Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et filius a patre procedit et spiritus ab ipso procedit;de unitate ergo diuinitatis ambiguum nihil. ideoque concupiuit Dauid hoc salutare dei nobis dari, quia ipse est uita aeterna, [*](3 Luc. 2, 51 10 *I Cor. 15, 28 22 Ps. 61, 2 27 *Ioh. 15, 26 ) [*]( 1 subditus erat P 2 subditus erat v 7 subiectus patri erit P 9 nundum subiecta sunt ei P 13 omnia] add. et P 19 receperit] recipit ex recepit C recipit P 20 et patrem recipit v 21 operatio s. 1. A 28 paraclitus AC paVaclytus P )

384
si et patrem uerum deum cognoscamus et filium, quem pro nostra certum est salute uenisse, sed non rapinam ar bitratus est esse se aequalem deo. assertionem suae diuinitatis sequestrat et dispensationis humanae repraesentat officium.

Ideoque adiunxit statim: etenim ipse est deus meus, adiutor meus, defensor meus; non mouebor amplius. haec utique quasi homo loquitur, quia in deo spem nostram debemus reponere, ne facile labamur; quamquam in eo quod locutusest: non mouebor amplius ostendat habere se diuinae insignia potestatis.