Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nolite, inquit, sperare in iniquitate et rapinam nolite concupiscere; diuitiae si fluant , nolite cor apponere . uides quia affluunt ; non uides quia praeterfluunt ? nudus es natus, nudus moriturus es. quid excipere quaeris quod tecum auferre non possis? fluenta sunt quae miraris; quomodo ueniunt, sic transeunt et recedunt. solus Iordanis retrorsum conuersus est, in quem descendisti, qui te admonet, ut in

ipMim naturae fontem et originem reuertaris, quae te nudum, non ueste amictum edidit, ut discas superflua non requirere. hoc, quod erubescis esse te nudum, culpa docuit, non natura; nulla enim esset uerecundia genitalium, si culpa non esset. neque enim cetera animalia uestiuntur ut tegantur neque uestiuntur ut muniantur; satis munita sunt omnia naturae suae tegmine.