Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Dixit dominus domino meo o. consummaturus praecepta [*](20,42) dominus etiam praeuiam passioni fidem ac misericordiam testamenti sui fine concludit, fidem in eo ut Christum et dominum deum nostrum et ad dexteram dei sedere credamus, non quod corporaliter sedeat qui ubique est. denique ipse in patre, quia in substantia dei, quia una uirtus, una maiestas. [*]( 1503 E ) ipse ergo in patre et in ipso pater, quia uerbum in deo, deus in uerbo; ipse in patre, ipse ad dexteram patris, quia patri consors, nulli secundus; ipse missus a patre, quia descendit de caelo paternum inpleturus arbitrium. tolle hinc perfidiae quaestiones, et plena religio est. nec praefertur, quia ad dexteram sedet, nec iniuriam patitur, quia mittitur. gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est diuinitatis.

illud [*]( F ) [*](20,44) quoque considerandum, quia reprehendit eos qui Christum Dauid filium dicunt, et quomodo caecus ille Dauid filium confitendo meruit sanitatem? quomodo pueri dicentes osanna filio Dauid praecelsae praedicationis deo gloriam deferebant? sed non reprehenduntur hoc loco, quia Dauid filium [*]( 4 Ps. 109, 1 7 Matth. 26, 64, Marc. 16, 19, Rom. 8, 34 8 lob. 14, 10; 17, 21 18 Luc. 18, 35 sqq. 19 Matth. 21, 9 ) [*]( DE EVANGELIO LIB VIIII EXPŁ. INCIP EIUSDEM LIB X a EXPL LIB VnII: INCIP. LIB X C EXPL LIB. VIII. INCIPIT LIBER VnII X EXPLICIT LIBER VII INCPT LIBER VIII B. in ceteris neque sub- scriptio eat neque inscriptio 6 sui finem (m exp. m2) P sui fidem L finem in eo X 7 deum CFπ V et deum P (et add. m2) BX ibm deum a, om. LO et expo m2 P 9 quia in s. dei om. PL poat uirtus add. Ρα quia 10 uerbum-11 ipse] da in uerbo et uerbum in dõ est X 11 post patre add. quia uerbum PBL post dexteram add. sedena X patris consors ax 12 secundum P (-us m2) FL qui y descendit (e pr. ex i) P 13 patris X inpleturis (v 8. i m3) P 14 est religio X quia] qui BELT filius qui Gγ 18 dicunt... filium om. X 20 praecelsae (e tert. postea add.) P 21 reprehenditur X )

455
confitentur, sed quia non credunt filium dei. non enim alterum, sed alterutrum in fide uera est; nam etsi in principio iudicauimus nihil scire nisi Christum legum et hunc crucifixum, nunc tamen utpote iudicio proximi crucifixum iam non nouimus Christum, sed uenientem in nubibus opperimur. incredulus uulnera aspicit, fidelis obuiam Christo in aera raptus occurrit.

ergo et deum Christum et hominem esse credamus, unum in utroque, non alterum, cui a patre subiciuntur inimici, non per infirmitatem potestatis suae, sed per unitatem naturae, quia in altero alter operatur. nam et filius subicit inimicos patri, qui patrem clarificat super terram et dedit pater filio nomen, quod est super omne nomen. sed et [*]( 1504 E ) filius patri dicit: nomen tuum manifestaui hominibus, quos dedisti mihi. dando autem nomen quod est super omne nomen non plus dedit quam habuit, sed totum quod habuit dedit. dedit autem hoc nomen, ut omnis lingua confiteatur deo, quoniam dominus Iesus in gloria dei patris.

Uide ergo singula. pater subicit filio, filius subicit patri; [*](20,42) pater suscitat filium, filius ipse se suscitat. unde ait: soluite hoc templum et in triduo illud resuscitabo. et pater dominus et filius dominus - dixit dominus domino meo - sed non duo domini, sed unus dominus, quia et pater [*]( F ) deus et filius deus, sed unus deus, quia pater in filio et filius in patre. unus deus, quia una deitas - sedes tua, deus in saeculum saeculi, uirga recta est uirga regni tui. [*]( .3 I Cor. 2, 2 4 II Cor. 5, 16 Matth. 26, 64 loh. 20, 25 et 27 6 I TheBs. 4, 16 8 Pa. 109, 1 11 roh. 17, 4 Philipp. 2, 9 13 roh. 17, 6 16 Philipp. 2, 11 20 loh. 2, 19 22 Ps. 109, 1 24 loh. 14, 10; 17, 21 25 Ps. 44, 7 sq. ) [*]( 3 noa nihil PBL 4 ut puta X ut pute L 10 nam etsi filius subiecit X 14 dando autem om. X 16 nomen... deo om. PL 18 dei αΧ dei est ET, eat dei PBCGтL 19 uiderg P audi X (in mg. uide V) subiecit utroque loco αGX 20 se om. FOV, ipse se om. π, ipse om. a 21 suscitabo X 23 sed pr. s. u. P 24 et alt. om. X 26 est recta ET rectio FO et (a 8. io m2) n recta (a in ras.) V )

456
dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te deus, deus tuus - sed unus deus, in quo et noui et ueteris testamenti doctrina concordat. nam et in ueteri testamento scriptum est: diliges dominum deum tuum et dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, in nouo: unus deus et pater omnium. sic et [*]( 1503 A ) pater dominus et filius dominus, sed unus dominus. denique scriptum est: nolite duobus dominis seruire. hoc in nouo, in ueteri autem scriptum est: audi, Israhel, dominus deus tuus dominus unus est. unde admirabiliter apostolus, ne duos deos diceret, duos dominos nominaret aut derogaret uel filio uel patri, unus inquit deus pater, ex quo omnia, et unus dominus Iesus, per quem omnia. nam qui deus et dominus et qui dominus deus. denique scriptum est: scitote quia dominus ipse[*]( B ) est deus noster.

omnia ergo quae pater habet et filius habet. deus pater secundum generationis rationem, deus filius secundum imaginis unitatem. dominus filius, quia omnia sibi, cum potestate posset, ratione subiecit, dominus pater, quia radix filii est. sic nobis pater in filio personarum definitione distinguitur, potestatis unitate conectitur. itaque alter in altero et unum in alterutro. nam et patris gloria est, si non [*]( c ) degenerauit in filio, et filii gratia, si pater uidetur in Christo. [*]( 4 Dent. 6, 5 et 18 6 Ephes. 4. 6 8 Matth. 6, 24 9 Dent. 6, 4 12.I Cor. 8, 6 15 Ps. 99, 3 16 Ioh. 17, 10 ) [*]( 3 et post quo om. X et om. aC 4 uetere P diliges BCErT et (es ex ie m2) PGV diligis aX et dominum deum tuum 8. u. m3 P, om. L deum om. X 5 tuum alt. om. X, 8. u. m2 0 illi ET 6 sic et] sicut PL 7 et] sic et C 9 uetere P 10 admirabiliter] bene PL 11 da (a. deos m3) P post diceret add. aut PL et 8. U. a dha (s. dominos m3) P aut derogaret 8. u. m3 P, om. L uel pr. om. X 16 et om. PL 18 secundum ... filius om. X imaginem P (is 8. em m2) L 19 dominus ... subiecit om. x 20 filii (i tert. 8. u.) FO filius (us exp.) a est] eius V (in ras.) FO 22 degenerauerit BL 23 pater I na (na extra u. m3) uideatur (a 8. u. m3) P Christo] filio ed. Rom. )

457
ergo non degener, in quo unitatis summa maiestas, non alienus, in quo proprietas generationis expressio ueritatis est.

Non relinquetur lapis super lapidem qui non [*](21,6) destruatur. sequebatur de uidua locus, quam quoniam iam [*](21,1-4 ) in libro quem de uiduis scripsimus praedicauimus, nunc [*]( D ) sequestramus. uerum autem dictum est iuxta proposita de templo, quod Salomon condidit, idque primum ab hoste iudicii esse tempore subuertendum; nihil est enim opere et manu factum quod non aut uetustas conficiat aut uis subruat aut ignis exurat. tamen est et aliud templum constructum ex speciosis lapidibus et ornatum donis, cuius euersionem dominus significare uideatur, synagogam scilicet Iudaeorum, cuius structura uetus ecclesia surgente dissoluitur. est etiam templum in [*]( E ) unoquoque, quod deficiente fide labitur et maxime, si quis falso Christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum.

potest etiam ea esse expositio, quae mihi plus prosit. quid enim mihi prodest diem scire iudicii? quid mihi prodest tantorum conscio peccatorum, si dominus ueniat, nisi ueniat in meum animum, redeat in meam mentem, nisi uiuat in me Christus, in me Christus loquatur? ergo mihi debet Christus [*]( F ) uenire, mihi debet aduentus eius fieri. fit autem domini secundus aduentus in defectione mundi, quando possumus dicere: mihi autem mundus crucifixus est et ego mundo.

sed hunc uirum talis mundi defectus si in superioribus domus [*]( 1506 A ) inueniat, ut conuersatio huius in caelis sit, tunc destruetur [*]( 4 cr. de uiduis 5, 27 sqq. 19 Gal. 2, 20 23 Gal. 6, 14 24 Matth. 24, 17 25 Philipp. 3, 20 ) [*]( 1 ergo non ... summa om. PL degener est B (om. est u. 2) 4 iam om. CΧχ 5 praeiudicauimus X (iu del. m2 E, 8. m2 praediximus T) 6 ante de add. dictum esse X 7 quod 8. u. P solomon L id quoque (quo 8. u. m3) P primum ab hoste om. PBLX 8 est. otn. PL et] aut PL factum est (est extra u. m2) P 12 synagoga B synagogam (m expo m2) E 15 nomine y quo] cum X 17 mihi om. a, post prodest coil. X 19 post animum add. et X in me Christus alt. om. LX 20 xps debet X 21 fiat X )

458
templum corporale atque uisibile, lex corporalis, pascha corporale et pascha uisibile, azyma corporalia et azyma uisibilia, audeo dicere, Christus temporalis, ut fuit Paulo, antequam crederet, quia in eo cui mundus deficit Christus aeternus est. huic spiritale templum, lex spiritalis, pascha etiam spiritale, quoniam semel Christus occiditur; hic epulatur azyma non ex fruge terrena, sed ex fruge iustitiae. fit ergo huic praesentia [*]( B ) sapientiae, praesentia uirtutis atque iustitiae, praesentia redemtionis; Christus enim semel quidem em pro peccatis populi mortuus est, sed cotidie peccata populi redemturus.

Cum autem audieritis proelia et opiniones [*](21,9) proeliorum. interrogatus dominus quando templi futura destructio et quod signum esset aduentus, de signis docet, de tempore [*]( c ) non putat intimandum. sed Matthaeus interrogationem tertiam addidit, ut et templi tempora destruendi et signum aduentus et consummatio saeculi a discipulis quaereretur, Lucas satis putauit de consummatione saeculi cognitum, si de aduentu domini disceretur.

uerborum autem caelestium nulli magis quam nos testes sumus, quos mundi finis inuenit. quanta enim proelia et quas opiniones accepimus proeliorum! Chuni [*]( D ) in Halanos, Halani in Gothos, Gothi in Taifalos et Sarmatas insurrexerunt, nos quoque in Illyrico exules patriae Gothorum exilia fecerunt et nondum est finis. quae omnium fames, lues [*]( 3 Gal. 6, 14 5 Rom. 7, 14 6 I Cor. 5, 8 9 I Petr. 3, 18 14 Matth. 24, 1-3 19 I lob. 2, 18 20 Mattb. 24, 6 ) [*]( 1 ante pascha et u. 2 ante azyma add. et X 2 sq. azama (i a. a alt.) utroque loco P 8 ut del. m2 PE, om. GX 6 azima P 9 haec enim Christus X quidem om. X, post peccatis colloe. X 11 post proeliorum add. nolite terreri C 12 interrogatur X templi esset futura PBL 13 esset aduentus aGX eius aduentus PBL esset adaentus eius y 15 et pr. om. X 16 a om. αΧ (in V add. m2) 18 disseretur jE (c 8. Ş alt. m2) T diceretur Maurini 19 quant∗ (i eras., a 8. ras.) P 20 quam P (s 8. m m2) L chunii P (i alt. eras.) L chuni (c eras.) a chunni C hunui G huni eet. 21 halanos PL alanos cet. hBlani PB alani eet. taifalos Xx taiphalos C thaifalos B tatfalos P (8. m2 nnandalos) L italos a sarmatae X 22 in om. X 23 famis luis X (-es m2 bis πV) )

459
pariter boum atque hominum ceterique pecoris, ut etiam, qui bellum non pertulimus, debellatis tamen pares nos fecerit pestilentia! ergo quia in occasu saeculi sumus, praecedunt quaedam aegritudines mundi. aegritudo mundi est fames, aegritudo mundi est pestilentia, aegritudo mundi est persecutio. [*]( E )

sunt autem et alia bella, quaA uir sustinet Christianus, diuersarum quoque proelia cupiditatum studiorumque conflictus multoque grauiores domestici hostes quam extranei. nunc auaritia stimulat, nunc accendit libido, nunc metus terret, nunc iracundia exagitat, nunc ambitio mouet, nunc terrere temtant spiritalia nequitiae, quae sunt in caelestibus. itaque quasi quibusdam urgetur proeliis et quibusdam terrae motibus [*]( F ) quatitur mobilis animi nutantis adfectus.

sed fortior dicit: si consistant aduersus me castra, non timebit cor meum; si exsurgat in me proelium, in hoc ego sperabo. stat in acie fer ens hosti obuium pectus; etiamsi quis Golias exsurgat inmitis atque praecelsus, timentibus [*]( 1507 A ) tamen ceteris exsurgit humilis quasi Dauid regis abiciens arma terreni, sumens fidei tela leuiora et triplici sparto iaculum purae confessionis intorqueus persecutoris uulnerat inpudentiam, contemtor minarum, neglegens potestatum. etiam idoneus in quo Christus loquatur. alibi Christus, alibi pater, alibi spiritus loquitur patris. non discordant ista, sed congruunt. quod unus loquitur tres loquuntur, quia uox una est trinitatis. huic [*]( B ) uictori, qui suo Golian gladio peremerit, dum mortem pro [*]( 1 cf. Anth. lat. 893, 21 sqq., 103 11 Ephes. 6, 12 14 Pe. 26, 3 16 Paral. I, 12, 33 Uerg. Aen. XII, 540 17 Reg. I 17, 4 sqq. 18 Reg. I 17, 39 sq. 19 Eccles. 4, 12, I lob. 5, 4 sq. 25 Reg. I 17, 51 ) [*]( 1 etiam nos qui X 3 Bumus 8. u. P 4 est mundi X famis (-es m2) n 6 uir om. X, suatineat X 12 urgetur (s. g ras.) P urguetur γΧ 13 mo∗bilis P 14 aduersum ΡγLTX 15 exurgat (rg ex r) P praelium P hoc (o ex a) P 16 sta aBOX (ista n) aciem aX 18 exurget PL exurge tu B regens X 24 locuntur CLπχ 25 golian (m 8. ṇ m2) P goliam OX perimerit P (e 8. i pr.) BL )

460
Christo excipit, fugatis allophylis occurrunt iuuenculae, illae scilicet sicut aquilae, dicentes: percussit Saul in milibus, Dauid in decem milibus. quod indicio est uictores saeculi principibus anteferri. denique mortuis regibus in perpetuum martyres regnum caelestis gratiae honore succedunt et illi fiunt supplices, hi patroni.

Est et alius Goliae gladius, aliud diaboli telum, sermo [*]( c ) scilicet haereticorum, quem uir psallere sciens adripit, ut aduersarium uincat, audiens hic bella, non patiens nec alicuius uento doctrinae mobilis inquietus, nesciens famem uerbi et scripturae caelestis ubertate satiatus, qui uanis haereticum uocibus personantem lacessere non reformidet. tunc qui est infirmus exspectet, ne praeiudicium ceteris faciat congressu inpari. ueniat Dauid, cui Christus os aperiat ad eloquenda mysteria, ueniat ille Nazaraeus, cuius capillus non cadat, uel[*]( D ) nihil habens superfluum quod cadere possit uel nihil de superioribus uirtutibus amissurus, integer sobrietate, fortis in pace, qui sensus omnes usque in finem et uerba custodiat.

praedicetur euangelium, ut saeculum destruatur. sicut enim praecessit in orbem terrae euangelii praedicatio, cui iam et Gothi et Armenii crediderunt, et ideo mundi finem uidemus, ita et a uiro spiritali euangelium praedicatur, quando omnes [*]( E ) sapientiae processus et omnes uirtutes exsequitur psallenti mente et spiritu, nouissimam destruens mortem. tunc enim [*]( 1 Reg. I 17, 52; 18, 6 sq. 2 Ps. 102, 5 7 Reg. I 21, 9 8 I Cor. 14, 15 Ephes. 5, 19 9 Ephes. 4, 14 10 Amos 8, 11 14 Ps. 50, 17 15 sqq. Judd. 13, 5 et 14; 16, 17 sqq. 20 Matth. 24, 14 28 I Cor. 14, 15 24 I Cor. 15, 26 Matth. 24, 14 ) [*]( 1 excipit (i pr. ex e) P allophilis P 2 Dauid... milibus s. tl. m3 P, om. L 3 indicium FOV uictoris PBL 4 anteferre P (-ri m2) BL 6 hii ti alt. eras.) P 9 hie] om. L, hue B patiens (s. m3 t faciens) P 11 quia P (a eras.) a haereticorum X (et m2) E 12 formidet C̄γΧ 14 aperiuit (nit in ras. m2) P 22 omnia a 23 progressus PC omnes formas uirtutis x omnia forma uirtutis a psallentes X 24 et (s. u. m3) P, om. BL, et spiritu extra u. E )

461
finis, cum tradiderit in eo Christus regnum deo et patri et fuerit iste subiectus ei qui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. et praedicabitur euangelium per omnes ciuitates, id est ciuitates Iudaeae; notus enim in Iudaea deus. tunc enim ciuitates aedificantur Iudaeae, quando uirtutum fundamenta ponuntur.

Cum uideritis circumdari ab exercitu [*]( F ) [*](21,20) Hierusalem. uere Hierusalem ab exercitu obsessa est et expugnata Romano unde et Iudaei putauerunt tunc factam abominationem desolationis, eo quod caput porci in templum iecerint inludentes Romani Iudaeicae ritum obseruantiae. quod ego nec furens dixerim. abominatio enim desolationis exsecrabilis aduentus antichristi est, eo quod sacrilegiis infaustis mentium interiora [*]( 1508 A ) contaminet sedens iuxta historiam in templo, ut sibi diuinae uindicet solium potestatis. iuxta interpretationem autem spiritalem pulchre inducitur stare, eo quod in affectibus singulorum uestigium perfidiae suae confirmare desideret, ex scripturis disputans esse se Christum.

tunc adpropinquabit desolatio, quoniam a uera religione plerique lapsi errore desciscent. tunc erit domini dies, quod etiam apostolus euidenter exposuit dicens obseruandum esse nobis, quasi instet dies domini, ne [*](B ) quis nos seducat ullo modo, quoniam nisi uenerit discessio primum etreuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur deus aut quod colitur [*]( . 1 I Cor. 15, 24 et 28 5 Ps. 75, 1; 68, 36, 121, 3 10 Matth. 24, 15, Daniel 9, 27 13 II Thess. 2, 3 19 Matth. 24, 24 21 II Theas. 2, 2-4 ) [*]( 2 et pro T 8. u., om. BCX et faerit] fueritque Xx 3 in] et in X praedicabitur (bi s. u.) P 4 id est ciuitates om. χ 5 notus est enim ΕγΤ 8 ab exercitu circumdari X 9 expugnato X (-ta corr. πV) 10 a romano duce PL 11 desolationes P (-is m2) L reiecerint PL iniecerint a 12 iudaeicae (aei in ras. m1, e expo m2) P iudaicae eet. ritu X (-ni corr. n) 14 mentis P (is m2 in ras. 3 litt.) L 22 obseruandum] non timendum 0 23 quoniam] quia X )

462
ita ut in templo dei sedeat, ostendens se tamquam sit deus et reliqua.

ergo sedebit in templo, et in templo interiore Iudaeorum, qui Christum negabunt, in templo non inuiolabili, sed corruptelae obnoxio, quod aut perfidiae inuoluat [*]( c ) ruina aut iracundiae uis subruat aut cupiditatum ignis exurat. et bene tunc ueniet dies domini et breuiabuntur dies propter electos, quoniam sicut primus aduentus domini propter redimenda peccata ita et secundus propter reprimenda delicta, ne plures perfidiae errore labantur.

tunc pseudoprophetae, tunc fames. lepete mihi Heliae tempora, et inuenies tunc prophetas confusionis, tunc Zezabel, tunc famem, tunc ariditatem terrae. [*]( D ) qua ratione? quia abundauerat iniquitas, refrixerat caritas. denique iustus in deserto, iniquus in regno.

Est et alius antichristus auctor huius, diabolus scilicet. qui meam Hierusalem, meam animam, certe animam dei, animam pacificam obsidere nitatur suae legionis exercitu. non est enim conluctatio nobis aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi huius rectores, tenebrarum harum. tunc est discessio, cum anima a se ipsa desciscit[*]( E ) et rursus, cum dominum cogitat, tremit atque turbatur. tunc cum iste antichristus tenet, donec de medio fiat, iustitia exulat, iniquitas regnat, tunc fides rara, ut ipse quasi addubitans dominus dixit: tunc u ueniens filius hominis [*]( 6 Matth. 24, 22 9 Matth. 24, 11 et 24, Luc. 21, 11 10 Reg. III 18, 2. 4. 19. 22 12 Matth. 24, 12 16 Luc. 8, 30 17 Ephes. 6, 12 22 n Thesa. 2, 7 cf. Eccl. 3, 16 Es. 59, 14 24 Luc. 18, 8 ) [*]( 2 et reliqua om. PL 3 Iudaeorum post sedebit in templo trauponit C 4 inuiolabili (in a. 14.) P obnoxium P (-io m2) BL 5 aut ir. u. subruat in mg. inf. P C et pr.] sed X 7 redimend.... propter a. u. m3 P, om. L 8 et om. Gj reprimenda] redimenda Χχ 10 famis X 11 iezabel B zizabel 0 zyzabel Fn et (e 8. 3) F 14 et om. PL 16 legionis y legis cet. exercitu (u in ras.) P exercita L 21 rursum X duo P (m3 dum) L 22 iste] in te PL ipse n dimedio aL dimidio G iniustitia (in 8. u. m2) P 23 elulat Cx elultat cet. (t pr. del. πV) 24 dixerit P (er a. u. m3) L )

463
numquid inueniet fidem super terram? uel in nostra utique terra uel in orbe terrarum. sic et alibi: dominus respexit super filios hominum si est intellegens aut requirens deum, non quia dubitet deus, sed quia ita F rara erat in hominibus fides, ut secundum opinionem hominum uideretur esse dubitandum.

ergo quando in medio templi est diabolus, -desolatio abominationis est secundum Danihel prophetam, cum autem unicuique laboranti Christi praesentia spiritalis inluxerit, tollitur iniquus e medio, et incipit regnare iustitia, quae omnem fidelium mentibus euacuat principatum.