Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

aut fortasse, ut ego puto, quia multifanam locutus est in prophetis, nouissime autem locutus est in filio suo, semel locutus est, quando locutus in filio est, et audita sunt etiam illa, quae ante audita non erant ab his quibus locutus fuerat per prophetas. semel ergo locutus est in nouo testamento et uetus auditum est testamentum quod non audiebatur, quia ipse dominus dixit de populo Iudaeorum : uidebunt et non uidebunt, audient et non audient. audient aure corporea, sed non audient mentis auditu.