Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ipse igitur utrumque unus, inseparabilis numero et agnoscendus operis distinctione , non uarietate personae. non enim alter ex patre et alter ex Maria, sed qui erat ex patre carnem sumpsit ex uirgine, affectum assumpsit ex matre, ut infirmitates nostras ipse susciperet. unde ait propheta et pro nobis dolet. quomodo dole- 30 [*](4 cf. Rom. 5,19 16 Matth. 26, 38 17 *Hier. 17, 9 21 •loh. 8, 40 23 *Matth. 16, 13 26 cf. Matth. 16.16 30 *Esai. 53, 4 ) [*]( 2 inoboedientiae — 3 eam om. Cml 2 sordesa (sors = sordes) 4 peccatoris Aml 11 culpa a 17 cognoscit CPa 18 eum om. b 20 appellaret se (se add. Cm2) CP 23 hominep esse P 27 distincione C 28 et s. I. C, om. P )

381
bat meo dolore, si meum non gerebat affectum? homo, inquit, i n plaga et sciens ferre infirmitatem.

Itaque quasi homo infirmatus est, quasi homo doluit et nos quasi hominem aestimauimus eum esse in doloribus; sed quasi uictor infirmitatum, non infirmitatibus uictus pro nobis, non pro se dolebat et infirmatus est non propter sua, sed propter nostra peccata, ut nos suo liuore sanaret. quid utique est homo in plaga et sciens ferre infirmitatem, nisi quia plagae habebat compassionem ?

aut quomodo sciebat ferre infirmitatem, si sensum infirmitatis excluserat ? quod enim portamus, hoc pro onere sustinemus. suscepit ergo peccata nostra, ut portaret, suscepit etiam, ut purgaret. denique scriptum est: et peccata eorum ipse purgauit. ideo ipse hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. ibi enim maior triumphus, ubi mens interna mundatur. quod portat igitur, ad remissionem pertinet, quod purgat, ad correctionem.