Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

habes enim alibi dicentem: adhuc ego semel terram mouebo. mouit diluuio, quando praeter arcam Noe caro omnis interiit, mouit, cum Sodoma et Gomorra sacro igne consumptae sunt. haec supernae indignationis indicia sunt. sed quia elegit genus hominum dominus magis seruare quam perdere, non mouebitur amplius ad indignationem, qui uenit ad misericordiam, uenit, ut redimeret nos suo sanguine, non ut nostrum effunderet, uenit, ut se offerret pro nobis et quasi bonus negotiator mercem suam proprii corporis passione seruaret.

Et cum hoc diceret, leuauit oculos suos et uidit hinc persecutores, inde nequitias spiritales in unum ponuenire et ait: quo usque irruitis in hominem, interf icientes uniuersos?, hoc est: lquid delere genus festinatis humanum? nescitis me pro omnium redemptione uenisse? obtuli me pro cunctis, ut omnes mea oblatione protegerem\'. \'hominem\' ergo aut pro humana omni accipimus multitudine aut, si de uno accipimus, de ipso dictum intellegimus: irruitis, sed in hominem, quia supra deum irruere non potestis, sicut habes alibi: