Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

suscepit itaque compassionem nostram, suscepit et subiectionem; quod enim subiecit sibi omnia suum est, quod subiectus est nostrum est. ideoque ait: nonne deo subdita erit anima mea? anima, inquit, subdita, non diuinitas, anima subiecta, non dei uirtus; uirtus enim dei non potestati subdita est, sed unitati, et consortio eius utitur potestatis. illa subiecta est, quae humanae condicionis fragilitate plerumque mutatur, non quae mutari non potest.

anima carni compatitur et animae caro, quae sibi quodam contubernio copulantur. illa subicitur quae tristis est, quia scriptum est: tristis est anima mea usque ad mortem; illa subicitur quae suscepta, non ex deo patre nata. quamquam ipsa subiectio non in specie quidem infirmitatis sit, sed in operatione uirtutis, dispensationis magis temporariae arbitra quam perpetuo 30 seruitio mancipata. unde et ait: nonne deo subdita erit anima mea? [*]( 1. 7 *Esai. 53, 3 3 cf. Esai. 53, 4 5 cf. Esai. 53, 4. 5 12 *Esai. 53, 11—12 18 cf. I Cor. 15, 27 19 . 30 *Ps. 61, 2 26 Matth. 26, 38 ) [*]( 6 peccata nostra CP 15 tryumphus C 16 suscepit — 17 subiectionem om. Cml 18 subiectum P 19 subdita] subiecta Cml 20 inquld P 21 unitate Pv 22 conditionis codd. av 29 temporalis CP )

382

Cur dixit \'erit\\ si sempiterna subiectio est? sed quia filius dei qui loquebatur aeternus est, animam autem suscepit ex tempore, ideo futuram subiectionem animae suae dicit. per ipsam ergo ob-