Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non est enim retro qui post Christum est. sed quia errabat Petrus, sicut dominus ipse ait ad ipsum: quia non sapis, inquit, quae dei sunt sed quae sunt hominum, ideo post me ueni, ut incipias non humana, sed diuina sentire. ideo et hic iustus rapiendus e terris ait: non mouebor amplius; dissolui enim et cum Christo esse multo melius. non enim labi poterit qui coeperit esse cum Christo, quia mors iusto non naturae finis, sed culpae ept.

Inter has uoces subito uidet agmina persequentium et inter pericula positus non de se sollicitus, sed de his, quos liberare cupiebat, ait: quo usque irruitis in hominem, interficientes uniuersos? si me quaeritis, cur alios uultis occidere?