Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

et quid mirum si in praesenti saeculo nisi quando uult dominus non uidetur? in ipsa quoque resurrectione non facile est deum uidere nisi his qui corde sint mundo. et ideo beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt quantos beatos iam numerauerat et tamen uidendi his deum non [*]( C ) promiserat facultatem! si ergo hi qui mundo sunt corde deum uidebunt, utique alii non uidebunt; neque enim indigni deum uidebunt, neque is qui deum uidere noluerit potest deum uidere. nec in loco deus uidetur, sed mundo corde, nec corporalibus oculis deus quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur adfatu nec sentitur incessu. et cum absens putatur, uidetur et, cum praesens est, non uidetur. denique nec apostoli omnes Christum uidebant. et ideo ait: [*]( D ) tanto tempore uobiscum sum, et adhuc me non cognouistis! qui enim cognouit quae sit latitudo et [*]( 5 Esai. 6, 6 13 Augustinus epist. 147, 52 (in ipsa... p. 28, 7 possit a nobis) 14 Matth. 5, 8 25 loh. 14, 9 26 Ephes. 3, 18 ) [*]( 1 enarrabit aX (v a. b 0) enarrauit P (e 8. u.) narrauit Augustinus 3 illi (m2 illa) FOV 5 seraphin L Augustinus et (n ex m) B sgrafin (e s. a m3) P sarafim (e s. » m2) a seraphim G (m in ras.) cet. 7 nunc (c in ras.) P non ex nunc P 8 sed in potestate (sed in potes in ras.) P 14 sunt a (i s. u) Br ideo ait PL 15 enim om. π, 8. u. V 16 beatos in ras. P innumerauerat a 19 his (h eras.) Ρπ V 26 agnouistis C cognoscitis G )

28
longitudo et altitudo et profundum et supereminentem scientiae caritatem Christi, uidit et Christum, uidit et patrem. nos enim iam secundum carnem non nouimus Christum. sed secundum spiritum; spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus, qui nos in omnem plenitudinem dei misericordia sua inplere dignetur, ut uideri possit [*]( E ) a nobis. ideo ergo apparuit Zacchariae angelus a dextris altaris incensi, quia apparuit cum uoluit, non apparuit quamdiu noluit.

apparuit autem a dextris altaris incensi, quia diuinae insigne misericordiae deferebat; dominus enim a dextris mihi, ne conmouear et alibi: dominus protectio tua super manum dexterae tuae. atque utinam nobis quoque adolentibus altaria, sacrificium deferentibus adsistat angelus, immo praebeat se uidendum; non enim dubites [*]( F ) adsistere angelum. quando Christus adsistit, Christus immolatur; etenim pascha nostrum immolatus est Christus. nec uereare ne turbetur cor tuum angeli uisione — perturbamur enim et a nostro alienamur adfectu, quando praestringimur alicuius superioris potestatis occursu —; idem enim angelus qui occurrerit nobis confirmare nos poterit, sicut turbatum ante Zacchariam firmauit animo dicens: [*]( 1276 ) [*](1,13 sq. ) ne timeas, Zaccharia, quoniam ecce oratio tua exaudita est. et uxor tua Elisabet pariet filium. et uocabis nomen eius Iohannes; et erit gaudium tibi, e\'t multi in natiuitate eius gaudebunt.

plena semper et redundantia sunt diuina beneficia, non exiguo [*]( 1 Ephes. 3, 19 2 Ioh. 14. 9 3 II Cor. 5, 16 4 Thren. 4, 20 5 Ephes. 3, 19 10 Ps. 15, 8 11 Ps. 120, 5 16 I Cor. 5, 7 ) [*]( 1 supereminentiam X supereminentip B 2 scientiae om. PB 7 ergo om. PO 8 qui Py apparuit cum uoluit del. 0, om. FπV 10 deitria est LX et (est 8. u. m2) k 11 ne (in ras.) 0 nec L et (c eras.) G dominus] dS P, dna enim C 12 dextere (e alt. 8. u.) P 15 Christus adsistit om. a adsistit quando OT 17 uerearis γLTV et (is ex e) E 18 perstringimur X 20 occurrit 7 21 zachariae C animum P (in ras.) L animi a 22 zaccharia* P 24 iohannēṣ P iohannes B et (es ex ē) F iohannem cet. 25 plana B )

29
constricta numero, sed uberi bonorum coaceruata congestu, ut hic primo precationis fructus, deinde sterilis partus uxoris, tum laetitia plurimorum et magnitudo uirtutis. altissimi quoque propheta promittitur, quin etiam, ne qua esset dubitatio, [*]( B ) futuri quoque uocabulum designatur. tantis igitur supra uotum fluentibus non inmerito diffidentiae poena silentium est, quod in posterioribus explanabimus. sollemnis autem laetitia est in ortu et generatione sanctorum; sanctus enim non solum parentum gratia, sed etiam salus est plurimorum. unde admonemur hoc loco sanctorum generatione laetari.

ammonentur etiam parentes gratias agere non minus pro ortu quam pro [*]( c ) meritis filiorum; non enim mediocre munus est dei dare liberos propagatores generis, successionis heredes. lege Iacob duodecim filiorum generatione gaudere, Abrahae filius datur, Zaccharias exauditur. diuinum igitur munus fecunditas est parentis. agant itaque patres gratias, quia generauerunt, filii, quia generati sunt; matres, quia coniugii praemiis honorantur; stipendia enim militiae suae filii sunt. uernet in dei laudem terra, quia colitur, mundus, quia cognoscitur, ecclesia, quia [*]( D ) deuotae numero plebis augetur. nec otiose in principio statim Genesis dei iussu coniugium copulatur nisi ut haeresis destruatur. sic enim deus coniugium probauit, ut iungeret, sic remuneratus est, ut quibus sterilitas filios denegasset pietas diuina concederet.

Et erit magnus coram domino. non corporis hic, sed [*](1,15) animae magnitudinem declarauit. est coram domino magnitudo [*]( E ) [*]( 7 cf. 8. 42 13 Gen. 49, 28 14 Gen. 21, 2 20 Gen. 2, 24 ) [*]( 1 coaceraata (v 8. ḅ m2) P 2 praedicationia PL Bterelis P (i 8. e alt.) GLx et (corr. ml) V 3 tum] tunc X dum X 7 explanauimus a et (-bimus corr.) y explanandum est X explanabitur ET solemnis P 10 ammonentur PErLT admonentur cet. 12 dei munus est X 14 \'XlI\' POL, de XII n, de duodecim F generatione? P generatione.. π filium \'s 8. m m3) P 16 parentis (is ex es) X et (par ex praes) a patres] parentes 7 18 laude X 19 terram P quia] quae B 20 denoto a numerus PL augeatur (a exp. m2) G 21 distruatur B (destr. corr.) X 23 sterelitas P (i 8. e alt.) V (corr. ml) Gπ )

30
animae, magnitudo uirtutis, est etiam paruitas animae et pueritia uirtutis. iuxta enim animae et corporis numeramus aetates, non pro ratione temporis, sed pro qualitate uirtutis, ut uir perfectus ille dicatur qui careat errore pueritiae et lubricum adulescentiae animi maturitate non sentiat, pusillus autem qui nullum adhuc uirtutis uideatur habuisse processum. unde illud in Hieremia, cum misereretur dominus deflentis Ephraem [*]( F ) et peccata propria deprecantis: a iuuentute inquit mea dilectus mihi est filius Ephraem, puer in deliciis. si enim non fuisset puer in deliciis, numquam peccasset. et bene utrumque dixit, et in deliciis et puerum; est enim puer qui non peccat. ecce puer meus, quem elegi. per delicias itaque peccauit qui ita erat informatus a domino, ut nescius esset erroris. ergo et si puer in deliciis non fuisset et si in uirum perfectum uirtutis processisset aetate, numquam lapsus fuisset, ut illi necesse esset ueniam suorum petere delictorum. [*]( 1277 ) cum magis meritorum praemia sperare deberet. quod etiam dominus noster in euangelio uidetur exprimere, cum dicit: nolite contemnere unum de pusillis istis. sed loco suo plura seruentur. ergo pusillus contrarius magno est. et si iuxta apostolum paruulus sub elementis est — cum enim essemus paruuli, sub elementis huius mundi eramus — ergo magnus supra elementa mundi est.

erit itaque [*]( 4 Coloss. 1, 28 8 Hier. 38 (31), 20 12 Esai. 43, 10 15 Ephes. 4, 13 19 Matth. 18, 10 20 cf. lib. VIII ss. 57 sqq. 21 Gal. 4, 3 ) [*]( 2 et (s. m2 ut) E ut P (e s. u m3) BFKV 3 temporis (p in ras.) P 6 principia. (s. i processū.) C 7 miseretur PELizT et (m2 -reretur) U efrem PaG hefrem jt ephrem CL effrem V (f pr. e. u.) cet. 8 deprecantis (8. m2 deplorantis) E deplorantis C 9 est om. X efrem Pa ephrem CL effrem V (f pr. 8. fl.) cet. 10 peccauisset aJBEGT et om. G 13 quia B et (a eras.) V qui non X et (non 8. «. m2, om. ita) 0 18 expremere (i s. e) P expręmere a cum dicit] dicens PL 19 nolite (te eras.) P noli aBCf 20 est magno ErT est et ex esset P 22 huius s. u. m2 OG, mundi huius y 23 erit (a 8. i m2) F erat aC )

31
magnus Iohannes non uirtute corporis, sed animae [*]( B ) magnitudine. denique non fines alicuius propagauit imperii, non triumphos aliquos bellici certaminis adoreis praeoptauit, sed quod est amplius, in deserto praedicans delicias hominum corporisque lasciuiam magna animi uirtute depressit. paruulus ergo in saeculo, magnus in spiritu. denique quasi magnus nec uitae captus inlecebris sententiae constantiam uiuendi desiderio mutauit.-

Et spiritu inquit sancto replebitur adhuc in utero [*]( C ) [*](1,15) matris suae. non est dubium uerum hoc angeli esse promissum, siquidem sanctus Iohannes, antequam nasceretur. matris adhuc in utero positus spiritus accepti gratiam designauit. nam cum et pater eius aut mater nulla ante mirabilia fecissent, in utero parentis exsiliens domini euangelizauit aduentum. sic enim habes quod, cum aduenisset mater domini ad Elisabet, ait illa: ecce ut facta est salutatio tua [*]( D ) in auribus meis, exsultauit infans in utero meo: nondum enim erat illi spiritus uitae, sed spiritus gratiae. denique et alibi uiuendi substantiae praecurrere sanctificandi gratiam potuimus aduertere, cum dicit dominus: priusquam te formarem in utero, noui te et, priusquam exires de uulua, sanctificaui te et prophetam in gentibus posui te. alius enim est spiritus uitae huius, alius gratiae. ille nascendo sumit exordium, moriendo defectum, iste non [*](1 Lnc. 7, 28 16 Lnc. 1, 44 20 Hier. 1, 5 . ) [*]( I inter magnos iohannes B iohannes magnus (magnus s. u. m2) V, magnus om. FOic 3 ado. reis P praeoccupauit B reportauit G 4 deliciis P 5 magnanimi P magnanima (i m2 8. a tert.) n 10 est s. u. m2 E, om. yT 13 aut] et C 14 ante domini add. parenti P 16 ut s. u. P 18 ille BEF-(OT, om. G 19 substantiae (-am corr.) EF substantiam 0 (-ae corr.) BCyT substantia a 20 gratia F (a alt. ex ā) γ 21 te formarem in utero (utere L et o s. e alt. K) noui te et (et om. L, s. u. x) priusquam aBCLXy, om. P exisses C 22 uulua matris EfT 23 est om. T, 8. u. V (in quo ras. ante enim), et a huius uitae L 24 nascendo (cendo in ras.) L nascendi a sumpsit y hic moriendo PL )

32
temporibus, non aetatibus cohercetur, non obitu exstinguitur, non aluo matris excluditur. denique et sancta Maria plena [*]( E ) sancto spiritu prophetauit et Helisaeus mortuus defunctum cadauer hominis tactu sui corporis suscitauit et Samuhel post mortem secundum scripturae testimonium futura non tacuit.

et spiritu inquit sancto replebitur; cui enim adest spiritus gratiae nihil deest, et cui spiritus sanctus infunditur magnarum plenitudo uirtutum est.

Denique multos inquit filiorum Israhel [*]( F ) [*](1,16) conuertet ad dominum deum ipsorum. non egemus testimonio quod plurimorum sanctus Iohannes corda conuerterit. in quo nobis propheticae scripturae et euangelicae suffragantur — uox enim clamantis in deserto: parate uiam domino, rectas facite semitas eius — et baptismata populis frequentata declarant conuersae plebis non mediocris[*]( 1278 ) factos esse processus, quia dum creditur Iohanni, creditur Christo. non enim de se, sed de domino praedicabat praenuntius Christi.

et ideo praeibit in conspectu domini in [*](1,17) spiritu et uirtute Heliae. bene ista iunguntur; numquam enim sine uirtute spiritus nec sine spiritu uirtus est. et ideo fortasse in spiritu et uirtute Heliae, quia sanctus [*]( B ) Helias et uirtutem magnam habuit et gratiam, uirtutem, ut ad fidem animos populorum a perfidia retorqueret, uirtutem abstinentiae atque patientiae et spiritum prophetandi. in deserto Helias, in deserto Iohannes; ille coruis pascebatur, hic dumis et calcata omni uoluptatis inlecebra parsimoniam [*]( 2 Luc. 1, 46 3 Reg. IIII 13, 21 4 Reg. I 28, 16 sqq. 13 Matth. 3, 3, Esai. 40, 3 24 Reg. III 17, 3 sqq. ) [*]( 2 albo (v 8. V m3) P alueo X (e eras. π, exp. V) plena (a ex o) LO pleno F 3 spu sco FγΟV heligseus P 8 est post magnarum transponunt PL 12 et om. PGV, s. u. m2 FO euangelium suffragatur G 13 dni X 15 mediocris a et (is ex es) m3 P m2 B mediocres P m1 B m1 cet. 18 preiuit P 23 retorqueret (r pr. ex s) ΟπF se torqueret (se del. m2) F 25 coruis pascebatur (nis pas in ras.) P 26 dumis et BCF dumis set P (s alt. eras.), V (m2 dum esset), 0 (m2 dum diues esset), dum his et π, dum et L, donis et a, dum diues esset / galeata (corr. calata) P )

33
praetulit luxumque contemsit. ille Achab regis gratiam non quaesiuit, hic spreuit Herodis, ille Iordanen diuisit, hic ad lauacrum salutare conuertit, hic cum domino uersatur in terris, [*]( C ) ille cum domino apparet in gloria, hic prioris, ille sequentis dominici praecursor aduentus. ille post triennium arescentem pluuiis terram rigauit et hic post triennium nostri corporis humum fidei imbre perfudit. quaeris quod triennium sit? ecce inquit anni tres sunt, ex quo uenio quaerens fructum in ficulnea hac, et non inuenio; mysticus enim numerus debebatur, ut salus populis redderetur: unus in patriarchis annus — denique de hominibus tunc anni [*]( D ) prouentus fuit, qualis non fuit postea super terram — alius in Moyse et prophetis ceteris, tertius in domini salutaris aduentu. ecce inquit annum domini acceptum et diem retributionis. et ille pater familias, qui plantauit uineam, non semel exactores fructum, sed saepius destinauit. primum seruulos, secundo alios seruulos destinauit, tertio autem filium suum misit.

uenit ergo Iohannes in spiritu et uirtute Heliae; [*]( E ) alterum enim sine altero non potest esse, sicut etiam in sequentibus repperietur, cum dicitur: spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit te. sed fortasse hoc supra nos et supra apostolos uideatur exemplum; nam et ille sub Helia diuiso amne fluuialium recursus [*]( 1 Reg. IIII 1, 8, Matth. 3, 4 2 Reg. IIII 2, 14 4 Matth. 17, 3 5 Reg. III 18, 1 et 45 8 Luc. 13, 7 13 Luc. 4, 19 14 Matth. 21, 33 sqq. 20 Luc. 1, 35 23 Reg. IIII 2, 14 ) [*]( 2 iordancn PBGL iordanem C (m ex n) cet. 7 quaeres FLrt et (-is m2) V 10 habebatur G 12 qualis ferme non X (fere 8. ferme T) moysen EGX (n exp. Fr., eras. E) moysi B 13 saluatoris Βπχ et (m2 ex salutaris) 0 15 et om. C 16 fructum a et m1 F fructuum P (u alt. 8. u.), E (u pr. 8. u.), F m2 cet. primum (m alt. ex 8) P nam primum C seruulus (-os corr.) P 16 sq. seruulos bis ex aeruolos m2 X 19 sicuti C 20 repperietur (e tert. eraa.) P repperifetur r, repperietur cum om. C 21 obumbrauit B et (-bit corr.) PFG tibi CγL sed ne fortasse B 23 fluuii alium (corr. m3) P fluuii L fluuialium (i pr. s. u. m2) a ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( s )

34
undarum in originem fluminis, sicut dixit scriptura: Iordanis conuersus est retrorsum, significat salutaris lauacri futura mysteria, per quae in primordia naturae suae qui baptizati fuerint paruuli a malitia reformantur. quid quod etiam [*]( F ) apostolis suis ipse dominus uirtutem spiritus esse tribuendam promisit dicens: accipietis uirtutem adueniente in uos spiritu sancto? deinde in sequentibus factus est inquit subito sonus de caelo tamquam ui magna ferretur spiritus. bene ui magna, quia spiritu oris eius omnis uirtus eorum. et uirtus est illa, quam a sancto spiritu apostoli consecuti sunt.

bene etiam praeibit [*]( 1279 A ) ante faciem domini sanctus Iohannes, qui praenuntius natus et praenuntius mortuus est. et fortasse hoc mysterium in hac uita nostra hodieque celebretur. praecurrit enim animae nostrae quaedam uirtus Iohannis, cum credere paramus in Christum, ut paret ad fidem animae uias nostrae et de uitae istius tramite tortuoso rectas semitas nostri faciat conmeatus, ne anfractu labamur erroris, quo omnis uallis animae nostrae uir- . tutis fructibus possit inpleri et omnis saecularium altitudo [*]( B ) mentorum domino se humili magis timore prosternat sciens nihil sublime posse esse quod fragile est. [*]( 1 Ps. 113, 5, Augaatinus contra Iul. Pelag. I 3, 10 et contra sec. Iul. resp. IIII 121 (Iordanis... reformantur), contra sec. Iul. resp. 1123 (in primordia ... reformantur) 6 Act. 1,8 7 Act. 2, 2 9 Ps. 32, 6 16 Luc. 3, 4 ) [*]( 1 dicit X iordanes P (-is corr.) G (-is m2) 2 saluatoris B 3 per om. BC 4 fuerunt OKT fuerant C a P Augustinus, om. cet. reformarentur LX qui quod EG et (quid quod m2) i qai id quid a quicquit 0 6 aduenientem PBLX (is a. 6 m2 F) et (m exp.) G in uos post accipietis transponit L 7 sps sci PL epm scm X (spa sci m2 F); cf. de spiro sancto I 81, II 19 8 de caelo om. C 9 quia aps P (spu m3) EGLTX (spu corr. F) 10 a om. aBX 11 spu sco CKV consequuti CkV 12 natus est X (et om. G) 14 celebretur P (-atur corr.) et (a 8. e tert. m2) Εγπ caelebraetur a celebratur cet. animae om. F et (in quo uirtuti post nostrae s. u. m2) V, animus s. u. m2 0 (in quo m2 nostrae mutauit in nostras) 16 ad fidem in ras. P uias (s. u. eras.) nostrae uias C 18 ualles (i a. e m3) P 21 est (t in ras.) P, est in ras. L )

35

[*](1,18—20 ) Et dixit Zaccharias ad angelum: unde hoc sciam? ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis. et respondit ei angelus dicens: ego sum Gabrihel angelus, qui adsto ante dominum, et missus sum haec adnuntiare tibi. et eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec omnia [*]( C ) fiant, propter quod non credidisti uerbis meis, quae inplebuntur in tempore suo.

condemnatur silentio incredulitas sacerdotis et fides prophetarum probatur oraculo. clama inquit. et dixi: quid clamabo? omnis caro faenum. uides iubentis imperium, obtemperantis obsequium, interrogantis adfectum, obsequentis oraculum. credidit enim qui quid clamet exposcit et, quia credidit, prophetauit. at uero Zaccharias, quia non credidit, non potuit loqui, sed [*]( D ) [*](1,22) erat annuens illis et remansit mutus. non unius mysterium nec unius silentium est.

tacet sacerdos, tacet propheta. nisi fallor, in uno uox totius plebis obmutuit, quia in uno totus ad dominum per Moysen populus loquebatur. cessatio sacrorum et silentium prophetarum, taciturnitas prophetae et taciturnitas sacerdotis est. auferam inquit ualidam uirtutem, prophetam et consiliarium. et uere abstulit [*]( E ) prophetas, a quibus abstulit uerbum, quod loqui in prophetis solebat. et uere his abstulit uirtutem, quibus dei uirtus recessit, abstulit his consiliarium, quos magni consilii angelus declinauit, abstulit uocem, quia uox uerbi, non uocis [*]( 10 Esai. 40, 6 15 sqq. Origenes hom. in Lucam V (XIII 1812 b M.) 20 Esai. 3, 1. 3 24 Esai. 9, 6 ) [*]( 4 adsisto aBGr assisto CET; cf. de fide V 73 ad 0 (s. m2 ante) FV et ecce χ 12 enim quidquid (d pr. exp.) ax, (eras.) V, (quid pr. del. m2) F enim quicquid L (c exp.), 0 (qui m2 s. quic) etiam quicquid G (et m2 8. quic) etiam et quid E-( T 13 clamet (aret 8. et m2) 0 clamaret BG qui non credidit quia non credidit B 15 illis om. B, oculis y permansit X unium (s 8. ip) P 18 dm̄ PaCL moysen (n 8. u. m3) P 23 uirtus dei B 24 quem PL 23 declarauit PL ) [*]( 3* )

36
est uerbum; nam nisi uerbum illud operetur in nobis, nullus est sonus uocis. uox Iohannes est — uox enim clamantis in deserto — Christus est uerbum; hoc uerbum operatur et ideo, ubi desiuit operari, muta repente carens spiritu ueluti quaedam animae lingua conticuit. transiuit enim ad nos dei[*]( F ) uerbum et in nobis non tacet. denique iam non potest Iudaeus dicere quod potest dicere Christianus quia experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus.

Et ipse erat annuens illis. remansit ergo mutus Zaccharias et erat annuens illis. quid est nutus nisi quidam sine uerbo corporalis actus indicare moliens nec exprimens uoluntatem, quidam suprema morte uoce suppressa mutus sermo morientum? nonne tibi uidetur huic similis esse populus [*]( 1280 A ) Iudaeorum ita inrationabilis, ut actuum suorum non possit praestare rationem, qui in ultimo spei uitalis obitu constitutus uocem quam habebat amiserit, quae titubantis actu corporis signum uerbi cupiat explicare, non uerbum? mutus ergo populus sine ratione, sine uerbo. cur enim tibi magis uideatur mutus esse qui sonum quam qui mysterium nescit? est profecto uox operum fideique clamor, sicut lectum est: sanguis fratris tui ad me clamat. et ille clamat, [*]( B ) qui in corde suo clamat per diem. qui ergo cordis clamorem perdidit perdidit linguae; nam qui distinctionem fidei non [*]( 2 Luc. 3, 4, Esai. 40, 3 3 Ioh. 1, 1 7 II Cor. 13, 3 21 Gen. 4, 10 22 Ps. 21, 3; 118, 145 ) [*]( 1 nisi aCL et (ni s. u. m2) n si cet. 2 clamantis est ΕγΤ 4 desiit PBL 5 animae (e eras.) E anima FOV 6 dicere iudeue C 8 eius quaeritis X 10 nutus (n ex m) PC mutus cet. 11 actus] acessus Gf accessas E (8. affectus) T 13 morientium LΟπχ esse similia T 14 ut post ita transponit B 15 uitalis spei L spiritus uitalis ed. Rom. 16 amiserat C (t i s. a m2) EGT et (at ex it) 0 quae] et X 17 capiebat ΕγΤ 18 rationis P (e s. is m3) L magis tibi X 20 est PaCEL est est G et est cet. uox s. u. P 21 clamat ad me PL 23 alt. perdidit om. PLX post perdidit alt. add. et s. u. m2 FOT nam qui] nam que P (i s. a m2; voluit corrector lingua enim) namque L )

37
tenet quomodo potest tenere uerborum? et ante quidem Moyses dixerat quia loqui non poterat, sed posteaquam dixit, uerbum accepit et bonorum operum edidit claritatem. ergo sicut Moyses typus populi fuit et typus legis, ita etiam Zaccharias tacuit.

singula itaque ut concurrant considerandum est, uerbum in utero, lex in silentio, Iohannes appellatur et [*]( C ) Zaccharias loquitur, uerbum editur, lex absoluitur, sed legis absolutio uerbi est explicatio, et ideo qui dixerit uerbum loquitur, etiamsi ante non sit locutus. ab angelo iubetur tacere Zaccharias, ab angelo uox premitur Iudaeorum; non enim humanae, sed diuinae hoc potestatis imperium est, ut non loquatur deo qui non credidit Christo. et ideo credamus, ut loquamur, credat Iudaeus, ut loqui possit. loquamur spiritu [*]( D ) mysteria, intellegamus rationem sacrificiorum ueterum, aenigmata prophetarum. mutus est qui non intellegit legem, mutus est qui non intellegit diuinarum seriem scripturarum; uox enim nostra fides est. et ideo malo in ecclesia quinque uerba mente mea loqui, ut alios instruam, quam decem milia uerborum in lingua; linguae enim in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus, sed fidelibus.

[*](1,24 sq. ) Post hos autem dies concepit Elisabet uxor [*]( E ) eius et occultabat se mensibus quinque dicens: [*]( 1 Exod. 4, 10 18 I Cor. 14, 2 14 Num. 12, 8, I Cor. 13, 9 et 12 17 I Cor. 14, 19 et 22 ) [*]( 1 potest (t alt. in ras.) P moyse9 quidem PL 2 sed] et (ante e punctum eras.) P 3 accepit (e ex i) P 6 appellatur lineola subducta P 10 premitur T praemittitur GO et (itt exp.) P, (itt eras.) 0 praemitur cet. 11 hoc humanae (humanae est 0 et est del. m2 V) sed diuinae (diuinae est V, est eras.) hoc (hoc del. m2 0) ΟπV humanae est F est 8. u. P, eras. F 12 credidit (di pr. eras.) P, (di pr. exp. m2) GO, credit C (dit s. t, sed eras.) ΕγΤ 13 in spu aB 14 sacrificium X (-orum m2 FO) 17 mallem y 19 uerborum om. P; cf. Paulin. epist. 23, 36 linguae (e s. u. m3) P 20 signum n sed infidelibus om. ΡαGγL prophetia ... fidelibus om. X )

38
quid mihi sic fecit dominus in diebus, quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines?

magna sanctis cura est uerecundiae, ut plerumque in ipsis pudor uotis sit, sicut hoc loco aduertimus sanctam Elisabet, quae utique filios habere cupiebat, occultantem se mensibus quinque. quae causa occultationis nisi pudoris? est enim [*]( F ) unicuique officio praescripta aetas et quod tempore decet tempore non decet aeuique mutatio facti uniuscuiusque mutat saepe naturam. sunt etiam ipsi quaedam tempora praescripta ■ coniugio, quando dare operam liberis sit decorum, dum anni uigent, dum suscipiendorum liberorum spes est, dum generandi usus est in exemplo, copulae quoque usus in studio est. at uero ubi matura aeui senectus successerit et aetas regendis liberis habilior quam creandis, pudor est legitimi licet coitus indicia gestare et grauari alienae aetatis onere et tumescere aluum non sui temporis fructu. senes enim ab [*]( 1281 A ) ipsa concluduntur aetate et iusto intemperantiae pudore reuocantur facere opera nuptiarum. adulescentes ipsi plerumque filiorum uota praetendunt et excusandum arbitrantur aetatis calorem generationis adfectu. quanto magis senibus agere turpe est quod adulescentibus pudor est confiteri! quin etiam ipsi iuuenes, sobria timore diuino corda qui temperant, suscepta plerumque subole renuntiant operibus iuuentutis.

et [*]( B ) quid mirum de hominibus, si pecudes quoque muto quodam opere loquuntur generandi sibi studium, non desiderium esse [*]( 3 Origenes hom. in Lucam VI (XIII 1813 cd M.) 9 cf. Exain. V 30, Xen. Cjmm. I 4, 12 10 cf. Sall. Cat. 20, 10 ) [*]( 1 quid mihi sic (sic s. u.) fecit... quibus in ras. P iu quibus CX 2 homines magna scis cura in mg. ittf. P 3 cura scis C 4 uoti Xy (m2 ex uoci 7; corr. notis T) 6 occultationis est Gf 8 aeuiquem (m eras.) P 11 generandis aL 12 est usus a in om. X est in studio 7 14 creandi y 15 coetue P ml et (i 8. e) G coitus P m3 grauare X (-ri corr. FOV) 16 fructum (m exp.) P, (m eras.) L 17 claduntur X (excluduntur m2 0) 19 et] ut X arbitrandum (-atur corr. m3) P, (m2) L 22 sobria (0 ex u) n, sobrii (0 ex u, i alt. ex a) V, sobrii a Ox (sobria corr. E) 25 locuntur BCG. )

39
coeundi? siquidem ubi semel grauem aluum sibi senserint et genitali aruo semen receptum, iam nec concubitu indulgent nec lasciuiam amantis, sed curam parentis adsumunt. at uero homines nec conceptis nec deo parcunt: illos contaminant, hunc exasperant. priusquam te inquit formarem in utero, noui te et in uulua matris sanctificaui te. ad cohibendam petulantiam tuam manus quasdam tui [*]( C ) auctoris in utero hominem formantis aduertis. ille operatur, et tu sacri uteri secretum incestas libidine? uel pecudem imitare uel deum uerere. et quid de pecudibus loquar? terra ipsa a generandi opere saepe requiescit et, si inpatienti hominum studio iactis frequenter seminibus occupetur, inpudentiam multat agricolae, fecunditatem sterilitate conmutat. ita quidam [*]( 1282 A ) in ipsis elementis ac pecudibus ab usu non cessare generandi naturae pudor est.

merito ergo sancta Elisabet erubescebat gratiam, etsi non recognosceret culpam. nam etsi concepit de uiro — neque enim aliter de hominis ortu fas est credere — tamen partus sui erubescebat aetatem. et rursus caruisse se gaudebat obprobrio; pudor est enim feminis nuptiarum praemia non habere, quibus haec sola est causa nubendi. hoc [*]( B ) igitur obprobrium consolatur sui pudore sublatum, eo pudore, ut dixi, quod pudebat eam propter aetatem. unde intellegi potest quia iam non conueniebant inter se concubitu coniugali; neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum [*]( 2 Uerg. Georg. III 136 5 Hier. 1, 5 19 Gen. 30, 23 ) [*]( 2 aruo PL aluo y (8. m2 aruo) cet. perceptum X (per ex prae V) 3 at (m2 in ras. ex ad) P 7 auctoris tui C 9 pecudes X (-em corr. V) imitarc (i pr. ex e m3) P emittare L eminare F et (s. m2 ł emulare) TC, (imitare corr.) V 10 loquar a loquor cet. 13 multat BCfX et (s. m2 mactat) ET multa PL multe G mutat a 15 ergo sca P ergo sca etiam B ergo etiam sca cet. 17 fas est de hominis ortu y 18 se s. u. L, om. X 19 pudoris X 21 obprobrio P sui pudoris esse ctC sublatum (o s. ụṃ m3) P, (u alt. ex a) a eo] et aX (eo s. et m2 0) 22 quo PL pro aetate a unde et P 24 quae anil est (t. e. anilem) P (anilis esset m3) post coitum a. m. m3 add. cum P erubescet X (i s. e tert. F, ere 6 e. et m2 m) )

40
erubesceret partum; et tamen erubescit onus parentis, quamdiu nescit mysterium religionis.

illa quae occultabat se, quia conceperat filium, iactare se coepit, quia generabat prophetam, et [*]( c ) quae erubescebat ante benedicit et quae dubitabat ante firmatur ecce enim inquit, ut uox salutationis tuae facta est in auribus meis, exsultauit in gaudio infans in utero meo. itaque magna uoce clamauit, ubi domini sensit aduentum, quia religiosum credidit partum; nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus datae, non adfectatae fidem generationis adscisceret.