Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

offero me ipse pro multis, quia pro omnibus solus se ille potuit offerre qui auctor est omnium. ipsius ergo quem sequebatur imitator ait: si me quaeritis sinite hos abire, ut [*]( 3.19 Ps. 61, 3 5*Fs. 65, 9 7 Deut. 5, 31 13 . 14 . 16 *Marc. 8, 33 14 cf. Matth. 4, 10 19 < Phil. 1, 23 25 *Ps. 61, 4 27 cf. Hebr. 9, 28 29 *Ioh. 18, e—9 ) [*](1 quia] qui Cml 2 defecit Cml deuin P 3 alt. quia] qui v 4 dauid ipse P 19 uelud C 10 uerba quod -11 uidetur pro spuriis habeo -\' pr. uel om. P oste Aml 17 alt. sunt om. P 18 hic iustusjgratiantts impr, mg. CP 19 e terris} etheris Aa 23 et de his quos liberare cupiebat. non de se sollicitus inter pericula positus ait P 27 ipsum Laur. XIV dert.8 28 potuit ille P )

391
impleatur sermo quem dixit Iesus: quia non perdidi ex ipsis quemquam \'praeter unum\' — hoc enim in alio libro sententia domini comprehendit —> qui tamen sua magis periit uoluntate quam mea, inquit, seueritate punitus est.

et cum ego me sponte offeram, irruitis et incumbitis tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae, hoc est: apex dudum nobilis sedis Augustae et circumfusi toto orbe Romano ualidus quondam murus imperii sicut paries inclinatus aut maceries inpulsa collabor.