Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

quid est ergo deum uidere? nolo me interroges: euangelium interroga, ipsum dominum interroga, immo dicentem audi: Philippe, qui me uidit uidit et patrem, qui me misit. quomodo tu dicis: ostende nobis patrem? non credis quia ego in patre et pater in [*]( 1268 A ) me est? utique non corpus uidetur in corpore nec spiritus uidetur in spiritu, sed solus ille pater uidetur in filio aut iste filius uidetur in patre; non enim dissimiles in dissimilibus uidentur, sed ubi unitas operationis est atque uirtutis, et filius in patre et pater uidetur in filio. quae ego inquit opera facio et ille facit. in operibus Iesus uidetur, in operibus fili et pater cernitur. uidit legum qui Galilaeum illud mysterium uidit, quod nemo posset [*]( B ) nisi mundi dominus elementa conuertere. uideo Iesum, quando lego quia caeco liniuit oculos luto et reddidit uisum; ipsum enim recognosco, qui de luto finxit hominem et ei uiuendi spiritum, uidendi lumen infudit. uideo Iesum, [*]( 1 Luc. 23, 21 2 1 Cor. 2, 8 3 Matth. 1, 23 9 Ioh. 14, 9 sq. 16 Ioh. 5, 19 19 Ioh. 2, 9 21 Ioh. 9, 6 22 Gen. 2, 7 ) [*](1 post cracifige pr. add. eum X 2 uidissent eam X 3 ergo dum X et (n eras.) T et (dm̄ corr.) B 4 autem nobiscum dm̄ X et (df6 postea in u. ult. add.) B 8 docentem X dicente a 9 nidit me uidit π uidet me uidet r me uidet uidet (-et bis ex -it mH) 0 14 iste PaBCL, om. cet. 14 dissimilis ... uidetur X 16 ego] enim P; malim enim ego 17 operibus] patris add. ed. Paris. a. 1569 18 fili a filius X (fili mH 0) filii cet. 19 post mysterium tres libri testibus Maurinis et ed. Rom. add. id est ex aqua uinum factum; y in mg. mH Aqua conuersa est in uinum. Iu chana galilee possit P (-et m3) G (-et m2) LX posuit a 21 leniuit (i 8. e) P lauit G linuit alJO et (m2 llniuit) T 23 et qui ei G uidendi PCELT et (d pr. ex u m2) nV uiuendi cet. )

15
+ quando peccata condonat; nemo enim potest peccata dimittere nisi solus deus. uideo Iesum, quando Lazarum suscitat, et non uiderunt qui uiderunt. uideo Iesum, uideo etiam patrem, quando oculos ad caelum erigo, ad maria conuerto, ad terram [*]( C ) retorqueo; inuisibilia enim eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.

Sicut tradiderunt nobis qui ab initio uiderunt [*](1,2) et ministri fuerunt uerbi. gemina uirtus est in homine perfecto, ut et intentio sit et actio. utramque igitur uirtutem sanctus euangelista apostolis defert; non solum enim uiderunt inquit, sed etiam ministri uerbi fuerunt. intentio uisionis actionis est ministerium, finis autem intentionis est [*]( D )actio, principium actionis intentio. atque ut proprio apostolorum utamur exemplo, intentio est quod Petrus et Andreas audita domini uoce dicentis: faciam uos piscatores hominum sine ulla conperendinatione reliquerunt scalmum, uerbum secuti sunt. sed non statim in intentione actio. ne ibi quidem adhuc actio, sed intentio, ubi dicit Petrus: domine, quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. erat enim intentio passionis, sed nondum erat actio, licet in ieiuniis iam esset actio, esset in [*]( E ) uigiliis, esset in contemptu corporalium uoluptatum; haec enim est actio Christiani. neque enim in omnibus rebus simul et intentio et actio est, sed cum sit rei alterius actio, alterius adhuc intentio est. nam et ipse Petrus cum multa apostolica uirtute perpete peregisset, postea tamen quando dixit ei dominus: tu me sequere, tulit crucem suam et secutus est [*]( 1 Marc. 2, 5. 7 2 Ioh. 11, 43 sq. 5 Rom. 1, 20 15 Matth. 4, 19 18 Ioh. 13, 37 27 Ioh. 21, 22 ) [*]( 5 quae s. u. P 6 intellegenda P, cf. de spir. aancto III 2, 13, enarr. pBalm. 118, 2, 32 13 actio] actionia X 15 faciam uos fieri 0 d (fieri eras.) T 17 sequuti FOV in om. aBC inten-tione (-nē B) actio ne ibi BLX intentione actionis ibi P intentio cum actione ibi (deinde non actio) aC intentione actio ibi x 20 meam om. X 21 iam in ieiuniis X 24 est sed om. P 26 perpete P perpetim (im in ras.) x perpeti cet. peregisset (e alt. a. u.) P )

16
uerbum atque actionem subiit passionis. sed fuerit in Petro, Andrea, Iohanne et ceteris apostolis et intentionis et actionis [*]( F ) aequalitas:

est autem nonnumquam plus in intentione quam in actione aut plus in actione quam in intentione, ut in euangelio cernimus inter sanctam Mariam et Martham fuisse distantiam. alia enim uerbum audiebat, alia festinabat circa ministerium. quae stetit et ait: domine, non est tibi curae quod reliquit me solam ministrare. dic ergo illi, ut me adiuuet. et dixit illi: Martha, Martha. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur[*]( 1269 ) ab ea. ergo in altera intentionis studium, in altera actionis ministerium redundabat, utrique tamen utriusque uirtutis studium suppetebat, siquidem et Martha, nisi audisset uerbum, ministerium non subisset, cuius actio intentionis indicium est, et Maria tantum gratiae de utriusque rettulit perfectione uirtutis, ut ungueret pedes Iesu et tergeret capillis et totam domum suae fidei odore conpleret. est etiam nonnumquam [*]( B ) maxima intentio, cassa actio, ut si medicinae animum aliquis intendat et, cum omnia medendi praecepta cognouerit, non exsequatur officia, atque ita fit ut quia cassa actio, cassa etiam intentio sit. est etiam in nonnullis uberior aliquando actio, exilior intentio, ut si aliquis baptismi salutaris sacramenta percipiat et cognoscendis uariarum uirtutum praeceptis animum nolit intendere, fit plerumque ut per intentionis incuriam [*]( 7 Luc. 10, 40-42 15 Ioh. 12, 3 ) [*]( 1 fuerit (i a s. i) F 3 intentione (in s. u.) P 4 in pr. a, om. eet. in tert. om. PB euangelio (o ex um) P 6 altera ... altera PL festinabat (a pr. ex e) P 8 cura PL cura eo G curae eo fT post quod add. soror mea T et (s. u. m2) π V, post me add. soror mea EGf relinquit a dereliquit EGf derelinquit T 9 dns martha martha Fy, martha alt. 8. u. V, martha (om. alt.) PK 10 auferatur L aufertur Fπ 13 suppedebat X (-tebat m2 O, -diebat m2 π) 15 mariae EGfX (e eras. EOV) 16 ungeret PCL unguerit F et (-et m2) πV pedis (-es m3) P et pr.] ut X 19 cognouit P 21 uberiora (a eras.) P 22 aliquis] quis PL 23 cognoscendi X (-is m2 π) )

17
+ fructum actionis amittat. ideo ergo utriusque uirtutis plenitudo quaerenda est, quam consequi potuerunt apostoli, de [*]( C ) quibus dicit: qui ab initio uiderunt et ministri fuerunt, ut per id quod uiderunt diuinae cognitionis intellegatur intentio, per id quod ministri fuerunt eorum actio declaretur.

Uisum est inquit mihi. potest non soli uisum esse quod [*](1,3) uisum sibi esse declarat. non enim uoluntate tantum humana uisum est, sed sicut placuit ei qui in me inquit loquitur [*]( D ) Christus, qui ut id quod bonum est nobis quoque bonum uideri possit operatur; quem enim miseratur et uocat. et ideo qui Christum sequitur potest interrogatus cur esse uoluerit Christianus respondere: uisum est mihi. quod cum dicit, non negat deo uisum; a deo enim praeparatur uoluntas hominum. ut enim deus honorificetur a sancto, dei gratia est. denique plurimi uoluerunt scribere euangelium, sed quattuor tantummodo qui diuinam meruerunt gratiam sunt recepti. [*]( E )

uisum est inquit etmihi adsecuto aprincipio omnia [*](1,3) diligenter ex ordine. prolixiorem hunc euangelii librum quam ceteros esse nemo dubitauerit. et ideo non ea quae falsa sunt, sed quae uera sibi uindicat. denique etiam a sancto apostolo Paulo testimonium meruit diligentiae. sic enim laudat Lucan: cuius laus inquit est in euangelio per omnes [*]( F ) ecclesias. et uere laudabilis est qui meruit a tanto gentium doctore laudari. adsecutum itaque se non pauca dicit, sed omnia et adsecuto omnia uisum est scribere non omnia, sed [*]( 7 Aagustinus de natura et gratia 63, 75 et de dono perseu. 19, 49 (uisum est — 16 dei gratia est) 9 II Cor. 13, 3 11 Rom. 9, 18. 24; cf. Marc. 10, 48 sq. 14 Prouerb. 8, 35 23 II Cor. 8, 18 24 cf. Cic. Tusc. IIII 67 ) [*]( 3 fuerunt uerbi (uerbi 8. u.) π 7 est i. et mihi B Augustinus loco altero (om. inquit) solum X (soli mS V) 8 sibi uisum Augustinus loco altero 9 ei] illi X inquit om. Augustinus loco altero 12 uo- Init B 13 est et mihi Augustinus loco altero 14 enim om. aC 16 mr PL 18 adsequuto FO et (u alt. 3. u.) V 23 lacan P lucam cet. 25 adsequutum FπV ) [*]( XXXII. Ambr- pars 4. ) [*]( 2 )

18
ex omnibus; non enim scripsit omnia, sed adsecutus est. omnia. quia quae fecit inquit Iesus, si scribantur omnia, nec ipsum capere mundum arbitror. aduertis enim quod consulto etiam ea quae ab aliis sunt scripta praeteriit, ut diuersa in euangelio gratia refulgeret et propriis quibusdam singuli libri mysteriorum gestorumque miraculis [*]( 1270 ) eminerent. diuiserunt enim sibi uestimenta milites Christi. quod suo loco plenius explanabitur.

Scriptum est autem euangelium ad Theophilum, hoc est ad eum quem deus diligit. si deum diligis, ad te scriptum est, si ad te scriptum est, suscipe munus euangelistae. pignus amici in penetralibus animi diligenter adserua, bonum depositum custodi per spiritum sanctum, qui datus [*]( B ) est nobis, frequenter inspice, saepius discute. fides pignori prima debetur, fidem sequitur diligentia, ne conmissa tibi pignera tinea aut aerugo consumat; quod enim tibi conmissum est consumi potest. euangelium bonum pignus est, sed uide ne uel in animo tuo illud aut tinea aut aerugo consumat.

consumit tinea, si quod bene legeris male credas. tinea haereticus est, tinea Fotinus est, tinea tua Arrius est. scindit [*]( c ) uestimentum qui separat a deo uerbum. scindit uestimentum Fotinus, cum legit: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat; integrum enim uestimentum est, si legas: et deus erat uerbum. scindit uestimentum qui separat a deo Christum. scindit uestimentum [*]( 2 Ioh. 21, 25 7 Luc. 23, 34; cf. lib. X sb. 23 sq. 9 sqq. Origenes hom. in Lucam I (XIII 1804 d aq. M.) 12 II Tim. 1, 14 16 Matth. 6, 19 Bq. 22 Ioh. 1, 1 ) [*]( 4 consulte E\'jT consolato X (consulto corr. OnV) 7 enim s. u. m2 GV, om. w uestimenta PL uestimenta dfii cet. 9 theofilum PaLX 12 penetralibus i penetrabilibus P (bi eras.) cet. 14 pigneri F pignore V (-ri corr., 0 in rae.) π 16 pignera PaBL pignora cet. aut tinea BL 17 euangelista bonum X (-sta F, um s. sta m2 O) 23 - deus erat uerbum aEGTX (uerbum exp. m2 a, eras. EV) 25 a deo separat R )

19
qui legit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum, nisi cognoscat et Christum. non enim solum patrem uere deum cognoscere uita aeterna est, sed etiam Christum cognoscere uerum deum. uerum [*]( D ) de uero, deum de deo uita est sempiterna.- tinea est Christum cognoscere sine diuinitatis fide aut corporis sacramento. tinea est Arrius, tinea est Sabellius. patitur has tineas spiritus fluctuantium, patitur has tineas spiritus qui non credit quia pater et filius diuinitate unum sunt. scindit quod scriptum est: ego et pater unum sumus qui unum per discretas substantias diuidit. patitur hanc tineam spiritus qui [*]( E ) Iesum Christum in carne uenisse non credit et ipse tinea est: ipse est enim antichristus, qui autem de deo sunt fidem tenent et ideo tineam pati non queunt, quae diuidit uestimentum. omne enim quod inter se diuiditur sicut Satanae regnum non potest esse perpetuum.

est etiam aerugo animi, cum saecularium sordibus cupiditatum religiosae acies intentionis obducitur aut fidei puritas decoloratur nube perfidiae. aerugo mentis est rei cupiditas familiaris, aerugo mentis [*]( F ) incuria est, aerugo mentis est adpetentia dignitatum, si in his summa spes uitae praesentis locetur. et ideo ad diuina conuersi acuamus ingenium, exerceamus adfectum, ut gladium illum, quem uendita ueste emi dominus iubet, paratum semper et lucidum tamquam in uagina mentis reconditum habere possimus. arma enim spiritalia et fortia deo ad destruendas [*]( 1 Ioh. 17, 3 10 Ioh. 10, 30 12 I loh. 4, 2 sq. 15 Matth. 12, 25 22 Luc. 22, 36 25 II Cor. 10, 4 ) [*]( 2 uere solum X ueram extra u. m2 T 3 patrem solum P cognoscere om. X 4 uerum pr.] uere X uerbum G deum et uerum C 5 dm̄ (eras.) | dfli P 6 diuinitate P 8 fluctuantius (u ult. eras.) P 9 diuinatate (i s. a pr. m2) P 12 uenisse om. Cγ ipse. (e eras.) P in ea ΕγΤ (tinea m2 Ef) 13 est enim PL inquã (ã in ras.) O inquit FicV est enim inquit cet. fide P 14 pati tineam Of pati nequeunt ET 17 cnpiditatumj uoluptatum ET 20 adpetentia BCEfTX ad penitentiam aG ambitio PL 22 exerceatus (m s. t) P adfatum P adfectum (ect in ras.) L 25 possimus (i ex e m2) P, (i ex u) G ) [*]( 2« )

20
munitiones militibus Christi debent semper esse praesentia, ne cum uenerit dux caelestis militiae, situ nostrorum offensus [*]( 12711 ) annorum a legionum suarum nos societate discernat.

[*]( ],5 sq. ) Fuit inquit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de uice Abia et uxor eius de filiabus Aaron et nomen eius Elisabet. et erant ambo iusti, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella.

docet nos scriptura diuina non solum mores in his qui praedicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari,[*]( B ) ut ueluti transmissa inmaculatae puritatis hereditas in his quos uolumus laudare praecellat. quae enim alia intentio hoc loco sancti euangelistae nisi ut sanctus Iohannes Baptista nobilitetur parentibus miraculis moribus munere passione? sic etiam sancti Samuhel mater Anna laudatur, sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit, quam posteris dereliquit. sacerdos itaque Zaccharias nec solum sacerdos, sed etiam de uice Abia, id est nobilis inter superiores semine.

et uxor [*]( C ) inquit eius de filiabus Aaron. non solum igitur a parentibus, sed etiam a maioribus sancti Iohannis nobilitas propagatur, non saeculari potestate sublimis, sed religionis successione uenerabilis. tales enim maiores habere debuit praenuntius Christi, ut non repente conceptam, sed a maioribus acceptam et ipso infusam iure naturae praedicare fidem dominici uideretur aduentus.

erant inquit ambo iusti [*]( D ) incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus [*]( 2 los. 5, 13, Luc. 2, 13 15 Reg. I 1, 2 18 Paralip. I 24, 10 25 cf. Augustinus de gratia Christi 48, 53 ) [*]( 1 mutnitiones (t pr. eras.) P 3 secernat 0 (s. m2 Expf prologus Incip liber) T 7 et erant] erant autem et mox iusti ante dm̃ C 10 laudari (i ex e) FG 11 uelut P uelud L 14 passiones (s ult. et\'as.) P 15 samuhelis P (is add. m3) LX isaac (a alt. s. u. m2j-P 18 semine T et (ex feminae) E faemine P femine GL feminae Βπ et ml FV et (in quo m2 semine) 0 feminas r et m2 FV familias aC 21 religione (i pr. ex e) P 25 dni si (ci s. si) P erant autem L )

21
+ domini sine querella. quid ad hoc referunt qui peccatis suis solacia requirentes sine peccatis frequentibus hominem putant esse non posse et utuntur uersiculo quia scriptum est in Iob: nemo mundus a sorde nec si una die uita eius est; in terra numerosi menses eius ab ipso? quibus respondendum est prius ut quid sit hominem sine peccato esse definiant, utrum numquam omnino peccasse an desisse peccare. si enim hoc putant sine peccato esse, [*]( E ) desisse peccare, et ipse consentio — omnes enim peccauerunt et egent gloria dei — sin autem eum qui ueterem errorem correxerit et in eam se uitae transformauerit qualitatem, ut temperet a peccato. negant abstinere delictis, non possum in eorum conuenire sententiam, cum legamus quia sic dominus dilexit ecclesiam, ut exhibeat sibi ipse gloriosam et non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et [*]( F ) inmaculata. nam cum ecclesia ex gentibus, hoc est ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis inmaculata potest esse, nisi primo per dei gratiam, quod abluta a delicto sit, deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis? ita nec ab initio inmaculata — humanae enim hoc inpossibile naturae — sed per dei gratiam et qualitatem sui. [*]( 1 cf. Augustinus epist. 177, 16, Origenes hom. in Lucam II (XIII 1805 b M.) 4 Iob 14, 4 sq. 9 Rom. 3, 23 14 Ephes. 5, 25 et 27 17 Auguatinus de natura et gratia 63, 75 (nam cum... 21 a delictts) 21 Augustinus de natura et gratia 63, 75 (nec ab ... p. 22, 1 uiàcaCur) ) [*]( 1 adhuc X 2 requirentes a requirent X (-tes m2 Οπ) praeferentes eet. 3 in iob est X (est ante in eras. F) 4 una die eius uita est PL unius diei uitae sit X 8 sic (c eras.) P 10 gloriam PG et (m eras.) CL, (m exp.) a glorięm) it gloriae (e eras.) V si PLX (sin 0 mZ) 14 sic] sicut L et (ut eras.) PEOV, (ut exp.) π, fut del. m2) 0 dilexit dfis T 17 ex pr.] de C ei alt.] a y 19 primum B per Chriati Augmtinus a BCO, om. cet. Augustinus 20 a P (#. u.) 21 hoc est (est 8. u. m2) EO 22 inpossibile est C et (est 8. u. m2) E sed aC Augustinus, et 0 et cet. et per qualitatem B et per aequaitatem C )
22
quia iam non peccat, fit ut inmaculata uideatur.

nec otiose iustos ante deum dixit, incedentes in mandatis et iustificationibus domini, in quo patrem omnipotentem [*]( 1272 A ) et filium conprehendit. filium esse qui legem tulerit. mandata praescripserit etiam sanctus euangelista declarat. et bene iustos ante deum; non enim omnis qui iustus est ante hominem iustus est et ante deum. aliter uident homines, aliter deus, homines in facie, deus in corde. et ideo fieri potest ut aliquis adfectata bonitate populari iustus uideatur mihi, iustus autem ante deum non sit, si iustitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur; [*]( B ) abscondita enim in ea homo non poterit deprehendere. perfecta igitur laus est ante deum iustum esse. unde et apostolus cuius laus inquit non ex hominibus, sed ex deo. beatus plane ille qui in conspectu dei iustus est, beatus ille de quo dominus dignatur dicere: ecce uere Israhelita. in quo dolus non est; uerus enim Israhelita qui deum uidet et uideri se nouit a deo et ipsi exhibet cordis occulta. solus enim perfectior qui ab eo probatur, qui non potest falli; [*]( C ) iudicia enim domini uera, iudicia autem hominum saepe falluntur, ut et iniustis iustitiae gratiam frequenter adscribant et iustum aut odio persequantur aut mendacio decolorent. nouit autem dominus inmaculatorum uias nec pro peccatore laudabilem nec pro laudabili peccatorem, sed unumquemque pro conpetentium iudicat ratione meritorum; idem est enim arbiter mentis et facti. diuina iudicia meritum [*]( 2 Rom. 2, 13, Origenes hom. in Lucam II (XIII 1806 b sq. M.) 4 Luc. 6, 46 sq. 5 cf. Baedae expo euang. Lucae p. 310 a M. 11 Sir. 43, 32 (36) 14 Rom. 2, 29 16 Ioh. 1, 47 18 I Cor. 14, 25 20 Ps. 18, 9 23 Ps. 36, 18 ) [*]( 1 ut s. u. P 2 deum] dum C eum a 5 perscripserit X 6 iustos (y 8. 0) 0 iusti C Baeda est om. Baeda 7 homine. T homines a et aC, om. cet. Baeda 12 in ea] mea αCπχ 13 esse om. P 14 deu est (est 8. u. m2) BT 16 qua F et (quo m2) OV dignatus est ΕγΤ uere israhelita (ere is in ras.) P 17 israhelita est aC 18 uidit P do X dno cet. ipse GLX (ipsi m2 aF) 24 pro laudabile / 26 diuina namque a )

23
+ iusti ex mentis habitu, non aliquo factorum exitu metiuntur; [*]( D ) plerumque enim aut bona mens facti reprehensibilis exitu deformatur aut improba cogitatio facti alicuius decore uelatur. sed etiam quod bene feceris, si male cogitaueris, diuino iudicio non potest conprobari; scriptum est enim: iuste quod iustum est persequeris. nam nisi esset ut iustum iniuste faceres. numquam dictum esset: iuste quod iustum est persequeris. et certe posse iustum iniuste fieri docuit nos ipse saluator dicens: cum feceris elemosynam, [*]( E ) noli tuba canere ante te. et cum oratis, non eritis sicut hypocritae. bonum est enim misericordia, bonum est oratio, sed potest iniuste fieri, si iactantiae causa aliquis pauperi largiatur, ut uideatur ab hominibus.

unde sanctus euangelista non solum iustos ante deum et incedentes in mandatis omnibus et iustificationibus domini, sed etiam sine querella incedentes ait. quod mire cum prophetico congruit dicto, quo sanctus Salomon in Prouerbiis usus est dicens: prouide bona semper coram deo et [*]( F ) coram hominibus. nulla ergo querella est, ubi et mentis bonitas concordat et facti, et plerumque iustitia durior hominum querellam excitat.

quam uero congruat uerborum ipsa distinctio et ordo conueniat diligenter aduerte. incedentes inquit in omnibus mandatis et iustificationibus domini. prius enim mandatum, secunda est iustificatio. itaque cum mandatis caelestibus oboedimus, in mandatis incedimus domini: cum iudicamus et congrue iudicamus, tenere [*]( 1273 A ) domini iustificationes uidemur.

plena igitur laudatio. quae [*]( 5 Deot. 16, 20 9 Matth. 6, 2 et 5 11 Tob. 12, 8 18 Prouerb. 3, 4 ) [*]( 1 non ex ΕγΤ 4 etiamsi (om. deinde si) X 5 conprobare (i 8. e) P 6 nam ... peraequeris om. X esset (t 8. u.) P 8 posset P 9 aelimosinam P 11 bonum alt.] bona Xy 17 solomon a 18 dicens om. B bona (na 8. u.) P d6 ex dno G, dno L 19 coram om. CX bominibus ex omnibus a 26 tenere (s. m2 facere, sed eras.) 0 facere x 27 plana n et (e 8. a pr. m2) V plane FL et (a 8. e) 0 laudatio est P est (8. u. m2) laudatio 0 )

24
genus mores officium factum iudicium conprehendit, genus in maioribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandato, in iustificatione iudicium.

[*](1,8-10 ) Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zaccharias in ordine uicis suae ante dominum deum secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum domini. [*]( B ) et omnis populus foris orabat hora incensi.

uidetur hic sanctus Zaccharias summus designari sacerdos, quia sicut lectum est, de priore tabernaculo, in quod semper intrabant sacerdotes ministeria consummantes, uno tantum anni tempore intrabat in templum: in secundo autem semel in anno singularis summus sacerdos non sine sanguine, quem offert pro se et populi delictis. hic est ille summus sacerdos, qui adhuc sorte quaeritur, quia uerus adhuc ignoratur; qui enim sorte legitur humano iudicio non conprehenditur. ille igitur quaerebatur et alius figurabatur. ille [*]( C ) quaerebatur uerus in aeternum sacerdos, cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum, qui non hostiarum cruore, sed proprio sanguine patrem deum generi reconciliaret humano. sed tunc sanguis fundebatur in specie, in specie sacerdos ordinabatur, nunc, quia ueritas uenit, relinquamus speciem, [*]( D ) ueritatem sequamur. et tunc quidem uices erant, nunc autem est perpetuitas. erat ergo et certe erat cuius uices etiam gerebantur.

sorte ergo legebatur, ut introiret templum [*]( 12 Hebr. 9, 7 15 Paralip. I 24, 5 18 Ps. 109, 4, Hebr. 7, 21 19 Hebr. 9, 12 28 Hebr. 10, 1 sqq. ) [*]( 4 eat s. u. m2 G 6 exi*it B 8 foris (a s. i m2) G orabatj STabat (ST in ras.) B 10 priori aBCfX 12 intrabat aB intrabant P (n alt. s. u.), G (n alt. s. t*. m2) cet. 14 offerret (re s. u. m2) X et pro populi a 16 elegitur GT et (i s. e alt.) E eligitur Y et (m2 ex legitur) F 20 sanguine EfT, om. eet. patri (m2 ex patrem) dd (0 m2 in ras.) genus (us in ras. m2) rec. hum. V patrem (m eras.) dο̄ genus rec. hum. π 21 alt. in specie om. aG 23 et ueritatem PL et om. PL 25 legebantur P elegebantur L elegebatur G eligebatur ΕγΤ in templum EOTV )

25
sacerdos. si igitur in typo nullus poterat testis adhiberi, quid aliud significabatur nisi eum sacerdotem esse uenturum, cuius sacrificium non esset conmune cum ceteris, qui non in manu factis templis sacrificaret pro nobis, sed in sui corporis [*]( E ) templo nostra peccata uacuaret. sorte ergo quaerebatur sacerdos. ideo fortasse et milites uestimenta domini sortiebantur, ut, quoniam in templo suo pro nobis dominus deferre sacrificium praeparabat, circa ipsum quoque sortis agitatio praeceptum legis inpleret. propter quod ait: non ueni legem soluere, sed inplere, certe ut ipse esset, qui et exspectatus ueteri [*]( 1274 A ) testamento et mandato dei uideretur electus. denique et super apostolum Matthiam sors cecidit, ne apostoli electio a mandato discrepare legis ueteris uideretur.

Apparuit autem illi angelus stans a dextris [*](1,11) altaris incensi. non inmerito angelus uidetur in templo, quia ueri sacerdotis iam nuntiabatur aduentus et caeleste sacrificium [*]( B ) parabatur, in quo angeli ministrarent. et bene apparuisse dicitur ei qui eum repente conspexit, et hoc specialiter aut da angelis aut de deo scriptura diuina tenere consueuit, ut quod non potest praeuideri apparere dicatur; sic enim habes: apparuit deus Abrahae ad ilicem Mambre. nam qui ante non praesentitur, sed repentino uidetur aspectu adparere [*]( 3 Act. 17, 24 5 II Cor. 6, 16 6 Luc. 23, 34 9 Matth. 5, 17 11 Act. 1, 26 15 Augustinus epist. 147, 18 (non inmerito ... p. 28, 7 possit a nobis); cf. ss. 19—33, s. 39, epist. 148, 6. 10. 12 21 Gen. 18, 1 ) [*]( 2 aliuş (d s. ṣ) P 3 con∗∗∗mune P qui denique ΕγΤ 4 templi GX (templis m2 π) 7 quoniam F (in mg. quando), quando in ras. m2 V (in mg. quando) 9 propter quod π (quod 8. u. m2) propt*» quod T quod propterea P soluere legem y 10 et extra u. j, om. aT 12 ne] ut P 13 discrepare om. PL, discrepant post uideretur add. L 14 autem om. C, s. u. T angelus dni Lπ dni angelus FO et (dni extra u. postea add.) V 15 uideretur (re eras.) P 16 neris (s eras.) P adnuntiabatur C 18 et om. X Augustinus aut om. X, aliud B 21 mambre PFLV Augustinus mambres (a ex o) G membre (a 8. e) E mambrae cet. 22 praesentitur BCO Augustinus et (a 8. i m2, in mg. praesentiat) F, (a s. i eras., in mg. praesentitur) V praesentetur ait praesentatur eet. )

26
memoratur. non enim similiter sensibilia uidentur et is cuius in uoluntate situm est uideri et cuius naturae est non uideri, [*]( C ) uoluntatis uideri. nam si non uult, non uidetur; si uult, uidetur. apparuit enim deus Abrahae quia uoluit: alii, quia noluit, non apparuit. uisum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri caelum, uisus est etiam Iesus stans ad dexteram dei et non est uisus a populo. uidit Esaias dominum Sabaoth, sed alius uidere non potuit, quia cui placuit apparuit.

et quid de hominibus loquimur, cum etiam de [*](D ) ipsis caelestibus uirtutibus et potestatibus legerimus quia deum nemo uidit umquam? et addidit quod ultra caelestis est potestates: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit. aut adquiescatur igitur necesse est, si deum patrem nemo uidit umquam, filium uisum esse in neteri testamento et desinant haeretici ex uirgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex uirgine uidebatur, aut certe refelli non potest uel patrem uel filium uel certe spiritum sanctum, si tamen est sancti spiritus uisio, ea specie [*]( E ) uideri, quam uoluntas elegerit, non natura formauerit, quoniam spiritum quoque uisum accepimus in columba. et ideo deum nemo uidit umquam, quia eam quae in deo habitat plenitudinem diuinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis conprehendit; uidit enim ad utrumque referendum est. [*]( 1275 ) [*]( 5 Act. 7, 55 7 Esai. 6, 1 11 Ioh. 1, 18 12 Ioh. 1, 18 20 Matth. 3, 16 21 Coloss. 2, 9 22 I Tim. 6, 16 ) [*]( 1 et is ВγL Augustinus ei C et his P (sed m3 8. et eras, h eras.) cet. 4 alio PL aliis n Augustinus quia (a ex n) P 5 etiam G Augustinus etiam et cet. 6 aperire P (i s. e alt.) EOT 7 ad (d 8. u. m2) P 8 uidere (e alt. ex i m3) P, om. C 11 dum X caelestis αγLTX (-es corr. FTV), militine caelestia C, caelestes cet. 12 potestatis P (e 8. i m3) yLOV, potestates nisi CG 13 enarrabit aX (-uit m2 FO) narranit PL Augustinus 15 uetere PL designant (g eras.) PF ei] et P (ei corr.) a 17 refelli (fe in ras.) V repelli π et F (in mg. refelli), 0 (f s. p), reuelli (8. m2 refelli, sed eras.) Y 18 est] et X, om. C uisio est (est s. u. m2) CV 20 accipimus G 23 enim] ergo C )

27
denique cum additur: unigenitus filius ipse enarrrauit, mentium magis quam oculorum uisio declaratur; species enim uidetur, uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente conprehenditur.

Sed quid de trinitate dicam? Seraphin quando uoluit apparuit et uocem eius Esaias solus audiuit. apparuit angelus et nunc praesto est, sed non uidetur; neque enim in potestate nostra est uidere, sed in potestate illius apparere. tamen, etsi [*]( B ) potestas non est uidendi, est gratia promerendi, ut uidere possimus. et ideo qui habuit gratiam meruit copiam; nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus.