Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Uerumtamen uoni filii hominum, mendaces fiiii hominum in stateris ut decipiant. si uani filii hominum et mendaces filii hominum, possunt non uani esse filii dei, qui non ex sanguine neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. nam filii hominum uidentur sibi ponderare aequitatem et grauitate seuerioris iudicii examinare iustitiam, duri aliis, remissi (sibi), operibus iniqui, sermone censores. unde Salomon ait:

execrabile domino duplex pondus et statera fallax non bona. in quo significat eos, qui rapinam inexplebili corde meditantur et sobrietatem fronte praetendunt. tales scribae Iudaeorum sunt, qui onera grauia aliis obseruantiae durioris inponunt non habentes rectum iugum animae suae, sed propensa iniquitate curuati, ipsi autem suorum refugi praeceptorum sunt. inuenitur itaque in auaritia, tamquam in radice uitiorum omnium, quae sit caput iniquitatis et fomes, quam homo renuntians mundo et consepultus Christo per baptismatis sacramentum, qui sit mortuus saeculo, declinare debet atque defugere.