Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

unde apostolus pulchre: a b un d a uit, mqujt, in diuitiis simplicitatis suae. quid enim simplicitate ditius, quae sicut bonus pater familias satis sibi abundat et sua puritate contenta non quaerit alienum nec abrodit, sed de se ceteris fundit ? i-nnocens enim credit omni uerbo nec se in artes uarias saepe commutat sicut astutia, quae, ut sit cauta, timet omnia nec se consiliis suis credit, uersat suas ipsa sententias; simplicitas autem timere nil nouit. hoc igitur genere pretium iusti repellere temptauerunt, etsi [*]( b*Ps. 61,4 : 14 Ps. 61; 5 16 cf. Tob. 4; 10 (11) 21 *Proa. 12, 27 23 »11 Cor. 8, 2 26 Prou. 14, 15 ) [*](.1 impleretur a .8 orhe coto b roniaiii P . \'J collabor] add. Gratianus tmperator mg. P 15 pecudibus] add. et P . 19.acquisiuit Aav acequisiuit C qua scripsi quia codd. av . 23> habuDdaaity4CP ■ 25 habundat ACP 26 cae> teros v fundit cod. [Jat. Urb. 41 fingit ACPav )

392
possit et illud intellegi, quia aurum eius manibus accipiebant, corde intimo repellebant, praedam tenentes, fidem negantes.

Unde et ait: cucurri in siti , eo quod fidem quaereret et inuenire non posset, destitutus a sociis, a propriis derelictus. sic dominum legum legimus in euangelio et esurisse et sitisse, cum esuriret fidem nostram, sitiret opera nostra, quaerere uideretur aliena. aut, ut ad sitim corporis referamus, quanta indignitate dicit: c ucurri in siti! hocest: ego sitiebam, cum alii mea uina ructarent, et ex illo suggestu sublimis imperii opulentiaque regali ad extrema sitis plebeia quadam uilitate deductus sum.