et subiecit P (habetis iterum exp.) L et om. P 12 ligantes Xx laeti gaudentes cet. 18 et del. m2 P 14 itaque Costerius pregnantes (n 8. u.) P praegnantes cet. aruinam] ad minam αγΤ arinam G minam E ruinae X 16 illa PLX (-ae m2 ΡπV) 17 exortes CX exhortae a exsuortes (s alt. s. u.) G exsortes B (so in raв.) EŢT experte PL )

465
habeant, sed nondum formauerint, quibus dicitur: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis.. ergo qui adhuc in utero sunt parturiuntur quasi [*]( F ) inperfecti; iam illi perfectiores, quibus dicitur: ego uos per euangelium genui.

multi patres per euangelium et multae matres, quae Christum pariunt. quis mihi igitur Christi monstret parentes? ipse monstrauit dicens: quae mihi est mater aut qui fratres? qui fecerit uoluntatem patris mei, qui in caelis est, ipse mihi et frater et soror e t mater est. fac uoluntatem patris, ut Christi mater sis. multae conceperunt Christum et non generauerunt. ergo quae parit iustitiam Christum parit, quae parit [*]( 1510 A ) sapientiam Christum parit, quae parturit uerbum Christum parturit.

est etiam quae parturiuit iniustitiam et peperit iniquitatem. istis uae praegnantibus, quae corpore graues ad euadendum periculum pigriores sunt; istis uae, quibus futuri partus, quo corpus omne concutitur, dolor integer his futuri signa iudicii initia sunt dolorum.

Docuit etiam Moyses esse praegnatem, quam si duo [*]( B ) conculcanerint litigantes, abortum cito incidat. et ideo bona femina litem fugiat, sequatur pacem, ut partum possit absoluere, nec nouem mensuum tempus exspectet: uerbi partus non in temporis, sed diligentiae plenitudine est. consummatus autem in breui iustus inpleuit tempora multa. at contra cito anima inperfecta calcatur et uerbum [*]( 1 Galat. 4, 19 4 I Cor. 4, 15 7 Matth. 12, 48 et 50 14 Ps. 7, 15 16 Luc. 21, 23 18 Matth. 24, 8 19 Exod. 21, 22 23 Sap. 4, 13 ) [*]( 1 habeant (a 8. u.) P habent X formauerunt aC et m1 T 3 pariuntur X 5 multi... euangelium 8. u. m3 P, om. L 7 est mihi X mihi (om. est) C 9 et om. X 11 multi X genuerunt PBCGŢL 17 integer] interis a 19 praegnantem P (n 8. u. m2) cet. 20 abortiuum PL auortum C inducant X uana P (bo 8. ua) L 21 sequatur sequatur P 22 mensum P m1 mensium L et m3 P, m2 0 23 tempore PBL in (s. u. m2) plenitudine (iu 8. u.) P 24 inplebit X (om. n, 8. u. m2 elpleuit) ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 80 )

466
quod concepit amittit. sed uae illi qui scandalizauerit unum de pusillis istis, uae ei qui praegnatem calcauerit! nam si [*]( c ) informe adhuc pignus excluserit, pecuniae iactura est; si uero formatum, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu.

sed cur oculum aut manum, cum abortiuus et manum habeat et oculum habeat, qui iam formatus excussus est? unde apparet pro eo modo quo nocuit unumquemque damnandum. si enim catecumenum quis uel haereticus uel schismaticus tamquam de utero uel animae uel ecclesiae parturientis[*]( D ) excusserit, leuius punitur; si fidelem, grauius. et ideo cauendum ne cum talibus litigando ecclesiam calces; stultas enim et sine disciplina quaestiones deuita sciens quia generant lites, quibus ecclesia quasi parturiens totius corporis conculcatione uexatur.

ergo cito reple uentrem tuum, ut citius possis partum edere. audi quomodo repleas et quibus repleas: ex fructibus inquit oris sui uir inpleuit uentrem suum, fructibus autem labi orum [*]( E ) suorum satiabitur.

De nutrientibus quoque docuit me Salomonis illud sublime iudicium et illa duarum contentio feminarum, quod etiamsi iam partus dolore sint absolutae, adhuc tamen confirmandorum\' pignorum metu nutent, quia per temulentiam nutrientis somnuas [*]( 1 Luc. 17, 2 2 Exod. 21, 23 sq. 12 II Tim. 2, 23 17 Prouerb. 18, 20 20 Reg. III 3, 16 sqq. ) [*]( 1 concipit PBLX (-cepit m2 π) 2 ei] illi X praegnatem P praegnantem cet. 3 pecuniam P (-ae m2) L 4 uere P (0 8. ę alt.) L reddit CX reddat a 5 manum. P 6 sed cur in mg. m3 P, om. L 9 catecuminam P m1 BLX cathecuminum C caticuminum P m2 cet. scismaticum P (i alt. ex e m2) 10 parturientes (-is m2) P 12 calces... ecclesia in mg. m3 P (calces in sup., cetera in inf.), om. L post enim add. pugnas PX 14 quia] quoniam P m3 X 15 uexatur Xx uexuatur a ueIetur cet. 16 citium P (s 8. m) L 17 et quibus repleas om. PBL implebit (b ex u) m3 P, m2 GOV 18 labioram (i s, tf.) P 20 salomon X 22 partus (s eras. ΟπV) dolore Cϰdoloris Pm1 BX (s eras. ΟπV) doloris P m3 α labores L tamen om. X confitendoram 0 23 pignerum aX et (e ex o) E metuunt et quia PL )

467
obrepat, paruulum mater opprimat, neget suum, quaerat alienum. sed et illa quae filium non peremit periclitatur suo, quia iudicii haeret incerto.

ergo et nos, ne quasi inperfectorum [*]( F ) parentes operum aut iudicii dies aut mortis inueniat, paruulos nostros ablactare properemus. ablactatus Isaac non fuit somno matris obnoxius, et ideo epulum magnum exhibuit Abraham, quando ablactauit filium. ablactatus Dauid retributionem animae suae sperat; non enim Corinthius in primordio fidei escae adhuc inualidus fortiori lacte potatur, sed iam pane solido firmatu in plenitudinem perfectae aetatis adoleuerat. ergo [*]( 1511 A ) non sat est cura generandi, nisi suppetat efficacia nutriendi.

itaque et tibi tamquam Mariae uerbum dei crescat, sapientia et aetate proficiat. quod ita fit, si omnia dicta iustitiae in corde custodias nec senectutis tempus exspectes, sed in prima aetate desponsata uiro iusto sapientiam sine corruptela corporis tui cito concipias, cito parias, cito nutrias. uide mihi Paulum hesterno persequentem, hodie credentem, die crastina praedicantem.

Orate ne fiat fuga uestra hieme aut sabbato. [*]( B ) cum iudicii die uenturus sit dominus, ante quem ignis ardebit, ignis autem uis aut semper eadem aut citius adurat aestate, quomodo orandum dicit ne fuga nostra hieme fiat nisi forte quia is qui in montes fugit frigus et glaciem, procellas et grandinem delictorum timere non debet sed optare aestiuae lucis [*]( 5 Gen. 21, 8 7 Ps. 180, 2 8 I Cor. 3, 2 9 Hebr. 5, 12 10 Ephes. 4, 18 16 Act. 9, 1. 18. 20 19 Matth. 24, 20 20 Ps. 96, 8 ) [*]( 1 necet PaBL 2 et om. X 4 parente P (s 8. u. add. m2) L 6 exibuit PL habraham ET 7 filium suum X 8 sperauit a post enim add. ut (a. u. m2 E) EX codnthius C et m2 GΟπcorintheua L corinthios cet. (i s. ο̜s̜ m2 E, m10) 9 inualidos PBLγ (-us m2 E) fortiori (i alt. ex e) G potatur (bat s. turm3) P 11 satis BCLX 14 custodiat P (s S. t m2) L expectes (es in ras. m2) P expect/I/ (ult. litt. incerta) L 15 deaponsata αCFγΟ et m3 P, m2 E disponsata PEm1 eet. uiro] alii uiro PL 19 aut] uel PBLϰ cr. de fug. saec. 6, 32 20 quam PLXX (m2 quem PEGΟπ V) 23 hia (h eras.) P 24 non debet sed] debet sed L debes sed G debet et ed. Rom. ) [*]( 30* )

468
serenitatem ne lubrico corporis uestigia infirma a labantur?

unde et illa iam secura processu, iam firmis radicibus nixa laetatur dicens: hiems abiit, tempus secandi aduenit; [*]( c ) hieme etenim arbores uentus suo honore dispoliat et asperitas frigoris teneras frondes in speciem mortis interficit; uere autem resurgunt semina et tamquam noua aestas naturae uiridantis adolescit. uere pascha est, quando seruatus sum; aestate est pentecoste, quando resurrectionis gloriam celebramus ad instar futuri.

orandum etiam ne sabbato te, hoc est ab operibus otiantem ueniens dominus deprehendat, et[*]( D ) ideo iuxta legem operare diem in diem et esto spiritu feruenti et labore peruigili. nec otiosum illud quia scriptum est: sabbato humiliabis animam tuam, et quia septuaginta annis populus in captiuitate durauit, tunc uiolata religio, obtrita libertas, pudicitia uulnerata. ergo tunc tibi emigrandum ex hac uita, quando uirtutes uigent, uitia captiua sunt, non quando captiua est anima, uigor eius et uirtus uacat, corporis peccata dominantur. [*]( E )

Et erunt signa ins ole et luna et stellis. et [*](21,25) prophetiae uera series et integra causa mysterii quod et captiui Iudaei secundo in Babyloniam Assyriamque ducentur, [*](21,24) captiui in toto erunt orbe, qui negauerunt Christum, et Hierusalem quae uidetur-ab hostili exercitu calcabitur cadentibus Iudaeis in ore gladii et Iudaea omnis a nationibus credituris subicietur in ore gladii spiritalis, qui est sermo[*]( F ) bis acutus, et fient signa diuersa in sole et luna et stellis.

quae signa secundum Matthaeum euidentius exprimuntur. [*]( 3 Cant. 2, 11 sq. 13 Leuit. 16, 31 25 Hebr. 4, 12 ) [*]( 2 illud X ille X 4 hieme (s 8. e alt.) P enim C uentus] om. PL, uento X humore X 8 pentecostea (s alt. eras.) P 9 te om. X 11 diem in diem BX (π m1) diem in die PLy de die in diem aC et m2 s 13 LXX PL 17 uigor eius et X (et Em2) et uigor eiue et C uigor eius sed X uigores et P m1 uigoris et P m3 aBL uacua aC 18 et (s. u. m3) peccata P 21 assyriorumque P (um 8. orum m2) ducuntur Lx 22 quia x 26 crewturis] iudeis inoris P (re 8. ris; expo haec uerba m2) iudeis inoreris L )

469
tunc inquit sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent. plurimis enim a religione de- deficientibus clara fides obscurabitur nube perfidiae, quia mihi sol ille caelestis mea fide uel minuitur uel augetur. quemadmodum si plurimi radios mundani solis aspiciant, pro captu uidentis aut pallidior sol uidetur aut clarior, ita pro deuotione credentis unicuique spiritale lumen infunditur. et quemadmodum menstruis cursibus luna uel terrae oppositu, cum fuerit e regione solis, uanescit, sic et sancta ecclesia, cum lumini caelesti uitia carnis obsistunt, fulgorem diuini luminis de Christi radiis non potest mutuari. namque in persecutionibus [*](1512 A ) lucem dei solus plerumque amor uitae huius excludit.

cadent stellae, illi utique resurrectionis gloria iam micantes, illi uiri sicut luminaria in saeculo uerbum uitae continentes, illi uiri, de quibus Abrahae dictum est quia sicut caelum fulgeret et stellae, sic et semen eius. excident ergo hominibus patriarchae, excident prophetae, si persecutionis acerbitas conualescat. quae oportet fieri, donec ecclesiae in [*]( B ) omnibus uirtutum, in singulis plenitudo cumuletur; sic enim probantur boni, sic produntur infirmi. ergo uarii animorum aestus ita graues erunt, ut delictorum multitudine male consciis futuri iudicii metu sacri in nobis ros fontis arescat; aret enim perfidia, fides rorat.

Nam uirtutes in caelo conmouebuntur, et tunc [*](21,26 Iq. ) 25 uidebunt filium hominis uenientem in nubibus. fortasse quemadmodum -domini exspectatur aduentus, ut eius [*]( c ) [*]( 1 Matth. 24, 29 2 Matth. 24, 24 4 Malach. 4, 2 14 Phil. 2, 15 sq. 15 Gen. 15, 5; cf. Dan. 12, 3 ) [*]( 2 stellae (t 8. u ) P 4 oUe P (ille m2) L iste C 6 rarior PL 8 obpositQ aiT obposita GO 10 fulgorem CΧϰ et (em in ras.) B fnlgore a fulgores PL diuinis P (s eras.) L 11 ante non add. uidere X mutuari P (n alt. 8. u.) B (uari in ras.) mutari γΟΤ et (corr. m2) C nam (om. que) PL 12 die P (diei m2, dei m3) L 16 sicut... uiri intra uersus m2 P, om. GL caelum fulgeret αCX et (fulget) B caelum fulgor X caelis fulgur P (s eras.) L et alt.] erit PL 19 uirtotibus X 23 roborat PL 24 caalorum (om. in) Χϰ )

470
praesentia in toto fiat uel hominis orbe uel mundi, quae fit utique in singulis, cum omnibus affectibus receperis Christum, sic etiam uirtutes caelorum aduentu domini salutaris ac reditu - est enim uirtutum dominus - augmentum gratiae consequantur necesse est et plenitudine diuinitatis propius se infundente moueantur.

sunt etiam uirtutes caelorum, [*]( D ) quae enarrant gloriam dei, et quae pleniore Christi infusione moueantur, uirtutes spiritales, quae uident Christum. docuit nos Dauid quemadmodum hae moueantur uirtutes dicens: accedite ad me et inluminamini. docuit etiam Paulus quemadmodum Christum uideas;