Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et cum ego me sponte offeram, irruitis et incumbitis tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae, hoc est: apex dudum nobilis sedis Augustae et circumfusi toto orbe Romano ualidus quondam murus imperii sicut paries inclinatus aut maceries inpulsa collabor.

Sed esto, ad mortem me usque appetierunt, quaesierunt ad necem dicentes: \'tollamus iustum, tollamus misericordem, quia grauis est nobis etiam ad uidendum\': sed etiam existimationem meam, castimoniam meam sauciandam falsis calumniis putauerunt. hoc est enim: pretium meum cogitauerunt repellere, quia pretium nostrum pudicitia est, quae nos separat a pecudibus, angelis iungit; pretium nostrum misericordia est, quaenos, dum confertur inopibus, redimit a morte; pretium nostrum fides est, quae omnes homines gentili errore et seruitute depressos Christo adquisiuit; pretium nostrum bona existimatio est, qua uniuscuiusque nostrum meritorum series aestimatur; pretium nostrum munditia atque simplicitas est, quia scriptum est:possessio pretiosa uir mundus; nihil enim pretiosius uiro simplici.