Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

S eme lo locutus est deus, duo haec audiui. semel locutus est deus et plura audita sunt, quia non per litteras et syllabas est locutus. locutus est per aenigmata, locutus est per uisiones, locutus est per diuisiones gratiarum, locutus est per spiritum singulorum; nos autem plura loquimur et uix audimur. semel locutus in lege est, eadem iterum locutus est in euangelio.